Hic ostendit populi peccantis stultitiam: et primo proponit ipsam: audi popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos, exteriores, non videtis, corde. Isaiae 6: excaeca cor populi hujus.
Secundo probat: et primo ex comparatione insensibilium creaturarum, proponens earum obedientiam, me ergo non timebitis? arenam, littus, commovebuntur: fluctus scilicet; idest, quamvis commoveantur.
Job 38: circumdedi illud terminis meis.
Et populi inobedientiam. Populo autem huic factum est cor incredulum. Ezech. 2: noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est. Secundo probat ingratitudinem beneficiorum, ponens ingratitudinem, recesserunt. Temporaneam, in principio post seminationem, serotinam, tempore maturationis fructuum, dominum; scilicet custodientem. Et beneficiorum cessationem, iniquitates vestrae. Isa. 59: peccata vestra diviserunt inter vos et deum vestrum.