Hic ponit sacrorum abusum, inquantum peccatis polluti, deo sacrificia offerre praesumebant, quae propter hoc accepta non erant: et circa hoc duo. Primo ex hoc quod non sunt accepta, designat ipsorum culpam. Et quantum ad ea quae offerebantur in altare thymiamatis: ut quid mihi thus de Saba: regio ubi nascitur thus, calamum, cinnamomum, quod ponebatur in thymiamate, cujus compositio habetur Exod. 34: longinqua, scilicet india.
Isa. 66: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Et quantum ad altare holocaustorum, holocaustomata. Isa. 1: holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui. Secundo ponit poenam. Propterea haec dicit dominus isa. 3: corruet populus vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum.