IN LIBROS POSTER. ANALYT.

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 Lectio 25

 Lectio 26

 Lectio 27

 Lectio 28

 Lectio 29

 Lectio 30

 Lectio 31

 Lectio 32

 Lectio 33

 Lectio 34

 Lectio 35

 Lectio 36

 Lectio 37

 Lectio 38

 Lectio 39

 Lectio 40

 Lectio 41

 Lectio 42

 Lectio 43

 Lectio 44

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

Lectio 15

Postquam philosophus ostendit veritatem circa divisionem generis, quae assumitur ad definiendum, hic excludit duos errores. Secundum, ibi: omne autem incidere etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit exclusionem erroris: et dicit quod non est necessarium quod ille qui dividendo definit, sciat omnia quae sunt in mundo.

Secundo, ibi: et tamen impossibile quidam dicunt etc., narrat opinionem errantium. Dicebant enim quidam, quod non potest cognosci differentia alicuius ad omnia alia entia, nisi omnia alia entia cognoscantur, ut patet in aliquibus duobus, quorum differentiam cognoscere non possumus nisi utrumque cognoscamus. Addebant autem quod non est possibile quod aliquid sciatur quid est, nisi cognoscatur differentia eius ad omnia alia. Id enim a quo aliquid non differt est idem ei: illud autem a quo differt est alterum ab ipso. Non autem possumus scire quid sit unumquodque, nisi sciamus quid sit idem ei, et quid alterum ab eo.

Et secundum hoc concludebant quod non potest aliquid cognosci nisi omnia cognoscantur.

Tertio, ibi: primum quidem igitur etc., improbat quod dictum est dupliciter. Et primo quidem interimit hoc quod dictum est, quod illud a quo aliquid differt, est alterum. Loquimur enim nunc de eodem et de altero secundum essentiam, quam significat definitio. Manifestum est autem quod etiam in eadem specie sunt multae differentiae accidentales, quae non diversificant substantiam speciei, quam significat definitio, nec per se insunt.

Unde consequens est quod non omnis differentia facit talem alteritatem, quam necessarium sit cognoscere ad definiendum.

Secundo, ibi: postea cum accipiat opposita etc., improbat quae dicta sunt alio modo. Cum enim ille qui vult definire dividendo, accipiat oppositas differentias hoc modo, quod omne quod continetur sub diviso, cadat sub hoc membro divisionis vel sub illo, et accipiat sub altero membrorum illud cuius definitio quaeritur, si hoc quod intendit definire, cognoscat sub illo membro divisionis contineri; non differt ad propositum utrum sciat vel nesciat de quibuscunque aliis rebus praedicentur oppositae differentiae. Puta si dividam animal per rationale et irrationale, et accipiam propositum sic hominem contineri sub rationali, non requiritur quod sciam de quibus irrationale praedicetur, nec qualiter illa ad invicem differant. Manifestum est enim quod si aliquis sic procedat, scilicet dividendo genus per primas differentias eius, et accipiendo propositum sub altero membro, dividens quousque perveniatur in illa quae ulterius dividi non possunt essentialibus differentiis; sic procedens habebit definitionem substantiae, quam quaerebat.

Decipiebantur ergo praedicti homines ex eo quod non distinguebant inter cognoscere aliquid in communi et in speciali. Oportet enim quod quicunque scit quid est aliquid, cognoscat omnia alia in communi, non autem in speciali. Puta qui scit quid est homo, oportet quod sciat hominem per hoc quod est animal, distingui ab omnibus quae non sunt animalia; et per hoc quod est rationale, distingui ab omnibus quae non sunt rationalia. Non enim oportet quod illa cognoscat, nisi secundum hoc commune quod est non animal, vel irrationale.

Deinde cum dicit: omne autem incidere etc., excludit secundum errorem. Posset enim aliquis credere quod quicunque utitur divisione ad definiendum, indigeat petere quod totum divisum contineatur sub membris divisionis; sed ipse dicit quod hoc non est necessarium, si opposita, per quae fit divisio, sint immediata; quia secundum hoc necessarium est quod totum divisum sub altero oppositorum contineatur, dum tamen accipiantur primae differentiae alicuius generis. Differentiae enim quae sunt immediatae si comparentur ad genus inferius, non sunt immediatae si comparentur ad genus superius. Sicut par et impar sunt immediata si comparentur ad numerum, cuius sunt propriae differentiae; non autem si comparentur ad quantitatem.

Deinde cum dicit: ad construendum autem terminum etc., postquam exclusit ea quae non requiruntur ad divisiones definiti, hic ostendit quae secundum rei veritatem requirantur. Et primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum; ibi: est autem horum unum.

Dicit ergo primo quod ad hoc quod aliquis constituat terminum, idest definitionem, per viam divisionis, tria oportet considerare: quorum primum est, ut ea quae accipiuntur, praedicentur in eo quod quid est; secundum est, ut ordinetur quid sit primum et quid secundum; tertium est, quod accipiantur omnia quae pertinent ad quod quid est, et nihil eorum praetermittatur.

Deinde cum dicit: est autem horum unum etc., manifestat propositum. Et primo, ostendit quomodo tria praedicta possunt observari; secundo, ostendit quod praedicta tria observata sufficiant; ibi: manifestum est autem etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo observetur primum: et dicit quod unum horum (scilicet quod accipiantur ea quae praedicantur in eo quod quid est) observatur, primo quidem per hoc quod homo potest inducere syllogismos quod id quod assumitur insit, sicut cum disputatur ad problema de accidente; secundo, ut ostendatur quod praedicatur in eo quod quid, per ea quibus disputatur ad problema de genere.

Secundo, ibi: ordinare autem sicut oportet etc., manifestat quomodo observetur secundum, scilicet debita ordinatio partium; et dicit quod tunc ordinantur partes definitionis sicut oportet, si aliquis primo accipiat id quod est primum; et hoc erit si aliquis primo accipiat id quod consequitur ad alia posterius accepta, et non e converso.

Hoc enim est communius et prius. Necesse est autem aliquid huiusmodi accipi in definitione tanquam genus, puta cum dicitur quod homo est animal gressibile bipes. Si enim est gressibile bipes, est animal, sed non e converso. Cum ergo iam acceperimus animal tanquam primum, idem modus observandus est in ordinatione inferiorum.

Accipietur enim quasi secundum in definitione illud quod secundum rationem praemissam erit primum inter omnia sequentia; et similiter accipietur tertium id quod est primum respectu habitorum, idest consequentium. Semper enim, remoto superiori, illud quod est habitum, idest immediate consequens, erit primum omnium aliorum.

Et ita est etiam in omnibus aliis, puta in quarto et in quinto, si tot oporteat partes definitionis esse.

Tertio, ibi: quod autem haec omnia sint etc., manifestat, qualiter possit tertium observari. Et dicit quod manifestum erit omnia quae pertinent ad quod quid est accipi in definitione secundum modum supra dictum, ex hoc scilicet quod dividendo aliquod genus accipimus primas eius differentias, sub quibus divisum universaliter continetur; sicut quod omne animal est hoc vel illud, puta rationale vel irrationale, et accipimus quod illud quod intendimus definire, est hoc, puta rationale. Et iterum accipiemus hoc totum, scilicet animal rationale, et dividemus ipsum per differentias proprias; sed quando iam devenerimus ad ultimam differentiam, iam non erit dividere per alias differentias specificas: sed statim ultima differentia addita, hoc, cuius definitio quaeritur, in nullo differet specie a simul toto, idest a ratione congregata ab omnibus partibus acceptis; sicut homo non differet specie ab aliquo eorum de quibus praedicatur animal rationale mortale.

Deinde cum dicit: manifestum enim est etc., ostendit quod tria praedicta observata sufficiant ad definiendum, quia definitio neque superfluum neque diminutum habebit. Quod autem non apponatur aliquid plus quam debeat, manifestum est per primum trium praedictorum; quia scilicet accepta sunt solum ea quae praedicantur in eo quod quid et talia necesse erat accipere. Similiter etiam manifestum est quod nihil deficit. Aut enim deficeret genus, aut differentia. Sed quod genus non deficiat, patet ex secundo trium praedictorum.

Acceptum est enim primum id sine quo non sunt alia, et quod potest esse sine aliis, et hoc est genus. Et cum genere postea acceptae sunt differentiae. Sed quod differentiae omnes sint acceptae, patet per tertium praedictorum trium; quia non amplius potest accipi posterior differentia post illam cuius diximus non esse aliam differentiam; quia iam sequeretur quod ultimum acceptum adhuc differret differentia essentiali, cum tamen dictum sit, quod non differat. Similiter etiam ex praemissis patet quod non intermittatur aliqua differentia in medio, per hoc scilicet quod semper accipiuntur primae differentiae. Unde relinquitur quod sufficiat tria praedicta ad definiendum observari.