Postquam philosophus improbavit opinionem ponentium visionem, fieri extramittendo, hic determinat veritatem.
Et circa hoc tria facit. Primo manifestat qualiter visio fiat secundum suam sententiam.
Secundo ex hoc reddit causam eius quod supra positum est de organo visus, ibi, et rationabiliter. Tertio manifestat causam illam per signum, ibi, et hoc etiam ab accidentibus.
Resumit ergo primo, quod dictum est in libro de anima, quod sine lumine impossibile est videre: quia enim visio fit per medium, quod est diaphanum, requiritur ad visionem lumen, quod facit aliquod corpus esse actu diaphanum, ut dicitur in libro de anima. Et ideo sive illud medium, quod est inter rem visam et oculum sit actu aer illuminatus, sive sit lumen, non quidem per se subsistens, cum non sit corpus, sed quocumque alio corpore, puta aqua vel vitro, motus, qui fit per huiusmodi medium, causat visionem.