Hic comminatur cadaverum effossionem: et primo ponit ipsam effossionem: dicent ossa, credentes aurum, vel aliquid talium invenire. Isa. 14: tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. Secundo effossorum dispersionem: et expandent ea. 4 Reg. 17: adoraverunt universam militiam caeli. Sap. 11: per quae peccat quis, per haec et torquetur. Tertio eorum vilitatem. Non colligentur.
Isa. 5: facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.