Hic ponit causam destructionis: primo avaritiam; secundo inobedientiam, ibi, haec dicit dominus: state super vias, et videte; tertio sacrorum abusum, ibi, ut quid mihi thus de Saba affertis? circa primum tria. Primo ponit culpam, ponens avaritiae studium in desiderando: omnes avaritiae student. Isa. 56: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum. Dolum in consequendo: et a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt dolum. Ps. 37: dolos tota die meditabantur.
Et dolositatis modum, quia adulando, et curabant, scilicet verbis excusando culpas, et excludendo poenas. Ezech. 13: prophetae Israel qui prophetant ad jerusalem, et vident ei visionem pacis: et non est pax, ait dominus deus.
Secundo ponit inverecundiam etiam inter poenas: confusi non sunt, poenis, confusione, salubri, quae poenitentiam provocet. Eccli. 4: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Tertio comminatur poenam: quamobrem cadent, ipsi prophetae, inter ruentes, plebeos, corruent, morte, vel captivitate, ipsis sociati in poenis a quibus non sunt divisi in culpis.