IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Quia lucem hujus mundi videt, " quae eum dirigit. Corporalis quidem corporaliter, et spiritualis spiritualiter. Proverb.IV, 11 et 12 : Ducam te per semitas aequitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.

" Si autem ambulaverit in nocte, etc. "

" Si autem ambulaverit, " proficiendo in pejus. II ad Timolh. III, 13 : Mali homines, et seductores, proficient in pejus : errantes, et in errorem mittentes.

" In nocte, " quae a nocendo dicitur. Jerem.XIII, 16 : Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos : qui sunt offendicula pecorum ex timore procedentes. Sa-

pient. XVII, 20 : Solis autem illis, scilicet impiis, superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quae superventura illis erat. Psal. xxxiv, 6 : Fiat via illorum tenebrae, et lubricum : et Angelus Domini persequens eos. Proverb.IV, 19 : Via impiorum tenebrosa : nesciunt ubi corruant. I Joannis,II, 9 :Qui odit fratrem suum in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, etc.: quia ille lumen spirituale non videt.

Et " offendit. " Sapient.XVII, 2 : Vinculis tenebrarum et longae noctis compediti, etc.

" Quia lux in eo non est, " quae illuminet gressus suos. Joan.III, 19 : Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. Et sensus est: Quia ego sum lux, et ideo video gressus meos : nec vos offenditis, mecum euntes et me sequentes.

" Haec ait. "

" Haec ait, " ad instructionem suscipiendo.

" Et post haec dixit eis : Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.

Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.

Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. "

Hic instruit discipulos de infirmitate et morte Lazari.

Et habet duas partes. Primo enim instruit eos de morte sub somni similitudine. Secundo, accipit causam instructionis aperte, ibi, v. 14 : " Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste, etc. "

In prima harum tria continentur, scilicet, dictum Domini, expetitio illuminationis de dicto, et interpretatio Evangelistae.

Dictum Domini est: " Lazarus amicus noster dormit. "Et quod dicit : " Lazq. rus, " signat ipso nomine a Deo esse adjuvandum. Psal. lxxxv, 17 : Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.

Ex hoc autem quod dicit: " Amicus, " dicit adjuvandi voluntatem. Quoniam quia amicus, voluntas est ad hoc quod adjuvetur amicus : quia amicorum est idem velle et idem nolle. Eccli.VI,15: Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.

" Dormit, " quia quod naturae est mors, hoc est Christo somnus : quia ita de facili sicut a somno suscitantur homines, ita de facili de morte per Christum homines suscitantur. Unde, Matthaei, IX, 2-4, quando de morte suscitare vellet puellam, dixit: Non est mortua puella, sed dormit. Est enim dormitio sive somnus ligamentum sensuum in primo sensitivo, a quo sensus et motus in omnia organa sensus et motus diffunditur. Et ideo dormitio, licet vitam ponat interioribus, haec non est vita nisi vegetabilis in quibusdam partibus suis, sicut in nutrire et augere. Sed tamen immobilitas est vitae sensibilis et motivae de loco ad locum : qui motus vocatur processivus. Et ideo similitudo est mortis, per hoc quod est stupor quidam : sicut mors et sicut epilepsia. Sicut autem ratio obedientialis remanet in organis exterioribus ad vitam, quae fluit a primo sensitivo, recipiendam in vigilia : ita in corpore toto remanet ratio obedientialis in mortuo ad vitam, quae a primo fonte vivit, recipiendam quando Deus imperaverit. Et ideo mors ipsa, dormitio est quantam ad auctorem primum vitae. I Regum, II, 6 : Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Sapient.XVI, 13 : Tu es, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem. Isa. XXVI, 19 : Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in

pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.