Hic ponitur ipsorum inobedientia: et primo ponit culpam, scilicet inobedientiam praecepti de imitatione sanctorum, ponens praeceptum: state super vias, considerate diversas operationes bonorum et malorum, ut utrorumque progressum et exitum videatis. Antiquis, quae sanctorum vestigiis sunt tritae. Thren. 3: scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad dominum. Vel super vias, prophetas. Praecepti fructum: et invenietis refrigerium. Ps. 65: transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Et praecepti contemptum; et dixerunt. Non audiemus.
Et etiam quantum ad inobedientiam praecepti de obedientia praelatorum: et constitui speculatores, prophetas et principes, vocem tubae, praedicationem ipsorum. Ezech. 3: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
Secundo comminatur poenam, primo excitans audientiam: ideo audite gentes, et cognoscite congregatio, omnium nationum. Isa. 1: audite caeli, et auribus percipe terra. Secundo comminatur poenam: ecce ego. Isa. 3: fructum adinventionum suarum comedet.