Hic ostendit eorum obstinationem, et duritiam in peccato: unde dividitur contra totum praecedens: et primo ostendit obstinationem in peccatis quae committuntur in deum, vel in seipsum, et in proximum. Deinde de illis quae committuntur directe in proximum, cap. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? circa primum duo. Primo arguit duritiam; secundo comminatur poenam, ibi, congregans congregabo eos. Circa primum quatuor. Primo ostendit eorum duritiam quantum ad idolatriam; secundo quantum ad superbiam, ibi, quomodo dicitis: sapientes nos sumus, et lex domini nobiscum est? tertio quantum ad avaritiam, ibi, propterea dabo mulieres eorum exteris; quarto quantum ad inverecundiam, ibi, confusi sunt, quia abominationem fecerunt etc.. Circa primum ostendit eorum duritiam admirabilem ex tribus. Primo ex communi consuetudine, proponens consuetudinem: numquid qui cadit non resurget? spiritualiter, vel etiam corporaliter, quantum ad conversionem peccati, qui aversus est, quantum ad aversionem: quasi dicat: haec est consuetudo. Psalm. 40: numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Amos 5: virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. Et concludit admirationem: quare ergo aversus est populus iste in jerusalem, quantum ad peccatum, aversione contentiosa? quasi contendentes contra dominum, vel contemnentes ipsum. Deuter. 31: ego scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam.
Apprehenderunt, quantum ad conversionem mendacium dolum. Isa. 28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Secundo peccatorum universalitatem, ostendens universalem negligentiam quantum ad bona agenda: attendi, et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur, et multo minus agit. Ps. 13: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et universalem impoenitentiam de malis commissis: nullus est qui agat poenitentiam. Rom. 2: tu autem secundum duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae. Et irrefrenatam concupiscentiam: omnes conversi sunt. Eccl. 30: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Job 15: cucurrit adversus deum recto collo, et pingui cervice armatus est. Et 40: abscribit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat jordanis in os ejus.
Tertio ex irrationabilium comparatione, ponens eorum cognitionem: milvus in caelo, idest in aere, cognovit tempus, aptum operibus suis, adventus, quia transeunt in hyeme ad loca calida et redeunt in vere, et hoc instinctu naturalis aestimationis.
Job 12: interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia caeli, et indicabunt tibi. Et ponit populi ignorantiam: populus autem meus non cognovit judicium, sibi superventurae propitiationis.
Isa. 1: Israel autem me non cognovit.