Tertio quaesitum est utrum liceat praedicatoribus accipere eleemosynas ab usurariis.
Et videtur quod sic.
I ad Cor. IX, 11: si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
Praeterea, ius naturale habet quod homo vivat de labore suo: dignus est enim operarius mercede sua; I Tim. V, 18. Hoc enim concessum est homini a creatore: in sudore vultus tui vesceris pane; genes. III, 19.
Contra, usurarii nihil habent nisi quod est alienum.
Respondeo. Dicendum, quod de rapina usurae et huiusmodi, in generali loquendo, non potest fieri eleemosyna; Is., LXI, 8: odio habens rapinam in holocausto. Tamen in speciali casu praedicatoribus qui praedicant usurariis, et monent eos restituere, licitum est accipere; et haec est una ratio.
Alia est quando non habent alias unde vivant, et in extrema necessitate omnia sunt communia, et ab omnibus licite accipere ad sustentationem et necessitatem possunt.