Primo utrum aliquis possit praedicare propria auctoritate, ita ut liceat praedicare sine licentia praelati.
Et videtur quod sic.
Quia praedicare est bonum alii facere.
Sed debemus bonum operari ad omnes, ad Galat., VI, 10. Ergo, etc..
Praeterea, dicitur Eccli., XVII, 12: unicuique mandavit deus de proximo suo.
Ergo, etc..
Contra, ad Rom., X, 15: quomodo... Praedicabunt, nisi mittantur? ergo, etc..
Respondeo. Dicendum, quod nullus quantumcumque scientiae magnae, vel quantumcumque sanctitatis, nisi missus a deo vel a praelato, praedicare potest: quia nullum agens natum est agere nisi supra debitam materiam; praedicatio autem et exhortatio et doctrina, si sit publica respiciens totam ecclesiam, et cura publica ecclesiae, commissa est praelatis; et ideo nullus debet aliquid exercere quod requirat auctoritatem publicam, nisi praelati.
Ad primum ergo dicendum, quod cuilibet licet facere bonum sibi proportionatum, non autem quodcumque bonum.
Ad secundum dicendum, quod mandavit deus monere proximum privata monitione et familiari.