Hic comminatur eis poenam: et primo praesignat eam facto: tonde capillum. Simile Ezech. 5: tertiam partem pilorum igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis; et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero aliam disperges in ventum. Generationem furoris. Isa. 10: ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi. Secundo determinat verba: et primo resumit idolatriae culpam, aggravans eam ex loco sacro: quia fecerunt offendicula, idola, in domo, scilicet in templo, et loco publico et aperto, et aedificaverunt quae non praecepi, quasi dicat: non tam gravia praecepi eis.
Unde patet quod etiam a me recesserunt. Psal. 105: immolaverunt filios suos, et filias suas Daemoniis, carnes filiorum suorum, et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus chanaan. Secundo comminatur poenam: et primo quantum ad interfectionem virorum; secundo quantum ad effusionem cadaverum, ibi (cap. 18): in tempore illo, ait dominus, ejicient ossa regis Juda. Tertio quo ad ejectionem remanentium, ibi, et eligent magis mortem quam vitam. Circa primum tria. Primo ostendit interfectionis locum: ideo ecce dies venient, ut ubi peccaverunt, ibi puniantur. Infra 19: ecce dies venient, dicit dominus, et non vocabitur amplius locus iste tophet, et vallis filii ennon, sed vallis occisionis. Secundo excludit sepulturae officium: et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus caeli. Sepelientur tamen aliqui vel a reliquiis, vel ab hostibus non valentibus sustinere foetorem. Psalm. 78: posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Tertio excludit universale gaudium: et requiescere faciam. Thren.
Ult.: defecit gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster: quae omnia attestantur magnitudinem occisionis.
Nota, quod deus habitat nobiscum per fidei constantiam. Ephes. 3: habitare christum per fidem in cordibus vestris etc.. Per fraternae dilectionis concordiam. Matth. 18: ubi fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Per praeceptorum obedientiam.
Joan. 14: si quis diligit me sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Per devotae contemplationis eminentiam.
Apoc. 3: ego sto ad Ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi, intrabo ad eum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.
Item nota, quod quoddam est templum historicum.
Psalm. 137: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Allegoricum, ipsa ecclesia. 1 Cor. 3: templum dei sanctum est, quod estis vos. Typicum, ipse justus. 1 Cor. 6: nescitis quoniam membra vestra templum sunt spiritus sancti? anagogicum, ipse deus. Apoc. 21: dominus deus omnipotens templum illius est, et agnus.
Item nota, quod vocem domini debemus audire, illum diligendo caritatis amore, quia bonum nostrum.
Deut. 6: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Ei serviendo cultus religione, quia dominus. Deut. 10: dominum deum tuum adorabis, et illi soli servies. Psalm. 2: servite domino in timore. Post eum eundo praecepti observatione, quia pater. Supra 3: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
Illum quaerendo recta intentione, quia finis. Soph. 2: quaerite dominum omnes mansueti terrae, quia judicium ejus estis operati. Eum adorando debito honore, quia factor noster est, et deus.
Matth. 4: dominum deum tuum adorabis.