IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT XII JOANNIS

ENARRATIO.

" Jesus ergo, ante sex dies Paschae, venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. "

Hic manifestatur Verbum ut sanctificativutn. Haec autem sanctificatio triplex est: est enim in praeparatoriis ad sancti-

44. Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

45. Et qui videt me, videt eum qui misit me.

46. Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat.

47. Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum : non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.

48. Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die .

49. Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.

5o. Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

fieationem, et in Verbo sanctificante, et in passione quae per sanguinem sanctificat.

Et ideo in tres partes dividitur.

Praeparatoria enim in hoc capitulo et in sequenti determinantur. Verbum autem sanctificans a decimo quarto capitulo proponitur. Sanctificatio autem per passionem a decimo octavo usque ad vigesimum seriatim describitur.

Praeparatoria autem ad sanctificationem, sunt duorum modorum. Quaedam enim praeparant per modum instructionis, et quaedam per modum significationis sacramentalis. De his ergo quae praeparant per modum instructionis, agitur in

hoc capitulo duodecimo. De his autem quae praeparant per modum sanctificationis sacramentalis, agitur in capitulo decimo tertio.

Ea autem quae praeparant per modum instructionis, omnia instruunt de sanctificatione praeparante ad sanctificationem Passionis.

Et haec habent tres differentias. Primo enim inducuntur spectantia ad familiares, hoc est, Judaeos. Secundo, inducuntur spectantia ad sanctificationem Gentilium, ibi, v. 20 : " Erant autem quidam Gentiles, etc. Tertio autem, inducuntur ea quae faciunt ad hoc quod inexcusabiles sint, qui se ex ista doctrina ad sanctificationem non praeparaverunt, ibi, v. 37 : " Cum autem tanta signa fecisset, etc. "

Prima harum partium dividitur in duo, penes duo quibus praeparantur ad fidem patientis et passionis scilicet. Praeparantur enim ex coena Lazari cum eo, cujus comestione verum esse miraculum probatur, et ex solemni occursu turbae introducentis eum in Jerusalem : et hoc tangitur ibi, V. 9 : " Cognovit ergo turba multa, etc. "

Adhuc autem, prior pars dividitur in tres partes : in quarum prima praeparatio venientium ad fidem sanctificationis describitur a convenientia temporis, et loci : in secunda, a convenientia caenae, et ejus quod factum est in caena ministerii : in tertia autem, praeparantur ab instructione murmurantium contra effusionem unguenti. Secunda incipit ibi, v. 2 : " Fecerunt ergo ei caenam ibi. " Tertia, ibi, v. 4 : " Dixit ergo unus ex discipulis suis, etc.

Primo dicit tria : tempus scilicet, et locum, et causam adventus : ex quibus maxime aliquem conveniebat praeparari.

Tempus quidem dicit :

" Jesus ergo, ante sex dies Paschae, "

Hoc est, decima luna mensis Aprilis, hoc est, in sabbato ante ramos palmarum, quando, sicut legitur, Exod. XII, 3 et seq., praeceptum est ut agnus immolandus a grege separatus inferretur in domos eorum qui per sanguinem agni erant sanctificandi. Exod, xii, 3 : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Ex convenientia ergo hujus temporis monebat ad praeparationem sanctificationis : quando etiam in Veteri Testamento agnus sanctificans ad sanctificandos afferebatur. Genes. II, 2 : Complevilque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. Et ideo etiam sex dies in opere recreationis insumpsit Deus ad praeparationem, ut septimum sanctificaret, hoc est, diem veneris sequentem post sabbatum palmarum, hoc est, ante palmas. Ideo etiam post iter suum perfectum, hora sexta sedit super fontem : quia sex diebus praeparavit nostram ablutionem, et tunc fonte nos lavit sanguinis sui.

Hoc est ergo quod dicit: " Jesus ergo, ante sex dies Paschae, " hoc est, solemnitatis Paschalis, quae fuit luna decima quarta ad vesperam. Et hoc fuit in quinta feria ad noctem.

" Venit Bethaniam, "

In domum obedientiae, tamquam in castra adductas agnus : ut ex ipso loco sciretur illud Apostoli, ad Philip.II, 8, quod factus est obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, et in nullo contrarius. Nec mortem passus est quam non ex obedientia Patris elegit. Unde etiam alii dixit, Matth, XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata : quia nemo sanguine Christi sanctificatur, nisi qui mandata observat. Sic ergo etiam ex loco praeparat ad sanctificationem : sicut et

Christus ad mortem devenit per obedientiam .

" Ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. "

In quo signatur quod sanguis vivificativus est, quem erat fusurus. Et hoc est tertium in quo ex facto illo, ad futuram praeparabat sanctificationem. Ezechiel. xxxvii, 13 : Cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus.

" Fecerunt autem ei coenam ibi: et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti. "

Inducit hic praeparationem a caena et factis in caena : et ideo in duo dividitur.

Facta autem in caena distribuuntur per tria, scilicet, factum Marthae, factum Lazari, et factum Mariae.

Dicit ergo : " Fecerunt autem ei caenam ibi. " Fecerunt caenam amici devotissimi. Caena autem ultima refectio est diei : et ideo hanc fecerunt in memoriam jam in proximo passuri Domini : quae coena refectionem signat in deliciis sacramenti Domini, quod quinto die ab illo daturus erat in caenam. Apocal. III, 20 : Ego sto ad ostium, et pulso : si quis aperuerit mihi jaunam, intrabo ad illum, et caenabo cum illo, et ipse mecum. Debet enim homo de suis virtutibus primo parare Domino refectionem in corde antequam gustet caenam Domini in sacra- mento. Genes. xliii, 16 : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi in meridie, hoc est, in plenae charitatis et veritatis fervore. Levi quidem Domino paravit convivium magnum . Simon etiam leprosus paravit prandium . Sed nunc isti caenam praeparaverunt. Primum est in conversione peccatorum, secundum est in devotione paenitendum, tertium est in sanctitate obedientium. Et laudatur etiam hic istorum trium hospitalitas secundum sensum moralem, qui tam laute Dominum cum sua familia exceperunt. Ad Hebr. xiii, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placueruntquidam, Angelis hospitio receptis : sicut Abraham , ''et Lot . Sic ergo patet quod ex ipsa caena praeparat ad suae caenae sanctificationem.

" Et Martha ministrabat, etc. "

Martha per quam activa vita designatur quae in caena fructificante ministrat: quia per ministerium virtutis in activa vita homo ad caenam sanctam praeparatur. Psal. cxxvii, 2: Labores manuum tuarum quia manducabis, etc. Luc. x, 10 : Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Ad Hebr. VI, 10 et 11 : Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, quia ministrastis sanctis, et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem. Advertendum est autem, quod mulier clari generis et dives, non ministrasset per seipsam nisi charo affectu hoc faceret, et magnam exinde exspectaret sanctificationem.

" Lazarus vero erat unus ex discumbentibus cum eo, " ut ex hoc, quod post suscitationem suam publice cibum sume-

ret, non phantastica sua resuscitatio esse probaretur : et ex hoc exemplo scirent omnes Christum esse mortuorum vivificatorem per corpus suum quod in caena erat exhibiturus : sicut dicitur, Joan. VI, 58 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Hinc est quod, Marc. v, 43, dixit dari illi, scilicet puellae, manducare.

\" Maria ergo accepit libram unguenti, etc. "

" Maria ergo, " quae statum praetendit vitae contemplativae, " accepit libram unguenti. " Libra autem pondus est duarum marcharum. Unguentum autem erat odoriferum, et lenitivum. Odoriferum autem propter species : lenitivum autem propter pinguedinen, et penetrativum propter calorem, et vaporativum in omnem domum propter spiritualitatem, et gratum sive placens propter odoris suavitatem. Primum autem refertur ad virtutum odorem, II ad Corinth. II, 18 : Christi bonus odor sumus Deo. Secundum refertur ad orationis devotionem, Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Tertium autem refertur ad charitatem, Cantic. viii, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Quartum vero ad intellectum spiritualem comparatur, ex quo homo ad omnes bona fama diffunditur, Cantic. I, 2 : Fragrantia unguentis optimis.

" Nardi. " Nardus, ut dicit Isidorus, frutex est humilis et calida, quae folia habet acuta in spicas superius porrecta, et spicae illae magis sunt odoriferae : et signat charitatis Christi hu uilitatem, qua pro nobis est passus. Cantic.I, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Coram summo enim rege nardus humilis charitatis odorem fudit: ut illectus odore suavitatis, omnibus pro quibus passus est, benediceret.

Genes.VIII, 21 : Odoratus est Dominus odorem suavitatis, et benedixit eis. Item, xxvii, 27 : Ecce odor filii met sicut odoi agri pierii, cui benedixit Dominus.

" Pistici. " Graecum est, et latine sonat fidelis : quia nullo vitio fuit admixtum, sed omnia lenitiva erant, quae ad confectionem ejus sunt recepta. Eccli. xxxviii, 7 : Unguentarius faciet pigmenta suavitatis.

" Pretiosi, " quia toto quod habere potuit comparati. Matth. xiii, 46 : Vendidit omnia quae habuit, et emit eam." Et unxit pedes Jesu, etc. "

Qui pedes eam a diabolo exemerant Luc. VII, 38: Stans retro secus pedes ejus, scilicet Domini, lacrymis caspii rigari pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat. Habacuc, III, 5 : Egredietur diabolus ante pedes ejus. Et de hoc, Luc. VII, 38, a nobis multa sunt notata . Pedes autem lassatos, et laesos in via, unxit prae membris caeteris, et primo.

" Et extersit capillis suis, " quia illi erant molliores ad tergendum : et ideo ut ornatum naturae converteret in devotionem gratiae. Adhuc autem, ut ea quae fluunt a mente, tamquam capilli a capite, designaret esse retorquenda in obsequium Dei, et Redemptoris nostri, et redemptionis nostrae. Cantic. IV, 9 : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa : vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui, hoc est, charitate affecisti me propter simplicitatem oculorum me contemplantium, et propter simplicitatem tuarum cogitationum quae in me continuo diriguntur. Hoc enim modo devotionis extergitur a pedibus Christi quidquid in eis lassitudinis et tarditatis est, quibus ad nos aliquando tardat venire.

Objicitur autem hic de contrarietate aliorum Evangelistarum. Nam, Matth. XXVI, 2, dicitur, quod post biduum Pascha

fuit, quando Maria Dominum unxit, et non ante sex dies Paschae. Similiter, Marc. XIV, 1, qui praemittit huic facto, quod erat Pascha et azyma post biduum.

Ad hoc autem dicendum, quod pro certo sic factum est ut hic dicitur : sed alii Evangelistae narrant istud factum per recapitulationem, ponentes in secunda caena quod factum est in prima. Et hoc signant verba. Marci, XIV, 3, qui dicit sic : Cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput ejus. Constat autem quod ultima coena luit in Jerusalem : et ideo per recapitulationem est dictum ab aliis.

Adhuc autem objicitur, quod alii tres Evangelistae concorditer dicunt, quod ipsa unguentum effudit super caput ejus recumbentis. Hic autem dicitur quod effudit supra pedes.

Ad hoc autem dicit Augustinus, quod utrumque factum est: sed primo effudit supra pedes, sicut hic dicitur : effudit autem quamdam partem, quia pedes magis indiguerunt; et postea residuam partem effudit super caput ipsius, ut per totum corpus distillaret: praesignans quod unguentum gratiae sanguinis ejus in totum corpus mysticum esset descensurum. Psal. CXXXII, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, hoc est, in Apostolos qui Christo capiti adhaerent, et descendit in oram vestimenti ejus, hoc est, in quoslibet etiam inferiores de vestimento Christi quod est Ecclesia.

" Et domus impleta est ex odore unguenti. "

Quod signat odorem sanctitatis Christi implesse Ecclesiam : ad quem odorem omnes festinant. Cantic. i, 3 : Curremus in odorem unguentorum tuorum.

Haec ergo sunt facta eorum, quorum quodlibet instruit aliquid de caena futura corporis Christi, quae est caena perfectae sanctificationis .

" Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :

Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?

Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur portabat. "

Hic incipit instructio tertia quae est ad sanctificationem praeparatoria, ex his quae respondet Dominus murmuranti de effusione unguenti.

Dividitur autem in tria. Primo enim . tangit murmurationem, secundo murmurantis secundum malitiam descriptionem, tertio hujus mulieris factum commendatur.

" Dixit ergo unus, " qui malitia erat unicus ab omnibus aliis exceptus, " ex discipulis ejus, " solo numero, non merito. II ad Corinth. XI, 26 : Periculis in falsis fratribus.

" Judas, " falso nomine : quia Judas confitens interpretatur. Ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Joan. VI, 71 : Ex vobis unus diabolus est.

" Iscariotes, " hoc est, talis villae civis, quae interpretatur memoria mortis : quia mortem Domino continuo meditabatur.