Hic ostendit populi incorrigibilitatem: et primo inducit prophetae testimonium, probatorem, ut quasi experimento discas eorum duritiam, dum eos flectere ad bonum non vales. Proverb. 27: diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Secundo ponit universale peccatum: omnes isti principes declinantes. Aes et ferrum; quasi dicat: non solum sunt immundi, sed tecti sunt immunditia, sicut ferrum, et aes est immunditia argenti. Vel ferrum propter duritiam, aes propter impatientiam, quia tremulum est. Job 40: ossa ejus velut fistulae aeris etc.. Ps. 13: corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis. Tertio ponit incorrigibilitatis exemplum: defecit sufflatorium: argentum enim admixtum plumbo in fornace ponitur, et sufflante argentario faeces consumuntur et argentum melioratur, sed plumbum minuitur. Isti autem positi in fornace tribulationis, consumpti malis quasi plumbo, non sunt correcti. Frustra, verbum dei, conflavit conflator, deus, vel praedicator. Eccli. 2: in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Quarto concludit reprobationis argumentum: argentum reprobum.
Thren. Ult.: sed projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.
Notandum, quod peccatum dicitur frigus, quia extinguit calorem dilectionis. Matth. 24: quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum.
Quia congelat humorem devotionis.
Eccli. 43: frigidus ventus Aquilo flavit et gelavit chrystallus ab aqua. Quia retardat motum bonae operationis. Prov. 20: propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
Item nota, quod quaedam sunt viae praeceptorum.
Psal. 118: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Actionum. Thren. 3: scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad dominum. Virtutum. Prover. 4: viam sapientiae monstrabo tibi et ducam te per semitas aequitatis. Doctorum. Ibid. 3: viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae ejus pacificae.
Ipse christus, joan. 14: ego sum via, veritas, et vita.