Postquam philosophus quaesivit utrum in his quae non simul fiunt, posterius secundum continuitatem temporis sequatur ad prius; et interposuit quoddam necessarium, scilicet quod a priori ad posterius non syllogizatur; hic accedit ad determinandum quaestionem motam. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo se habeant fieri et factum esse secundum temporis continuitatem; secundo, ostendit propositum; ibi: de hoc quidem igitur etc..
Dicit ergo primo quod ad ostendendum propositum oportet speculari quid est coniungens, vel continuans factum esse ei quod est fieri, ut post unum continuo sequatur aliud. Et circa hoc dicit primo, manifestum esse quod fieri cum eo quod est factum esse, non est habitum, idest consequenter se habens. Dicuntur autem consequenter se habentia, quorum nihil est medium eiusdem generis, sicut duo milites in acie, vel duo clerici in choro. Habitum autem supra id quod est consequenter addit contactum, sicut dicitur in V physicor..
Sic ergo dicit quod fieri non potest esse consequenter se habens et contiguum cum hoc quod est factum esse. Et hoc probat, quia neque etiam factum esse est contiguum, scilicet ut consequenter se habens cum alio factum esse; eo quod duo facta esse hoc modo se habent ut quaedam ultima et indivisibilia in tempore, sicut duo puncta in linea. Unde sicut duo puncta non sunt consequenter se habentia ad invicem, ita etiam neque duo facta esse; quia tam puncta quam facta esse sunt sicut indivisibilia, et talia non se habent consequenter in continuis, ut probatur in VI physicor.. Et quia duo facta esse non sunt consequenter se habentia, propter hoc etiam manifestum est quod fieri et factum esse non consequenter se habent. Fieri enim est divisibile, sicut et moveri; sed factum esse est indivisibile, sicut et punctus. Sicut igitur se habet linea ad punctum, sic se habet fieri ad factum esse. Sunt enim infinita facta esse in eo quod est fieri, sicut et infinita puncta sunt potentialiter in linea. Et haec est causa quare in linea non possunt accipi duo puncta consequenter se habentia, quia scilicet inter quaelibet duo puncta est accipere aliud punctum: et similiter inter quaelibet duo facta esse est accipere aliud. Unde duo facta esse non se habent consequenter. Et quia factum esse est terminus eius quod est fieri, sequitur consequenter quod nec fieri se habeat consequenter cum eo quod est factum esse: quia tunc duo facta esse se haberent consequenter ad invicem. Sed fieri immediate terminatur ad factum esse, sicut linea ad punctum. De his autem patet magis in universalibus de motu, idest in libro physicorum. Tractatur enim de his in sexto illius libri.
Deinde cum dicit: de hoc quidem igitur etc., ostendit secundum praedicta quomodo accipi possit immediate vel mediate effectus causae in his quae non simul sunt. Et primo, ostendit propositum; secundo, manifestat per exempla; ibi: habet autem sic se in operibus etc.. Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum in praeteritis; secundo, in futuris; ibi: similiter autem in eo quod erit etc.. Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, excludit quamdam obviationem; ibi: aut semper intercidet etc..
Dicit ergo primo quod ex praemissis accipi potest quomodo causa, quae accipitur ut medium in demonstratione, se habeat consequenter ei quod est in fieri vel generari: quia etiam in his demonstrationibus, quae syllogizant de his quae sunt in fieri, necesse est accipere esse aliquod medium et primum quae sint immediata; sicut si concludamus quod a factum est propter hoc quod c factum est; ita scilicet quod posterius factum sit c, et prius a. Puta si dicamus: iste sanatus est; ergo bibit medicinam: a priori enim non sequeretur syllogismus, ut supra dictum est; sed ipsum c accipitur ut principium, quamvis sit posterius in fieri, propter id quod est magis proximum ipsi nunc praesenti quam a.
Praesens autem nunc est principium temporis, quia secundum ipsum distinguitur praeteritum et futurum, et sic oportet praesens nunc accipere ut principium notificandi temporis successionem. In praeteritis enim tanto aliquid est posterius in fieri, quanto est proximius in praesenti nunc; in futuris autem est e converso. Sicut igitur c accipitur ut principium syllogizandi, eo quod est posterius in fieri quam a, et propinquius praesenti nunc; ita et accipiamus d propinquius praesenti nunc quam c, et concludamus quod si factum est d, quod prius factum est c; puta si perfecit opus sani hominis, prius sanatus est. Possumus ergo concludere quod si factum est d, necesse est quod prius factum sit a: et accipitur pro causa id quod erat in medio, scilicet c. Facto enim d, necesse est quod prius factum fuerit c; et facto c, necesse est quod prius factum fuerit a; ergo facto d, necesse est quod prius factum fuerit a. Puta si hic homo iam perfecit opus sani hominis, sequitur quod prius fuerit sanatus; et si est sanatus, necesse est quod prius biberit medicinam. Sic igitur semper accipiendo medium, puta aliquid aliud inter c et a, sicut c acceptum est medium inter d et a, stabitur alicubi ad aliquod immediatum.
Deinde cum dicit: aut semper intercidet propter etc., ponit quamdam obviationem. Potest enim aliquis dicere quod nunquam veniatur ad immediatum, sed semper erit accipere aliquod medium inter duo facta esse, propter hoc quod in ipso fieri sunt infinita facta esse, eo quod factum esse non consequenter se habet ad aliud factum esse, ut dictum est.
Sed hanc obviationem excludit ipse, quia quamvis sint infinita facta esse in uno fieri, tamen necesse est incipere ab aliquo medio, scilicet ab ipso nunc, tanquam a primo: dictum est enim quod id quod est posterius, est principium syllogizandi; respectu autem omnium in praeterito factorum, postremum est ipsum praesens nunc; unde necesse est ipsum praesens nunc accipere ut primum et immediatum principium. Quodlibet autem aliorum factorum accipitur ut principium mediatum.
Deinde cum dicit: similiter autem est etc., manifestat idem in futuris; et dicit quod, sicut se habet in eo quod factum est, similiter se habet et in eo quod factum erit; quia si verum est quod erit d, necesse est quod prius verificetur quod sit a; et huiusmodi causa accipietur c, quod cadit medium inter d et a. Quia si erit d, necesse est quod prius erit c; et si erit c, necesse est quod prius sit futurum a.
Et similiter etiam in his potest fieri obiectio de infinita divisione futuri in instantia, vel motus in momenta; quia sicut in praeteritis, ita et in futuris non consequenter se habent indivisibilia.
Et tamen hic etiam accipiendum est aliquid sicut immediatum principium, sicut dictum est in his quae facta sunt in praeterito. Licet enim non sit accipere duo facta esse se consequenter habentia, neque in praeterito neque in futuro, potest tamen accipi aliquid ultimum utrobique, et hoc accipietur ut principium immediatum.
Deinde cum dicit: habet autem sic se etc., manifestat quod dixerat per exempla; et dicit quod praedictus modus argumentandi potest considerari circa opera humana. Accipiamus enim factum esse domus tanquam quoddam postremum, ex quo concluditur sicut quoddam primum, quod necesse est lapides prius fuisse decisos; et accipiemus pro medio constructionem fundamenti: quia si domus facta est, necesse est quod prius sit factum fundamentum; et si factum est fundamentum, necesse est quod prius sint lapides decisi.
Et quod dictum est in praeterito, accipiendum est etiam in futuro: puta si erit domus, necesse est quod prius futura sit decisio lapidum, et quod hoc demonstretur per medium, quod est constructio fundamenti.