Hic prosequitur culpam praelatorum, quae est frequenter causa culpae subditorum; et ideo dicit: quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes.
Et circa hoc duo facit. Primo arguit ipsorum culpam quantum ad violationem justitiae; secundo quantum ad perversitatem doctrinae, ibi, stupor et mirabilia facta sunt in terra. Circa primum duo. Primo ostendit eorum injustitiam quantum ad injustam et fraudulentam oppressionem pauperum, ponens dolum, insidiantes. Psal. 10: insidiatur ut rapiat pauperem. Plenae dolo, divitiis quas dolo conquisierunt. Et doli effectum in multiplicatione divitiarum: ideo magnificati, in honoribus, ditati, in divitiis. Infra 17: perdix fovit quae non peperit, fecit divitias, sed non in judicio. Et in multiplicatione peccatorum, et praeterierunt. Deut. 32: incrassatus est dilectus et recalcitravit, incrassatus, impinguatus, dilatatus.
Secundo ostendit eorum injustitiam quantum ad justi judicii omissionem, causam viduae.
Isa. 1: pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad eos.