IN LIBROS POSTER. ANALYT.

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 Lectio 25

 Lectio 26

 Lectio 27

 Lectio 28

 Lectio 29

 Lectio 30

 Lectio 31

 Lectio 32

 Lectio 33

 Lectio 34

 Lectio 35

 Lectio 36

 Lectio 37

 Lectio 38

 Lectio 39

 Lectio 40

 Lectio 41

 Lectio 42

 Lectio 43

 Lectio 44

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

Lectio 10

Postquam philosophus ostendit quomodo quatuor genera causarum in demonstrationibus pro mediis assumuntur, hic ostendit quomodo in diversis demonstratur aliquid per causam. Est autem circa hoc duplex differentia consideranda: prima quidem secundum quod causa simul est cum effectu vel non simul; secunda prout causa producit effectum semper aut sicut frequenter; et de hac agit ibi: sunt autem quidem quaedam quae fiunt universaliter etc.. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo aliquid demonstretur per causam quae est simul cum eo cuius est causa; secundo, quomodo demonstratur aliquid per causam quae non est simul cum eo cuius est causa; ibi: in his autem quae non simul etc..

Circa primum considerandum est quod, quia in motu necesse est considerare prius et posterius, in causis motus est accipere causam et causatum se habere secundum prius et posterius.

Sicut patet quod causa agens naturalis movendo perducit ad suum effectum: et sicut per totum motum perducitur mobile ad terminum motus, ita per primam partem motus perducitur ad secundam, et sic deinceps. Unde sicut motus est causa quietis consequentis, ita prima pars motus est causa subsequentis, et sic deinceps. Et hoc indifferenter sive hoc consideretur in uno mobili, quod movetur continue a principio usque ad finem; sive in diversis mobilibus, quorum primum movet secundum, et secundum tertium. Et licet simul dum primum movens movet, primum motum moveatur, tamen primum motum remanet movens postquam desiit moveri, quo movente simul movetur secundum mobile. Et ita successive moventur mobilia, quorum unum est causa motus alterius, sicut de his quae proiiciuntur manifestat philosophus in VIII physic.. Per hunc ergo modum contingit quod causa non est simul cum eo cuius est causa, in quantum scilicet prima pars motus est causa secundae, vel primum motum movet secundum. Quamvis autem motus in suis partibus successionem habeat, tamen simul est cum causa movente. Simul enim dum movens movet, mobile movetur, eo quod motus nihil est aliud quam actus mobilis a movente, secundum quem movens dicitur movere et mobile moveri. Et multo magis in his quae sunt extra motum, oportet causam simul esse cum suo causato; sive accipiatur aliquid ut terminus motus (sicut illuminatio aeris simul est cum solis exortu), sive aliquid accipiatur in his quae sunt penitus immobilia, et in causis essentialibus, quae sunt causae ipsius esse.

Circa primum ergo duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum per exempla; ibi: ut propter quid factus est defectus etc.. Dicit ergo primo quod quandocunque causa est simul cum suo effectu, oportet eamdem causam accipere quantum ad hoc quod est fieri vel factum esse vel futurum esse, quae accipitur quantum ad hoc quod est esse: quia si causa est simul cum suo causato, sicut necesse est quod quando est causa est effectus, ita necesse est quod quando fit causa fiat effectus, et quando est facta quod sit factus effectus, et quando est futura quod sit futurus effectus. Nec est instantia quod dum fit aedificator, addiscendo artem aedificativam, nondum fit aedificium, cuius ipse est causa per artem aedificativam; quia aedificator non nominat causam aedificii in actu, sed causam in potentia vel in habitu. Sed aedificans nominat causam in actu, quam oportet simul esse cum eo cuius est causa, ut dicitur in II physic.. Est autem identitas quantum ad hoc, quod in omnibus medium est causa. Sed hoc accipiendum est secundum debitam proportionem; ut scilicet ipsum esse causae proportionetur ipsi esse effectus, et fieri causae fieri causati, et factum esse causae facto esse causati, et futurum esse causae futuro esse causati.

Deinde cum dicit: ut propter quid factus est defectus etc., manifestat quod dixerat per duo exempla, quorum primum est de eclipsi lunae.

Dicimus enim quod heri factus est defectus lunae propter hoc quod heri facta est interpositio terrae inter solem et lunam; et quod nunc fit defectus lunae propter hoc quod nunc fit talis interpositio terrae; et quod cras fiet defectus lunae propter id quod terra ponetur in medio; et quod nunc est defectus lunae propter id quod nunc est interpositio terrae. Secundum autem exemplum est de crystallo: puta si dicamus quid est crystallus; et accipiatur hoc pro eius definitione, quod sit aqua condensata vehementer. Sit ergo aqua c, idest minor extremitas; et densatum esse sit a, idest maior extremitas; et accipiatur pro medio b, idest quod penitus caret calore.

Exhalante enim calido inspissatur humidum: unde quando intense exhalat calidum, consequens est quod intense inspissetur humidum. Reducendo ergo ad formam syllogisticam, dicemus quod b est in c, quia scilicet crystallus habet perfectam exhalationem calidi; in b autem est a, quia illud quod perfecte caret calido, est densatum. Sicut igitur huius quod est crystallum esse aquam plene densatam, causa est quod habeat defectum caloris; ita etiam causa quod fiat crystallus, causa est quod fiat b. Et eadem ratio est in factum esse, et in futurum esse. Et sic concludit quod si sic accipiantur causa et causatum quod sint simul, oportet quod similiter sint simul in fieri, et in esse, et in factum esse, et in futurum esse.

Deinde cum dicit: in his autem quae non simul etc., ostendit quomodo causa quae non est simul cum causato, accipiatur medium demonstrationis.

Et primo, in his quae fiunt in directum; secundo, in his quae fiunt circulariter; ibi: quoniam autem videmus etc.. Circa primum tria facit: primo, proponit quaestionem; secundo, interponit quoddam quod necessarium est praecognoscere ad solutionem quaestionis: ibi: est igitur a posterius facto etc.; tertio, solvit quaestionem; ibi: speculandum est igitur quid est continens etc..

Circa primum duo facit: primo, proponit quaestionem; secundo, manifestat eam; ibi: sicut videtur nobis etc.. Movet ergo primo quaestionem utrum in causis quae non simul fiunt cum suis causatis, sit dicere quod causatum secundum tempus continuum consequatur ad causam vel non.

Deinde cum dicit: sicut videtur nobis alias etc., manifestat quaestionem. Videmus enim quod aliae sunt causae aliorum non simul cum eis existentes; sicut eius quod est factum esse est alia causa praecedens, quod est fieri; et ipsius fore, idest quod aliquid sit futurum, causa est aliquod futurum fieri; et iterum ipsius fieri causa est aliquid quod prius factum est. Est igitur quaestio: utrum istae causae se consequentes sint in tempore continuo vel non? hoc enim necessarium est scire demonstratori, quia si non sit continuatio in huiusmodi causis, non erit accipere immediatum principium, quia semper inter duo nunc discontinuata est accipere aliquod medium. Et ideo si illud nunc in quo est effectus, non sit continuum ad illud nunc in quo est causa, erit in medio aliquid accipere quod sit causa media, et sic in infinitum.

Deinde cum dicit: est igitur a posterius facto syllogismus etc., manifestat quoddam quod est necessarium ad solutionem praemissae quaestionis.

Et primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: neque enim determinati etc.. Circa primum considerandum est quod, sicut linea est quoddam continuum, punctus autem est quoddam indivisibile quod terminat et dividit lineam; ita etiam ipsum fieri vel moveri est quoddam continuum, ipsum autem quod est motum esse vel factum esse, est quoddam indivisibile, quod potest accipi vel ut terminans totum motum, vel ut dividens motum tanquam finis primae partis motus et principium secundae, sicut patet de puncto quod dividit lineam. Sic igitur ipsum factum esse est causa praecedens ipsum fieri cuius est principium; et est effectus consequens illud fieri cuius est terminus. Si ergo debeamus demonstrare, oportet fieri syllogismum demonstrativum a posteriori factum esse ad fieri praecedens; ut si dicamus: hoc factum est; ergo illud prius fiebat. Sed quia et ipsum factum esse est principium ipsius fieri, sive quae facta sunt eorum quae fiunt, consequens est ut similiter se habeat in his quae fiunt; ut scilicet a posteriori fieri syllogizetur ad prius factum; puta si dicamus: sol movetur ad punctum medii coeli; ergo prius motus est ad punctum orientis. Sed a priori non poterit fieri syllogismus ad posterius; ut puta si dicamus quod, quia hoc prius factum est, ideo sequitur quod illud quod est posterius fiat vel factum sit. Et quae ratio est de fieri et de factum esse, eadem ratio est de fore et futurum fieri.

Deinde cum dicit: neque enim determinati etc., probat quod dixerat. Et circa hoc duo facit: primo, probat propositum ratione accepta ex parte temporis absolute considerati; secundo, ex parte temporis quod contingit esse medium inter causam priorem et effectum posteriorem; ibi: amplius enim neque indeterminatum etc.. Dicit ergo primo quod ideo a priori non potest syllogizari ad posterius, quia posito priori non oportet quod sequatur posterius, neque secundum aliquod determinatum tempus, neque simpliciter non determinate. Et hoc primo manifestat quantum ad determinatum tempus, puta si dicamus: bibit infirmus potionem; ergo tali die sanabitur. Si enim a priori facto syllogizari possit posterius secundum determinatum tempus, poterit concludi quod quia verum est dicere hoc factum esse, puta infirmum bibisse potionem, quod etiam verum sit dicere hoc factum esse quod posterius est, puta eum esse sanatum. Sed hoc non sequitur, quia potest dari aliquod tempus in quo verum est eum potionem bibisse, et tamen nondum verum est eum sanatum esse, sicut in intermedio tempore inter sumptionem medicinae et sanitatem adeptam. Et hoc est quod dicit, quod ideo praedicta conclusio non sequitur, quia in medio tempore falsum erit dicere quod hoc sit factum, scilicet hunc esse sanatum, quamvis alterum iam sit factum, scilicet eum medicinam bibisse. Et eadem ratio est etiam respectu futuri: non enim possumus concludere: iste nunc medicinam bibit; ergo erit sanatus, pro aliquo tempore determinato; quia hoc non erit verum in quolibet tempore futuro, scilicet in tempore medio.

Secundo, ibi: neque quoniam hoc factum est etc., probat idem quantum ad tempus indeterminatum, puta si dicamus: iste medicinam bibit; ergo sanabitur. Non enim sequitur quod quia hoc factum est, scilicet quod iste medicinam bibit, hoc erit, scilicet sanabitur. Iam enim supra dictum est quod causa quae ex necessitate infert effectum, est simul cum effectu. Et accipitur quasi medium homogeneum, idest unius generis; sicut ad probandum aliqua esse facta in praeterito, accipitur pro medio et causa aliquid quod est factum in praeterito; et similiter futurorum, id quod est futurum; et eorum quae sunt in fieri, id quod est in fieri; et eorum quae existunt, id quod existit. Sed quando sic syllogizatur: hoc factum est; ergo hoc erit; non accipitur medium unius generis, sed unum est prius et aliud posterius. Unde posito priori non sequitur ex necessitate posterius in illis in quibus effectus causarum impediri possunt.

Deinde cum dicit: amplius enim neque etc., ponit aliam rationem, quae sumitur ex parte temporis medii; et dicit quod, sicut ex parte temporis absolute considerati manifestum est quod non potest syllogizari a priori ad posterius, nec secundum tempus determinatum, neque secundum tempus indeterminatum; ita etiam nec ex parte medii temporis contingit accipi aliquod determinatum aut indeterminatum, in quo scilicet possit concludi posterius a priori. Iam enim dictum est quod in toto tempore intermedio falsum est dicere id quod est posterius esse, quamvis id quod est prius iam praecesserit.