Hic describit aperte hostes venientes: et primo describit hostium conditionem; secundo populi incorrigibilitatem, ibi, probatorem dedi te in populo meo robustum. Circa primum tria. Primo describit hostes gentem fortem multitudine: gens magna, et armis, sagittam, crudelem, crudelis est quasi mare, ut et voce terreat et intentione: et super equos ascendent praeparati quasi vir ad praelium. Infra 50: ecce populus veniet ab Aquilone, gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae. Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes.
Secundo ponit ex fama, Judaeorum timorem: audivimus famam ejus, dissolutae sunt manus nostrae: prae timore nihil facere possumus. Ps. 47: ibi dolores ut parturientis. Et timoris effectum: nolite exire. Deut. 32: foris vastabit eos gladius, et intus pavor. Tertio hortatur ad poenitentiae dolorem: filia populi mei, accingere cilicio. Supra 4: super hoc accingite vos ciliciis, et ululate: quia non est aversa ira furoris domini a vobis.