Hic excludit sacrificiorum fiduciam: et primo excludit sacrificiorum curam, ponens sententiam: holocaustomata vestra addite victimis vestris; quasi dicat: sicut victimarum major pars cedit in usus vestros, ita holocausta vobis ex toto comedite, quia carnium consumptione non delector. Psalm. 49: numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? et ponit causam: quia non sum locutus. Non enim dominus hoc propter se volebat; sed ut per hoc ab idolatria revocaret. Unde ante adorationem vituli, de quo Exod. 33, nulla praecepta de sacrificiis data sunt.
Psalm. 39: sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti. Tunc dixi: ecce venio.
Secundo arguit Moralium inobedientiam; et primo ostendit culpam; secundo, comminatur poenam, ibi, tonde capillum tuum. Circa primum duo. Primo probat inobedientiam quasi per inductionem, ostendens eos inobedientes legi, ponendo legis praecepta: sed hoc verbum praecepi, a principio, quasi principaliter intentum. Audite vocem meam, de praeceptis moralibus. Ezech. 36: eritis mihi in populum, et ego ero vobis in deum. Et praecepti contemptum: et non audierunt... Factique sunt retrorsum, semper peccata postea addentes.
Isa. 56: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Ostendit etiam eos inobedientes praecedentibus prophetis: et misi ad vos omnes servos prophetas. 4 Reg. 17: testificatus est dominus in Israel, et in Juda per manum omnium prophetarum, et videntium, dicens: revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea et caeremonias, juxta omnem legem quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam, juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire domino deo suo. Praedicit etiam, eos non obedituros sibi. Et loqueris...
Et non audient. Ezech. 3: domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.
Isa. 65: vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis, et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui, elegistis. Secundo infert conclusionem et dices ad eos. Supra 2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt fides, domini. Roman. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
Vel fidelitas ad proximum. Prov. 20: virum fidelem quis inveniet?