II. Psalterium beatae Mariae V.
III. Psalterium beatae Mariae V.
IV. Psalterium beatae Mariae V.
V. Psalterium beatae Mariae V.
VI. Psalterium beatae Mariae V.
VII. Psalterium Acrostichon B. M. V.
VIII. Psalterium beatae Mariae V.
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Pars. I]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
X. Soliloquium sive Psalterium BMV. [Continuatio]
1. Rosarium de Passione Domini.
2. Planctus de Passione Domini.
4. Rosarium D. N. Iesu Christi Auctore Iacobo Merlone Horstio.
Auctore Iacobo Merlone Horstio.
I.
Salve, mater pietatis,
Per aeternum trinitatis
Condita consilium,
Ut immensum, increatum
Verbum patris incarnatum
Mater gignas filium.
1. Gaude, caelum, et mirare,
Psalle, terra, plaude, mare,
Deum laudent omnia,
Nam creator potens iure
Novo foetu creaturae
Mundo parat gaudia.
2. O quam felix et praeclara,
Deo grata, nobis cara,
Virginis conceptio,
Quae parentes infecundos
Prole, beat nos immundos
Vitae beneficio.
3. O quam praestans atque pura,
Quae transscendens carnis iura
Nescit improperium,
Eia, clausum plaude caelum,
Recreatur, en, anhelum
Patrum desiderium.
4. O quam felix fulsit hora,
Qua consurgens haec aurora
Mortis umbram dissipat,
Quae, natalem nacta purum,
Tota pulchra iam venturum
Mundo solem nuntiat.
5. O beata, quae futura
Dei mater es natura,
Nobis mater gratiae,
Paradisus voluptatis
Et asylum libertatis
Causaque laetitiae.
6. Novum zeli mox exemplum
Das, tenella, petens templum
Praesentanda Domino
Et ter quinos trima scandis
Gradus, prima casto pandis
Vota libens animo.
7. Hinc devota famularis
Manens templo nec lassaris
Domini servitio,
Psallis, oras et laboras,
Deum laudas et honoras
Proximos officio.
8. Hinc accendunt omnem sexum
Castitatis ad amplexum
Virginis vestigia,
Erat olim laus fecundis,
Sed iam nova profert mundis
Virgo privilegia.
9. Ergo matrem salvatoris
Votum cordis et vox oris
Celebret in iubilo,
Cuius ortus medicinam,
Cuius vita vim divinam
Dat languenti saeculo.
10. Te rogamus voto pari,
Fac, nos portu salutari
Dei sistat gratia,
Da virtutem castae mentis,
Nec, quem calcas tu, serpentis
Perdat nos versutia.
IL
Salve, virgo salutata
Et mox fructu fecundata,
Quo salvantur saecula,
Verbum, virgo, concepisti,
Paranympho dum fuisti
Gabrieli credula.
11. Regi regum quam fuisti
Digna sponsa, quae fulsisti,
Ut in spinis lilium !
Sic consortem iam naturae,
Sed mutato carnis iure
Dei capis filium.
12. Virgo viro desponsaris,
Sed fis mater expers maris,
Virgo gestas uterum;
Ioseph timet, sed securum
Reddit angelus et purum
Promovet coniugium.
13. Rubus olim ardescebat,
Sed nil ignis depascebat,
Quin illaesus viruit,
Sic virtute spiritali
Salvo flore virginali
Virgo Deum genuit.
14. O mirandam novitatem,
Matris ornat castitatem
Filii conceptio,
Eva mortis tulit ictum,
Ave delet maledictum,
Cedit iam deceptio.
15. Prima parens nobis luctum,
Sed secunda vitae fructum
Protulit cum gaudio,
Eva iugo servitutis,
Sed Maria nos salutis
Afficit remedio.
16. Tu naturae contra ritum
Arto praegnans infinitum
Ventre claudis parvula,
Homo Deum, stella solem,
Nata patrem, virgo prolem,
Antiquum iuvencula.
17. Uno sinu capis agnum
Et leonem, parvum, magnum.
Finem et principium
Et mortalem aeternumque
Et caelestem terrenumque,
Servum atque Dominum.
18. Huius nodum sacramenti
Non subtilis arguenti
Pandet indagatio,
Nosse modum non est meum,
Scio tamen posse Deum,
Quod non capit ratio.
19. Quis non laudet et laetetur,
Quis non gaudens admiretur
Opus tantae gratiae?
Ut ascendat homo reus,
Quo descendit potens Deus
Servi tectus specie!
20. Et tu, virgo tam praeclara,
In qua gesta sunt tam rara
Domini mysteria,
Per haec, precor, nos peccatis
Et terrenae pravitatis
Exime miseria.
III.
Salve, virgo, Christi parens,
Virgo, salve, labe carens,
Salve, flos o virginum,
Donum gestans singulare,
Paritura sine pare
Mox ancilla Dominum.
21. Pergens ergo post conceptum
Per montana mox effectam
Tantae monstras gratiae,
Hinc cum matre visitata
Sensit proles nondum nata
Tuae vim praesentiae.
22. Dum se matres amplexantur,
Mox utrimque revelantur
Prolium magnalia;
O quam pium fert amorem,
Quantum praestat et honorem
Virginis praesentias
23. Ecce, manus prophetarum
Mox percepit iubar clarum
Salutante domina;
Et quis erit peccatorum,
Quem non dives meritorum
Beet tanta femina?
24. Quisquis ergo sis, memento,
Quantum nostri munimento
Favor prosit virginis,
Cui Deus maiestatis
Magna tot vi potestatis
Causa fecit hominis.
25. Caput anguis haec contrivit,
Cuius formam concupivit
Rex aeternae gloriae,
Nihil ira trux serpentis,
Nihil in hanc vis frementis
Potuit invidiae.
26. Haec est virga ferens florem,
Felix terra salvatorem
Germinans fidelibus,
In hac natum caeli rore
Manna grato dans sapore
Robur viatoribus.
27. Haec est ille fons signatus,
Hortus clausus et rigatus
Gratiae fluminibus,
Haec est vellus trahens rorem,
Ager plenus dans odorem
Cunctis terrae finibus.
28. Haec est thronus Salomonis,
Cui nullus par est in donis
Arte vel materia,
Ebur candens castitatis,
Aurum fulgens caritatis
Denotat mysteria.
29. Arca, turris haec vocata
Et castrorum ordinata
Acies terribilis,
Lignum vitae, scala caeli,
Omni patens urbs fideli,
Arx inexpugnabilis.
30. Porta caeli, templum Dei,
Maris portus, ad quem rei
Currunt cum fiducia,
Nec auditum, quod salutis
Implorata destitutis
Deneget auxilia.
IV.
Salve, mater novi moris,
Expers paris quae doloris
Salvatorem gentium,
Nil hic foedum, nil probrosum,
Talem matrem tam formosum
Decet puerperium.
31. Gigas velox, pugil fortis,
Princeps pacis, victor mortis,
Rex immensus gloria
Ad currendam venit viam,
Complens in se prophetiam
Legisque mysteria.
32. Sed o vilis apparatus!
Caeli rex ac terrae natus
Pauper est obsequio,
Ecce, rector angelorum
Boum consors et pastorum
Iacet in praesaepio.
33. Homo suum parit Deum,
Fovet, tractat, nutrit eum,
Fert portantem omnia,
Cibum pani, potum fonti,
Victum vitae, cunas monti,
Soli praebet lumina.
34. Dulce mater os lactavit,
Cuius manus nos formavit
Et dat escas omniam,
Qui se nascens in consortem
Et in lytrum passus mortem,
Regnans dat in praemium.
35. Sed cur, mater summi regis,
Ultro subis iussa legis,
Legi non obnoxia?
Pura tota cur purgari,
Cur vis pauper aestimari
Vulgi portans munera?
36. Pulchra trias o virtutum,
Quibus claret hic imbutam
Matris cor et filii,
Oboedire iam paratis
O quis amor puritatis,
Quae paupertas animi!
37. Quos transgressor necat pomo,
Christus salvat factus homo
Miro prorsus ordine,
Adam primus per consortem
Perdit nos, secundus mortem
Destruit in virgine.
38. Num abhorres peccatores,
Sine quibus nunquam fores
Tanto clara filio?
Si non essent redimendi,
Nulla tibi pariendi
Redemptorem ratio.
39. Sed quam prompta sis amore
Pro materni cordis more
Dextram ferre miseris,
Monstras signi spe divini,
Dum pro sponsis curam vini
Supplex nato suggeris.
40. En, o mater pietatis,
Quantam nostris spem rogatis
Tua dent praesidia I
Per te Deum quaerit reus,
Ad quem per te venit Deus,
Sis amborum media.
V.
Salve, mater, quae pendentem
Et pro nobis morientem
Cruce cernis filium'';
''Heu, quis dolori perdis natum,
Cuius vice commendatum
Recipis discipulum.
41. Qui surrexit vincens mortem
Caelo locat te consortem
Patris sedens dextera,
Miro gaudes aucta dono,
Dum sublimi fulges throno
Caeli calcans sidera.
42. Sed nec terra fas abscondi
Corpus, ex quo sator mundi
Et salvator prodiit,
Iure carnis vincit iura,
Quae non unquam peritura
Verbum carne vestiit.
43. Exaltatae supra caelos
O quo plausu dulce melos
Caeli canunt agmina!
Quidni caelo, terra, mari
Virgo debet celebrari
Undequaque domina?
44. Ergo, virgo sic promota,
Causa nostri nostra vota
Promovenda suscipe,
Quodsi reos sancta spernis,
Ut quid sis praelata ternis
Hierarchiis, respice.
45. In hac valle lacrimarum
Nihil constans, nihil clarum,
Suspecta sunt omnia Quid hic nobis erit tutum,
Cum nec ipsa vel virtutum
Tuta sit victoria?
46. Caro menti reluctatur,
Mundus carni suffragatur
Nobis in perniciem,
Satan instat nos infestans,
Nunc se palam manifestans,
Nunc occultans rabiem.
47. Tot ac tantis lacessiti
Non valemus, heu, reniti
Passi damna virium;
Hinc sagittis tot ferimur,
Hinc diversis irretimur
Laqueis venantium.
48. Sed, Maria, mater Dei,
Tu post natum fida spei
Anchora fidelium,
Tu solatrix miserorum,
Tu patrona peccatorum,
Pressis fer auxilium.
49. Intendentes tuae laudi
Nos attende, nos exaudi,
Nos a morte libera,
Quae post Christum prima sedes,
Inter nati coheredes
Clientes adnumera.
50. Natus patri cruentatum
Cor et corpus vulneratum,
Sed tu monstras ubera;
Et quis possit non audiri,
Ubi constat tot uniri
Amoris insignia?
Pater summae maiestatis,
Iesu, rex clementiae,
Spiritus, fons sanctitatis,
Unius potentiae,
Per tot dona pietatis,
Auctor indulgentiae,
Confer opem desolatis
Et augmenta gratiae.