Deinde quaesitum fuit de officio vicariorum.
Utrum vicarius alicuius possit vices suas committere alteri.
Et videtur quod sic.
Quia effectus habens virtutem causae potest in ea in quae potest causa.
Contra. Quia hoc videtur esse contrarium illi Prov. XXVII, 23: diligenter agnosce vultum pecoris tui.
Respondeo. Dicendum, quod ille qui constituitur vicarius, non potest totam suam potestatem committere, sed potest partem; quia intentio committentis est ut exequatur secundum quod potest ille cui committit; et forte talis non potest totum facere quod sibi committitur, et ideo potest aliquid alteri committere.
Ad primum ergo dicendum, quod effectus non habet semper totam virtutem causae, nisi esset episcopus.
Ad secundum dicendum, quod hoc ipsum facit ut cognoscat vultum pecoris.