S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE CORREPTIONE ET GRATIA AD EUMDEM VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS ADRUMETINOS Liber unus .

 2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera: verum etiam adjuvat no

 CAPUT II.

 4. Non se itaque fallant, qui dicunt, «Utquid nobis praedicatur atque praecipitur, ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 8. Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt, «Tantum praecipe mihi, et ora pro me, ut quod praecipis faciam?» Cur non potius secundum suum pravum sen

 CAPUT VI.

 10. An adhuc et iste nolens corripi, potest dicere, «Quid ego feci, qui non accepi?» quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse? «Po

 CAPUT VII.

 12. Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad

 13. Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Evangeli

 14. De talibus dicit Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt: quoniam quos ante

 15. Merito sequitur vox ad regnum electorum: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, q

 16. Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset, Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subvertere mox additum est, Firmum autem fundam

 CAPUT VIII.

 18. Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis quibusdam Deus quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non d

 19. Nec miremur nos vestigare non posse investigabiles vias ejus. Ut enim alia innumerabilia taceam, quae aliis dantur, aliis non dantur hominibus a D

 CAPUT IX.

 21. Fuerunt ergo isti ex multitudine vocatorum: ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis praedestinatis Deus perseverantiam no

 22. Denique ipse Salvator, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. Multi ergo audi

 23. Propter hoc Apostolus cum dixisset, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum sciens nonnullos diligere Deum, et in eo bono usqu

 24. Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum ei

 25. Nemo ergo dicat non esse corripiendum qui exorbitat de via justa, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse poscendam: nemo prudens et

 CAPUT X.

 27. Quapropter saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritur

 28. Sic et hominem fecit cum libero arbitrio, et quamvis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sua pot

 CAPUT XI.

 30. Proinde etsi non interim laetiore nunc verumtamen potentiore gratia indigent isti: et quae potentior quam Dei unigenitus Filius, aequalis Patri e

 31. Istam gratiam non habuit homo primus, qua nunquam vellet esse malus : sed sane habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus esset, et sine qu

 32. Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum: dederat adjutorium , sine quo in ea non posset perm

 CAPUT XII.

 34. Itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adjutorium quo aliquid fit. Nam sine aliment

 35. Major quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas tentationes , quae in paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque firmata,

 36. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enim propterea eos promisit Abrahae, quia praescivit a se ipsis bonos futuros. Nam si ita est,

 37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono perseverantiam, primus homo, sed perseverare 0939 vel non perseverare in ejus relinqueretur ar

 38. Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale p

 CAPUT XIII.

 40. Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseveraturos habeatur incertum: non aliter haec audire debent, quibus exped

 41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae suae, Qui coronat te in

 42. Hi vero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum, quos Dei gratia sive nondum habentes ullum liberum suae voluntatis arbitrium, sive cum

 CAPUT XIV.

 0943 44. Et quod scriptum est, quod vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), nec tamen omnes salvi fiunt, multis quidem modis intelligi potest,

 45. Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6), et qui etiam illa quae futura

 CAPUT XV.

 47. Quia ergo nos qui salvi futuri sint nescientes, omnes quibus praedicamus hanc pacem salvos fieri velle Deus jubet, et ipse in nobis hoc operatur,

 48. Quamvis itaque etiam dum quorumdam fides subvertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam scivit Dominus qui sunt ejus: non tamen ideo nos pigri

 CAPUT XVI.

 49. Proinde, quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri velle debemus omni

Chapter 46 [XV.]—Rebuke Must Be Varied According to the Variety of Faults. There is No Punishment in the Church Greater Than Excommunication.

Therefore, let brethren who are subject be rebuked by those who are set over them, with rebukes that spring from love, varied according to the diversity of faults, whether smaller or greater. Because that very penalty that is called condemnation,164    Query, Excommunication? which episcopal judgment inflicts, than which there is no greater punishment in the Church, may, if God will, result and be of advantage for most wholesome rebuke. For we know not what may happen on the coming day; nor must any one be despaired of before the end of this life; nor can God be contradicted, that He may not look down and give repentance, and receive the sacrifice of a troubled spirit and a contrite heart, and absolve from the guilt of condemnation, however just, and so Himself not condemn the condemned person. Yet the necessity of the pastoral office requires, in order that the terrible contagion may not creep through the many, that the diseased sheep should be separated from the sound ones; perchance, by that very separation, to be healed by Him to whom nothing is impossible. For as we know not who belongs to the number of the predestinated, we ought in such wise to be influenced by the affection of love as to will all men to be saved. For this is the case when we endeavour to lead every individual to that point where they may meet with those agencies by which we may prevail, to the accomplishment of the result, that being justified by faith they may have peace with God,165    Rom. v. 1.—which peace, moreover, the apostle announced when he said, “Therefore, we discharge an embassage for Christ, as though God were exhorting by us, we pray you in Christ’s stead to be reconciled to God.”166    2 Cor. v. 20. For what is “to be reconciled” to Him but to have peace with Him? For the sake of which peace, moreover, the Lord Jesus Christ Himself said to His disciples, “Into whatsoever house ye enter first, say, Peace be to this house; and if the son of peace be there, your peace shall rest upon it; but if not, it shall return to you again.”167    Luke x. 5, 6. When they preach the gospel of this peace of whom it is predicted, “How beautiful are the feet of those that publish peace, that announce good things!”168    Isa. lii. 7. to us, indeed, every one then begins to be a son of peace who obeys and believes this gospel, and who, being justified by faith, has begun to have peace towards God; but, according to God’s predestination, he was already a son of peace. For it was not said, Upon whomsoever your peace shall rest, he shall become a son of peace; but Christ says, “If the son of peace be there, your peace shall rest upon that house.” Already, therefore, and before the announcement of that peace to him, the son of peace was there, as he had been known and foreknown, by—not the evangelist, but—God. For we need not fear lest we should lose it, if in our ignorance he to whom we preach is not a son of peace, for it will return to us again—that is, that preaching will profit us, and not him; but if the peace proclaimed shall rest upon him, it will profit both us and him.

CAPUT XV.

46. Corripiantur itaque a praepositis suis subditi fratres correptionibus de charitate venientibus, pro culparum diversitate diversis, vel minoribus, vel amplioribus. Quia et ipsa quae damnatio nominatur, quam facit episcopale judicium, qua poena in Ecclesia nulla major est, potest, si Deus voluerit, in correptionem saluberrimam cedere atque proficere. Neque enim scimus quid contingat sequenti die; aut ante finem vitae hujus de aliquo desperandum est; aut contradici Deo potest, ne respiciat et det poenitentiam, et accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti a reatu quamvis justae damnationis absolvat, damnatumque ipse non damnet. Pastoralis tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam: ab illo, cui nihil est impossibile, ipsa forsitan separatione sanandam. Nescientes enim quis pertineat ad praedestinatorum numerum, quis non pertineat; sic affici debemus charitatis affectu, ut omnes velimus salvos fieri. Hoc quippe fit, cum singulos quosque, ut occurrerint cum quibus id agere valeamus, ad hoc conamur addudere, ut justificati ex fide pacem habeant ad Deum (Rom. V, 1): quam praedicabat etiam Apostolus, cum dicebat, Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo, reconciliari Deo (II Cor. V, 20). Quid est enim ei reconciliari, nisi pacem ad illum habere? Propter quam pacem etiam ipse Dominus Jesus dixit discipulis suis: In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur (Luc. X, 5, 6). Cum hanc evangelizant pacem, de quibus praedictum est, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7)! nobis quidem tunc incipit esse quisque filius pacis, cum obedierit et crediderit huic Evangelio, et ex fide 0945 justificatus pacem ad Deum habere coeperit: secundum autem praedestinationem Dei, jam filius pacis erat. Neque enim dictum est, Super quem requieverit pax vestra, fiet filius pacis: sed, Si ibi fuerit, inquit, filius pacis, requiescet super illam domum pax vestra. Jam ergo et antequam illi annuntiaretur haec pax, filius pacis ibi erat, sicut eum noverat atque praescierat non evangelista, sed Deus. Ad nos ergo qui nescimus quisnam sit filius pacis, aut non sit, pertinet nullum exceptum facere, nullumque discernere; sed velle omnes salvos fieri, quibus praedicamus hanc pacem. Neque enim metuendum est ne perdamus eam, si ille cui praedicamus, non est filius pacis, ignorantibus nobis: ad nos enim revertetur, id est, nobis proderit ista praedicatio, non et illi; si autem super eum pax praedicata requieverit, et nobis, et illi.