Hic ponitur congressio ad capiendam urbem: et circa hoc tria ponit. Primo congrediendi praeceptum, sanctificate, idest formate; vel sanctum ostendite et justum, quasi dei voluntate assumptum.
Et est vox principum ad milites. Michaeae 3: si quis non dederit in ore quippiam, sanctificant super eum praelium. Secundo ponitur congredientium desiderium, quod ostenditur in tribus.
In mutua exhortatione. Surgite, vox militum adinvicem, ascendamus, ad impugnandum, quamvis in monte sitam: et quia non retrahuntur temporis importunitate neque calore diei, in meridie, neque horrore noctis, in nocte: et quia conqueruntur de temporis brevitate: vae nobis quia declinavit dies, in qua erat tempus aptum ad bellandum. Longiores: quanto enim sol magis appropinquat ad zenith capitis, tanto fit longior umbra in parte opposita.
Isa. 10: confortamini, adhuc dies est, ut in Nobe stetur. Sed secundum Glossam, vae nobis, dicitur ex persona populi timentis noctis insidias, quia etiam in meridie resistere vix valebat. Tertio ostendit aggrediendi modum: quia haec dicit dominus; quasi, secure possumus pugnare, quia domini praeceptum est: caedite lignum, ad faciendas machinas, fundite aggerem, quem fecerant ad defensionem murorum suorum, destruentes ipsum: vel fundite, erigentes terram in acervum ad ponendas munitiones contra civitatem. Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.