IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT Xl JOANNIS

ENARRATIO.

" Erat autem quidam languens, Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae, sororum ejus. "

Hic agitur qualiter Verbum incarnatum per virtutem (quae probata est), et unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.

51. Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quod Jesus moriturus erat pro gente :

52. Et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

53. Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

54. Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.

55. Proximum autem erat Pascha Judaeorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.

56. Quaerebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem Pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

illuminationem (quae in ante habitis ostensa est), potenter est vivificativum.

Dividitur autem capitulum hoc in duas partes : in quarum prima ostenditur vivificativum esse Verbum cum omnibus ad hoc pertinentibus. In secunda autem, ostenditur qualiter ex hoc aedificata est fides devotorum : et incitata in pejus malitia excaecatorum, ibi, v. 45 : " Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam. "

Prima autem istarum partium dividitur in quatuor : in quarum prima po-

nitur infirmi suscitandi descriptio, et infirmitatis ejus facta ad Christum enuntiatio : in secunda, ex infirmitate sumpta, apostolorum et discipulorum instructio, ibi, V. 7 : " Deinde post haec dixit discipulis suis : Eamus in Judaeam iterum. " In tertia, ponuntur ea quae faciunt ad istius miraculi impetrationem, ibi, v. 18 : " Erat autem Bethania juxta Jerosolymam, etc. " In quarta autem, tanguntur ea quae faciunt ad miraculi perfectionem, ibi, v. 39 : " Ait Jesus : Tollite lapidem. "

Prima harum partium dividitur in duas, scilicet, in infirmantis descriptionem, et infirmitatis denuntiationem, ibi, v. 3 : " Miserunt ergo, etc. " Describitur infirmus a nomine, ab infirmitatis qualitate, a patria, a parentela, a cognatorum devotione.

Dicit ergo :

" Erat autem quidam languens,etc."

" Erat autem, " dum Dominus juxta Jordanem maneret, absens a Lazaro : cujus absentia multis est causa infirmitatis: sicut absentia medici multis in corpore est causa periculi. Psal. xv, 1, secundum translationem Hieronymi : " Serva me, Domine, quoniam speravi in te : quoniam bene mihi non est sine te . " Deuter.IV, 4 : Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi.

" Quidam, " specialis familiaritatis cum Domino. Joan, xii, 2 : Lazarus unus erat ex discumbentibus cum eo, scilicet cum Domino.

" Languens. "

Qualitas notatur infirmitatis. Languor enim longus angor est : quia et angustia angit, et diuturnitate corpus atterit, et vires consumit: et hoc dicitur ad magnitudinem miraculi notandam : quia non attritum et consumptum facilius esset suscitare. Eccli. x, 11 : Languor prolixior gravat medicum. III Regum, XVII, 17 : Erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.

" Lazarus. "

Descriptio est a nomine, cujus significatio ab effectu non est vacua : quia Lazarus adjutus a Deo interpretatur. Psal. IX, 10 et 11: Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Et sperent in te qui noverunt nomen tuum. Item, Psal. xciii, 17 : Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea.

" A Bethania. "

Describitur a patria, in qua dignitas sua cognoscitur. Legitur enim castellum hoc et vicum quemdam in Jerusalem, ad eum et sorores pertinuisse jure haereditario, et ideo de castello illo fuisse dicitur : sicut nobiles more vulgari de castris suis nati esse dicuntur. Aliter autem de castello, et non de villa vel rure dicitur esse : ut civilis ad virtutem, et non rusticus esse credatur. Unde et nomen castelli Bethania vocabatur, hoc est, domus obedientiae : quia legibus ibi et urbanitatibus respublica fuit obedienter ordinata. Et ideo dicitur " a Bethania. " Proverb. XXI, 28 : Vir obediens loquetur victorias. I Regum, xv, 22 : Melior est obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. Ex loco enim honorem habuit propter obedientiam praeceptorum legis, et virtutis civilitatem. Psal. lxxxvi, 3 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.

" De castello Mariae et Marthae. " " De castello Mariae et Marthae, " quia

in veritate in divisione paternae haereditatis, Martha castellum hoc in sortem haereditatis acceperat: Lazarus autem haereditatem paternam in Jerusalem acceperat: Maria autem Magdalum tenebat castellum. Sed tamen propter dilectionem sororis et hospitalitatis gratiam,tres simul cum Martha manebant: quia ipsa prudentior fuit ad dispensandum. Et ideo etiam in receptione Domini, sola aliquando Martha nominatur. Luc. x, 38 et 39 : Intravit Jesus in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Et huic erat soror nomine Maria. Joan.XII, 1 et seq. : Jesus ergo, ante sex dies Paschae, venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei caenam ibi: et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti, etc. Quod autem dicitur, quod Martha ministrabat, non tam intelligitur de diligentia obsequii quam de sumptuum administratione.

" Sororum ejus, " quae speciali gratia conjunctae erant Domino. Maria enim sequens in via, ministrabat ei de facultatibus suis cum Joanna et Susanna : sicut legitur, Luc. VIII, 2 et seq., et xxiii, 55. Martha autem ministrabat ei de via venienti in domo : Lazarus autem erat de amicis cum eo discumbentibus.

Adhuc autem, ut dicit Ambrosius, Dominus Lazarum a mortuis suscitavit: in Martha sanguinis fluxum restrinxit : de Maria autem septem daemonia expulit . Et sic specialis amicitia erat inter illos et ad Dominum.

Ad haec autem spiritualiter Lazarus a Deo adjutus, paenitentiae signat vitam, isa. xlix, 8 : In die salutis auxiliatus sum tui. II ad Corinth.VI, 2 : In die salutis adjuvi te, hoc est, in die paenitentiae, quando tibi sol verus illuxit. Martha autem provocans interpretatur, quae si- gnat vitam activam : in qua tam virtutis delectatione in spe mercedis quam exempli boni ostensione, semper homo ad meliora provocatur. 11 ad Corinth.IX, 2 : Vestra aemulatio provocavit plurimos. Ad Hebr. x, 25 : Non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto magis videritis appropinquantem diem. Maria autem interpretatur illuminatrix, et signat vitam contemplativam qua homo illuminatur. Apocal.XII, 11 : Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Quia luminare noctis hujus vitae (quod splendorem hujus mundi significat) projicit sub pedibus sororis ejus. Haec enim tria sunt quae Dominus libenter visitat : paenitentes, activos, et contemplativos : paenitentes in gratia compunctionis, activos in profectu virtutis, et contemplativos in puritate veritatis. Eccle.IV, 12 : Funiculus triplex difficile rumpitur.

" Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur. "

Describitur hic a devotione cognatorum : et inducitur illud memorabile factum quod fecit Maria.

Exponitur istud dupliciter, scilicet, primo quod Evangelista dicit his quibus scribit Evangelium per anticipationem: quasi ne ignorent quae sit ista Maria, quod ipsa erat, quae in caena unxit Dominum unguento, ante sex dies Paschae : quod tam pretiosum erat quod multo aestimabatur pretium ejus. Joan.XII, 3 : Et domus impleta est ex odore unguenti. Et haec videtur esse intentio Chrysostomi, qui dicit, quod non fuit illa peccatrix quae erat in civitate famosa in peccatis, quae unxit pedes Jesu : sed alia et honesta

de qua videntur dicere Origeutes et Chrysostomus et Ambrosius, quod honesta fuerit semper et virgo, et merito castitatis Domino familiaris. Alii autem sicut Augustinus, Gregorius et Beda dicunt, quod non est exponendum per anticipationem, sed quod Evangelista describit eam per hoc quod fuit poenilens : maxime propter hoc quod dicitur, Luc. VIII, 2, quod de Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant. Super quod dicit Gregorius : " Septem daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit. Sed ecce quia turpitudinis suae maculas adspexit, lavanda ad fontem misericordiae cucurrit. " Quod autem isti peccatrici Dominus familiaris fuit, dicunt quod ut spem paenitentibus ingereret, hoc fecit quod merito paenitentiae ad gratiam familiaritatis divinae peccator redire possit. Et hanc sententiam tota tenet occidentalis Ecclesia. Nec est magnum si de nominibus et qualitatibus personarum diversa sentiunt Doctores.

Hoc est ergo quod dicit secundum utrumque sensum : " Quae unxit unguento " paenitentiae Dominum .Vel, unguento devotionis . De istis unguentis vide quae notata sunt, Luc. VII, 38.

" Et extersit pedes ejus, " lacrymis rigatos, " capillis suis. " Hoc maxime concordat cum eis qui dicunt eam peccatricem fuisse, quia hoc non legitur nisi in Evangelio Lucae, VII, 37. Et haec ibidem exposita sunt.

" Cujus frater Lazarus infirmabatur. "

Haec omnia propter sequentia dicuntur, ut sciatur quod rationem habuit Dominus faciendi pro illis. Unde etiam in fratre sorores infirmari insinuantur. II ad Corinth.XI, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ? De Domino autem fiducialiter senserunt quod secum portaret infirmitates earum : sicut dicitur, Isa. LIII, 4 : Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.

" Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur. "

Hic tangitur infirmitatis denuntiatio. .

Et dicuntur duo, scilicet, sororum ad Dominum consolatorem de fratre infirmante facta denuntiatio, et responsionis Domini ad sorores consolatio, ibi, v.4 : " Audiens autem Jesus, etc. "

In prima harum sex notantur, scilicet, quod non per se venientes per nuntium Domino de fratre nuntiaverunt, quod ex sororio affectu ad infirmum hoc fecerunt, quod ad eum a quo consolationem sperabant miserunt, quod mittentes potentiam sanandi in eo professae fuerunt, quod amorem quem ad infirmum habuit allegaverunt, quod infirmantem denuntiaverunt.

Dicit ergo : " Miserunt ergo, " non per seipsas venientes : ut et sexum recognosceret, quem per terras discurrere non decebat: quia vagari putatur qui discurrit. Proverb.VII, 10 et 11 : Mulier garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis. Unde, Genes.XXXIV, 1 et seq., Dina quae egressa est de domo patris Jacob patriarchae, ut consideraret mulieres regionis illius, oppressa est ab Hemor, filio Sichem. Et ideo etiam miserunt ut Domino reverentiam facerent, et inquietudinem et gravamen non procurarent si per seipsas venirent : quia Dominus de hospitiis eorum fuisset gravatus. Act. IX, 38 : Miserunt duos viros ad eum, scilicet Petrum, rogantes :. Ne pigriteris venire usque ad nos.

Sed objicitur contra hoc, quod supra, IV, 46 et seq., regulus increpatur, quia non credidit quod absens curare posset, sed oporteret eum ad infirmum descendere.

Ad hoc dicendum, quod isti non rogaverunt ut veniret, sed tantum ut infirmitas sibi innotesceret humano modo, ut sanaret si vellet.

Sed adhuc objicitur, quia si Deum credebant, sciverunt quod absens hoc sciret sine nuntio.

Ad hoc dicit Chrysostomus, quod non adhuc plenam fidem habebant de deitate ipsius, sicut nec Apostoli. Vel dicendum, quod humano modo extrinsecus hoc agebant : ut citius ad misericordiam flecteretur.

Sic ergo miserunt " sorores ejus, " quibus hoc ex sororio affectu competebat. Isa lviii, 7 : Carnem tuam ne despexeris, ad eum quem consolatorem et salvatorem elegerant. Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo : et exsultabo in Deo Jesu meo.

" Domine, etc. "

Professio est potestatis sanandi si vult. Sapient. xii, 18 : Subest tibi, cum volueris, posse. Unde Augustinus : " Posse habes arbitrii tui sic utrum sanare velis. " Et ideo etiam non rogant, sed innotescunt tantum, sibi quod utilius videtur relinquentes. Ad Roman. VIII, 26 : Quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis, hoc est, docet nos postulare.

Et hoc est : " Ecce. " Quasi dicerent : In evidenti est, non fingit infirmitatem.

" Ecce quem amas, " nec amares nisi dignus esset amore. Proverb.VIII, 17 : Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. Alia etiam ratione, quia non tantum te amat : quia hoc non satis dignum est ut ex hoc tuam dilectionem mereatur, sed quia opus tuum et creatura tua est, cujus tu es factor, dilector, et reparator. Sapient. XI, 25 : Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti. Hic ergo talis " infirmatur. " Psal. VI, 3 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, etc. Infirmitas enim amici ad misericordiam flectit. Psal. xc, 15 : Cum ipso sum in tribulatione.

" Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. "

" Audiens autem Jesus, " quia humano modo audire voluit quod semper per deitatem scivit, " dixit eis, " ad consolationem earum per nuntium mandando : " Infirmitas haec, etc. "

Quatuor dicit ad consolationem sororum, et infirmi, scilicet, quod liberandus sit ab infirmitate, et quod gloria Filii Dei reveletur ex liberatione, et quod hujus meritum constituatur in dilectione, et quod tardat venire pro miraculi glorificatione.

Dicit ergo : " Infirmitas haec. " Ac si dicat: Multis de causis, et multis generibus differunt infirmitates.

Est enim infirmitas quae est in genere honestatis, et haec est appetenda : et est quadruplex, scilicet, humilitatis, de qua, Proverb. xxx, 25 : Formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi, hoc est, hoc tempore quamdiu licet mereri. I ad Corinth. i, 27 : Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Est infirmitas paenitentiae. Eccli, XXXI, 2 : Infirmitas gravis sobriam facit animam. Psal. cxlvi, 3, secundum litteram Aquilae : ''Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum . Est infirmitas

patientiae. II ad Corinth.XII, 9 : Virtus in infirmitate perficitur. Quia dicitur, Jacobi, I, 4 : Patientia opus perfectum habet. II ad Corinth.XII, 9 : Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Est etiam infirmitas compassionis. II ad Corinth. XI 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? I ad Corinth.IX, 22 : Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem.

Adhuc autem, est infirmitas perversitatis culpae detestanda : et haec iterum est quadruplex, scilicet, cupiditalis.Eccle. v, 12 et 13: Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiae conservatae in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima. Est iterum carnalis voluptatis. Isa. XXIV, 7 : Luxit vindemia, infirmata est vilis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde. Tertia est elationis. Isa. XXIV, 4 et 5 : Luxit, et defluxit terra, et infirmata est:... et terra infecta est ab habitatoribus suis. Est quarto infirmitas obstinationis. Deuter.VII, 15 : Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi. Pessima autem infirmitas saeculi est obstinatio in malis.

Adhuc autem, est infirmitas sequelae peccati, quae infirmat hominem ad vitanda mala : et haec iterum est quadruplex, scilicet, ad resistendum malo culpae. Thren.I, 14 : Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere, Isa. xl, 30 : Juvenes in infirmitate cadent. Secundo, ad sustinendum malum poenae. I ad Thessal. v, 14 : Consolamini, pusillanimes, suscipite infirmos. Ezechiel. xxxiv, 4 : Quod infirmum fuit non consolidastis. Quia tales consolandi et juvandi sunt. Tertio, est infirmitas ad bene agendum. Unde, Eccli.XXXI, 27 : In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi. Ad Roman. XIV, 1 : Infirmum autem in fide assumite. Est quarto ad perseve- randum in bono. I Regum, II, 5 : Quae multos habebat filios infirmata est. Omnes autem hae infirmitates sunt per Deum relevandas. Ad Roman. viii, 26 : Similiter et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram.

Est autem infirmitas alia, scilicet, passibilitatis paenae, et est supportanda : et est quadruplex. Est enim paenae contractae propter primam praevaricationem, Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmilates luas. Ad Roman. XIV, 2 : Qui infirmus est, olus manducet, hoc est, quem infirmitas fomitis deprimit, non incentiva libidini procuret, sed ad mo-. dum oleris infrigidativa. Est iterum infirmitas assumpta ad nostram reparationem. Isa. LIII, 3 : Vidimus eum,... novissimum virorum, virum dolorum, ei scientem infirmitatem. Tertio, est infirmitas inflicta ad purgationem. Psal. xv, 4 : Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Et quarto, infirmitas immissa ad gloriae Dei manifestationem : sicut hic, et Joan.IX, 3 : Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.

Propter haec ergo dicit : " Infirmitas haec. " Aliae enim multis fiunt et multis de causis.

" Non est ad mortem, " secundum quod mors est omnimoda privatio vitae : quia ad gloriam Dei vivet. Ad Galat, II, 20 : Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Isa. xl, 29 : Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.

Sed qualiter haec dixit Dominus, cum infirmitatem mors sit secuta?

Adhuc autem, Qualiter non sca ndalizatae fuerunt contra Christum sorores, videntes quod contra verbum Christi mortuus fuit infirmus?

Ad haec et similia dicit Chrysostomus, quod cum dicit : " Non est ad mortem, "

intelligitur de vera morte quae est privatio vitae cum impotentia redeundi. Ab ista autem morte praeordinatus fuit reditus ad vitam, ad gloriam Dei manifestandam.

Ad aliud dicendum, quod foeminae non scandalizabantur, quia sciverunt quod posset suscitare eum. Ad Hebr. XI, 19 : Arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus. Unde etiam infra dicit Martha, V. 22 : Nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

Sic ergo dicit quod infirmitas haec non est ad mortem.

" Sed pro gloria Dei : " non quidem in seipso secundum deitatem, sed " ut glorificetur Filius Dei per eam, " qui infirmus ex carne assumpta videtur. Tob. XI, 17 : Benedico te, Domine, Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me. Visa enim resuscitatione, erit apud homines Filius Dei gloriosus, qui tam magnifica facit opera. I Regum, II, 6 : Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.

" Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.

Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit eodem loco duobus diebus. "

Tangitur hic dilectio, quae maxime hoc miraculum promeruit.

Unde dicit : " Diligebat autem Jesus, " propter specialem profectum fidei in eis et devotionem, " Martham, " actuosam, " et sororem ejus Mariam, " contemplativam, " et Lazarum, " in figura paenitentium. Sapient.VII, 28 : Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Et, ibidem, v. 27 : Per nationes in aninas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Et haec dilectio ad compassio- nem secundum humanam naturam eum provocabat. II Regum, I, 26 : Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum suum amat filium, ita ego te diligebam.

" Ut ergo audivit quia infirmabatur, etc. "

Hoc est quartum quod dispensative factum est, ut mors ejus certificaretur : ne si brevi tempore fuisset mortuus, stupidus et non mortuus esse putaretur : sicut in syncopi aliquando accidit, et sjmcopizantes post spatium quadraginta duarum horarum revertuntur. Et ideo, " tunc quidem mansit in eodem loco, " in quo comprehendit eum nuntius, " duobus diebus, " postquam nuntius recessit ab eo, et in die tertia a recessu nuntii cepit iter ad ipsum. Exod.XIX, 10 et 11 : Sanctifica illos hodie et cras, Iuventque vestimenta sua : et sint parati in diem tertium. Ista ergo fuit mansionis ratio, scilicet, quia hoc ad sanctificationem fidei ordinabatur.

Et sic terminata est prima pars de infirmi descriptione et infirmitatis denuntiatione.

" Deinde post haec dixit discipulis suis : Eamus in Judaeam iterum.

Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc ?

Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt.

Si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

Haec ait. "

Haec est secunda pars, in qua in-

struuntur discipuli de istius infirmitatis dispensativa immissione.

Et habet duas partes : in quarum prima discipulos instruit de itinere ad infirmum : in secunda autem, instruuntur de infirmitate, ibi v. 11 : " Post haec dixit eis : Lazarus amicus noster dormit. "

Prior autem harum dividitur in tres partes : in quarum prima discipulis eundum esse in Judaeam proponitur : in secunda, de hoc illuminatio a discipulis expetitur : in tertia autem, de hoc plena ratio aperitur.

Dicit ergo : " Deinde post haec, etc. " " Deinde, " postquam duos dies post recessum nuntii ibidem manserat, " dixit discipulis, " quia de omnibus actibus Christi erant instruendi. Dicit enim Gregorius, quod omnis Christi actio nostra est instructio.

" Eamus iterum in Judaeam. "

Sicut enim prius ivimus in Judaeam ad erudiendum per verbum, ita iterato eamus et ad sanctificandum et signum vitae ostendendum. Psal. CXIII, 2 : Facta est Judaea sanctificatio ejus, Israel potestas ejus. II Paralip, xx, 17 : 0 Juda et Jerusalem, nolite timere, neque paveatis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. Tunc enim in processione cum palmis, cum turbis quae egressae fuerant in occursum sibi, intravit de Bethania, ad quam nunc ire disposuit.

" Dicunt ei discipuli : Rabbi, etc."

" Dicunt ei discipuli, " illuminationem expetentes : " Rabbi, " qui es magister docens nos de omnibus, " nunc, " hoc est, iampridem. Et significat nunc propinquum in praeterito.

" Quaerebant, " secundum suae malitiae intentionem, " te Judaei. " Apocal.

II, 9 : Qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.

" Lapidare, " hoc est, ad lapidandum. Joan. x, 31 : Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum.

" Et iterum vadis illuc? " Non contradicunt, sed inquirunt ut illuminationem accipiant. Psal. CIV, 4 : Quaerite Dominum, et confirmamini : quaerite faciem ejus semper. Quaeritur enim facies Domini, quando quaeritur veritas in dictis et factis.

" Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horae diei? "

" Respondit Jesus, " desiderantibus discipulis lumen doctrinae impendens: " Nonne duodecim sunt horae diei ? " Quasi diceret : Sic sunt. Quia, sicut diximus in ante habilis, sex signa emergunt in die inter occasum et ortum, et quodlibet habet gradus triginta, qui sunt sexies duodecim. Quindecim autem gradus ascendendo, horam faciunt. Et sic duodecim horae diei artificialis fiunt.

Hae autem horae etiam in die spirituali quo Sol justitiae diem perficit, erunt inter ortum suum et occasum suum : de quo dicitur in Psalmo cxii, 3 : A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

Prima hora, naturae sanctificatio in assumpta natura.

Secunda hora, mundi illustratio in nativitate ex utero Virginis : de quibus duabus dicitur in Psalmo xviii, 6 : In sole posuit tabernaculum suum, in assumendo plenam lumine naturam : et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, in nativitate de Virginis utero.

Tertia fuit, concupiscentiae repressio in circumcisione : et ideo tunc vocatus est Jesus, quia salvum fecit jam in signo populum suum a peccatis eorum , ''quae ex fomitis concupiscentia contracta sunt.

Quarta fuit, sui pro nobis oblatio, per

quam in sancta sumus introducti in Ipapanti Domini. Malach, III, 1 : Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos quaeritis. Psal. xlvii, 10 et 11 : Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Secundum nomen tuum, etc.

Quinta fuit, caelestis illuminatio fidei, in nos transfusa, et nos ducens ad ipsum in stella quae duxit Magos in ejus radiosa illuminatione. Matth. ii, 2 : Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus, scilicet cum muneribus, adorare eum.

Sexta fuit in ablutione peccatorum per baptismum, quando aquas sanctificavit nobis. Joan. i, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat.

Septima hora est victoria super tentatorem in jejunio et tentatione. Ad Hebr, IV, 16 : Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ejus. Et ibidem supra, v. 15 : Non enim habemus Pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato.

Octava hora est Verbum erudiens et illuminans. Psal. cxviii, 130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat.

Nona est factum exempli et miraculi fidem confirmans. Matth. v, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, etc. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.

Decima est hora Passionis ad vesperum declinans. Psal. XXIX, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus.

Undecima est hora mortis, quando obtenebrari mundus incepit, nisi quod tunc divinitas fortissime coruscavit. Matth. XXIV, 27 : Sicut exit fulgur ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit et adventus Filii hominis.

Duodecima est hora sepulturae. Eccli, XXIV, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantesin Domino. Hujus diei aurora ante diem fuit annuntiatio facta ad Beatissimam Virginem, Canlic. VI, 9 : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens?

Istae ergo sunt duodecim horae diei, in quibus illuminamur, in quibus homo ad opera illuminatur. Psal. CIII, 22 et 23 : Ortus est sol, et congregali sunt, et in cubilibus suis collocabuntur : quia lucem mundi non sustinent bestiales. Exibit homo ad opus suum, qui rationalis est: et ad operationem suam usque ad vesperum.

" Si quis ambulat in die, "

Hoc est, proficit in luce harum horarum, intelligens quid, quando operandum est vel agendum, " non offendit, " pedes ad offendiculum impingendo : quia videt quo pedem ponat. Sapient, XVIIi, 19 : Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Exod, x, 23 : Ubicumque habitabant filii Israel, lux erat.