IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT XIII JOANNIS

ENARRATIO.

" Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. "

Hic incipit pars de praeparatione ad sanctificationem passionis et sanguinis Domini, ex instructione sacramentorum. Et quia sacramenta haec committuntur discipulis, ideo hic instruit discipulos ad hujusmodi praeparationem, cum in praecedenti capitulo instruxerit communiter, et discipulos et alios, tam Gentiles quam Judaeos.

Dividitur autem istud capitulum penes ea quae facta sunt in caena quando Christus dedit corpus suum. Et haec sunt duo memoranda facta, scilicet, humilitatis in lotione pedum, et charitatis in exhibibitione corporis sui et sanguinis. Primo ergo agit de instructione humilitatis, secundo de instructione charitatis, ibi, v. 21 : " Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, etc. "

Prima harum dividitur in tria : in quorum primo ponit convenientiam temporis per quam venit ad hanc doctrinam : in secundo, ponit factum ex quo format doctrinam, ibi, v. 2 : " Et caena facta, etc. " In tertio autem, format ex facto doctrinam ad humilitatem inclinantem, ibi, v. 12 : " Postquam ergo lavit pedes eorum, etc. "

In primo quatuor dicit : in quorum primo tangit tempus ex festo huic doctrinae congruum : in secundo, ponit id quod est in ipso festo significatum : in tertio, tangit quod est istius doctrinae proprium motivum et causativum : in quarto, ostendit quod in hac doctrina est omnis dilectionis suae complementum. Dicit ergo :

" Ante diem festum Paschae, "

Hoc est, ante diem azymorum, cujus vespera erat quartadecima Luna ad vesperum, hoc est, ante diem caenae, quando agnus immolabatur ad vesperum : sicut praecipitur, Exod. xii, 2 et seq. In hoc enim Pascha doctrinam perfectionis erat expediens exhibere discipulis et Apostolis. Ante totum ergo diem festi, et ante omnia quae fuerunt facta in festo, " sciens Jesus, " et praesciens sicut Deus. Eccli. xxiii, 29 : Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic etpost perfectum respicit omnia. Joan.xviii, 4: Sciens omnia quae ventura erant super eum.

" Quia venit hora ejus, " non electionis stellarum vel fati, sed impletionis sacramentorum : quando omnia quae dicta et praefinita sunt de eo, adimpleta sunt. Joan.vii, sig. : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. II ad Corinth.VI, 2 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Haec enim fuit hora Christi quantum ad operationem salutis, et fuit hora adversariorum quantum ad impletionem suae malitiae et malae voluntatis. Luc. xxii, 53 : Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.

" Ut transeat ex hoc mundo ad Patrem."

Hoc est enim factum in festo signatum. Exod, XII, 11 : Est enim Phase, id est, transitus Domini. Sic enim transivit antiquitus per aegyptum, suos liberans et protegens, et introivit ad Patrem, offerens sanguinem suum sicut agni immolati pro nobis. Ad Hebr. IX, 24 : Non in manufacta sancta Jesus introivit, exempla verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.

Mors autem Domini dicitur transitus, quasi propria potestate transiens: nam nusquam a mortis vinculis vel inferni claustris detentus fuit, sed omnia talia per mortem et infernum transiens ad vitam confregit. Psal. CVI, 16 et 17 : Contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum.

" Cum dilexisset suos. "

" Cum dilexisset suos " in omnibus, et in opere et in tempore. Proverb. xvii, 17 : Omni tempore diligit qui amicus est. Osee, XIV, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Suos autem dicit qui nullum alium dilexerunt praeter eum, qui nullum alium dilectorem habuerunt nisi eum, et qui nihil quaesierunt praeter dilectionem ejus. Solum enim diligit Deum, qui nihil contra eum diligit. Psal. XVII, 2: Diligam te, Domine, fortitudo mea. Ipse etiam dilector eorum fuit. Deuter. XXXIII, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Hi nihil quaerunt nisi dilectionem. Unde Augustinus.: " Dilig te, Domine, etc. " Cantic. viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

Sic ergo cum dilexisset suos " qui erant in mundo, " quamvis non essent de mundo : et ideo dilectione Dei indigebant. Joan. XVII, 16 : De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. In mundo enim esse, est concupiscentiis mundanorum involvi. Joan. XV, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, propterea odit vos mundus. Et ideo Christi dilectione indigebant.

" In finem dilexit eos. "

In finem perseverantiae in dilectione, ut dicit Chrysostomus, in finem consummationis in dilectione, et in finem operis in dilectione, et in finem perfectionis in dilectione, et in finem doni dati ex dilectione.

De fine perseverantiae est, quod usque ad mortem non interrupit dilectionem : et mors dilectionem non terminavit, sed in aeternum dilectionem continuavit. Cantic. VIII, 6 et 7 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Aquae multae, hoc est, inundationes passionum, non potuerunt exstinguere charitatem, scilicet Dei.

In finem autem consummationis in dilectione dilexit : quia ad summum charitatis dilexit. Psal. cxviii, 96 : Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. Omnis enim consummatio factorum finita est. Spiritus autem charitatis Christi nimis est latus, quia finem non habet. Joan. III, 34 : Non enim Deus dat spiritum ad mensuram.

In finem autem operis in dilectione facti dilexit: quia opus majus esse non potuit, Et in finem perfectionis fuit, quod pro amicis ad salutis effectum, et pro omnibus ad salutis sufficientiam mortuus fuerit. De primo dicitur, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis, De secundo dicitur, ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est.

De fine autem doni dati ex dilectione est, quod dedit sui corporis et sanguinis sacramentum. Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi. .

Sic ergo " in finem dilexit eos. " Unde Gregorius : " 0 ineffabilis circa nos tuae charitatis dilectio, ut servum redimeres, Filium tradidisti. " Ad Roman. VIII, 32 : Eliam proprio Filio suo non pepercit, scilicet Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

" Et coena facta, cum diabolus jam

misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae,

Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit. "

Hic jam incipit pars secunda. Ponit autem hic factum ex quo format doctrinam.

Habet autem duas partes : in quarum prima dicit ad factum humilitatis Christi praeparationem : in secunda autem, in facto Christi describit humilitatem, ibi, v. 4 : " Surgit a caena. "

Adhuc, in praeparatione sunt quatuor : caenae, scilicet typicae perfectio, Judae ad tradendum Dominum a diabolo perfecta tentatio, omnium a Deo Patre Christo facta traditio, Filii ad Patrem per opus redemptionis reditio.

Dicit ergo : " Et caena facta, " non quidem corporis et sanguinis Domini, sed Veteris Testamenti caena, quae fuit in oblatione et comestione agni typici. Causa autem fuit quod prius agnum cum discipulis comedit antequam lavaret eos : quia agnus ille cum non esset nisi figuralis, non exigebat lotionem. Corpus autem dominicum non datur, nisi prius lotis lotura expiationis. Isa. lii, 11 et 12 : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Quoniam non in tumultu exibitis, etc. Isa. 1, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Hac ergo caena agni typici peracta et facta, quia caena est ultima comestio post quam non est alia, statim inchoavit novam legem. Levit. XXVI, 10 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.

" Cum diabolus jam misisset, etc. "

Secundum est, in quo notatur perfectio traditionis per completam malitiam esse apud proditorem.

Et hoc est quod dicit: " Cum diabo-lus, " auctor omnis perversitatis, "jam, " in caena : quia etiam beneficium exhibitionis caenae, et concaenationis cum Christo, non revocavit eum a malitia, sicut dicit Chrysostomus. Psal. xl, 10 : Homo pacis meae, qui edebat panes meos, in quo speravi, magnificavit super me supplantationem.

Cum ergo diabolus sic sua tentatione " misisset in cor, " non ita quod aliquid a se ipso creatum injecerit: sed sic quia de suo per suggestionem immisit sic, ut intenderet cogitationem quae intus erat. Fecit quod dicitur in Psalmo lxxvii, 49 : Immissiones per angelos malos. Et Meo dicit: " In cor, " et non, in corde : quia non in corde erat creans, sed citra cor, insidiando circumvolans, et suadendo blandiens, ut dicit Gregorius : ut suam perficeret voluntatem. Matth. xiii, 25 : Inimicus homo hoc fecit, scilicet, quod superseminavit zizania bono semini, quod Christus saepe in corde Judae seminavit. Inimicus autem homo dicitur diabolus: quia saepe tentando ad humana se conformat ut decipiat. Act. v, 3 : Cur tentavit Satanas cor tuum ? hoc est, tentando decepit.

" Ut traderet eum, " scilicet Christum, Judaeis. II Machab. v, 15 : Qui legum et patriae fuit proditor.

" Judas, Simonis Iscariotae " filius. Pater enim ejus Simon dicebatur Iscariotes, hoc est, talis civitatis civis, quae memoria mortis, ut in ante habitis diximus, interpretatur. Luc. VI, 15 : Elegit Judam Iscariotem qui fuit proditor.

Sic ergo perfecto animo prodendi in proditore,

" Sciens quia omnia dedit, etc. "

" Sciens, " non Judas, sed Jesus, a quia omnia dedit ei Pater in manus, " hoc est in potestatem. Potuit declinare proditorem si voluisset, vel Apostolis manifestare corrigendum, vel etiam interficiendum : sed noluit, ut ostenderet propria voluntate se pati, et non para-

tum esse ad ultionem vel sui defensionem, sed potius ad sui voluntatem vel beneficii exhibitionem et obsequium : ut per humilitatem revocaret obsequii, si vellet : si autem nollet, non cogeretur. Ad Roman. XII, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim : Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus. Hac ergo de causa dicit: " Sciens, " ut Deus. Job, x, 13 : Haec celas in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.

" Quia omnia dedit ei Pater in manus, " hoc est, in potestatem. Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus. Matth. XXXVIII, 18 : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Esther, XIII, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati. " Et quia, " hoc est, sciens etiam Jesus " quia a Deo exivit " veniens in mundum, vel per aeternam generationem. Joan. VIII, 42 : Ego ex Deo processi et veni, scilicet in mundum. Item, III, 2 : Scimus quia a Deo venisti Magister.

" Et ad eum vadit, " omnia quae per opus redemptionis acquisivit Patri reducens. Joan. XVI, 5 : Vado ad eum qui misit me. Item, ibidem, v. 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Et est sensus : Cum omnium esset potens, et sciret quia in humilitate venit, et in humilitate humana formam vivendi dedit : voluit etiam in finem non potenter malo proditoris resistere, nec horam in qua impleturus erat sacramentum passionis effugere, sed suis successoribus patientiae et humilitatis exemplum relinquere.

Et ideo omnia praesciens et potens,

" Surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se.

Deinde mittit aquam in pelvim. "

Et dicit quatuor, scilicet, surrectionem ad obsequii humilitatem, impedientium a se remotionem, expedientium assumptionem, et obsequii inchoationem.

De primo dicit : " Surgit, " ut servire esset paratus. Ille enim qui formam servi acceperat, modo humilium actum servi exhibuit. Ad Philip. II, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

" Surgit " autem ad transeundum, quia agnus typicus a stantibus comedebatur. Et sic docuit suos paratos esse ad transeundum. Psal. cxxvi, 2 : Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Panis enim doloris est coena passionis. Isa. XXI, 5 : Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, etc.

Sic ergo " surgit a caena " agni typici, sicut diximus, signans quod de hac caena non est amplius gustandum. Matth. XXVI, 29 : Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei, hoc est, in sacramento Ecclesiae.

Hoc est ergo quod dicit.

" Et ponit vestimenta sua. "

Ecce impedimentorum ablatio, quae. impediebant obsequii diligentiam. Unde ministrantes praecingi dicuntur. Luc. XII, 37 : Praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Haec tamen positio vestimentorum signat synagogae qua aliquando vestitus fuit depositionem. Illa enim aliquando in patribus et prophetis fuit decoris sui vestimentum : modo autem in pessimis successoribus sorduit, et ab operibus suis eum impedivit : et ideo hoc vestimentum deponit.

Dicit autem Hieronymus, quod Christus quater vestimentum deposuit : sed tribus vicibus resumpsit. In caena enim deposuit, et resumpsit: illusus a militibus

deposuit, et resumpsit : flagellatus a praeside ad columnam deposuit, et resumpsit : nudatus in cruce deposuit, et non resumpsit.

Prima depositio vestium quae cito resumpta est, significat separationem eorum qui recedentes a Christo cito redierunt : sicut Petrus qui per negationem recessit, et ad primum Christi respectum redivit: et quidam alii ex Apostolis et discipulis, sicut Thomas. Secunda depositio significat illos qui recedentes non redeunt nisi per specialem Spiritus sancti visitationem : sicut illi qui per fidem in Pentecoste ad Christum redierunt,quando visibiliter Spiritum sanctum receperunt, et ideo diutius exspectaverunt. Tertia depositio et resumptio significat eos qui non nisi in fine vitae suae vel in fine mundi revertentur. Quarta depositio et non resumptio significat eos qui numquam revertentur, sed in peccatis morientur. In omni autem ista depositione spirituali deponitur vestis sordida, et resumitur candida et luminosa, quae in obsequio Christi non impedit, sed promovet et proficit ad purificationem. Psal. XXIX, 12 : Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia. Significatur autem istud, Zachar. iii, 4 : Auferte ab eo, scilicet a Jesu sacerdote magno, vestimenta sordida. Genes. xli, 14 : Eductum de carcere Joseph totonderunt, ac veste mutata, obtulerunt ei, scilicet regi.

" Et cum accepisset linteum, etc. "

Tangit expedientium ad obsequii assumptionem : et haec sunt linteum, pelvis, et aqua.

Primo, linteo se praecinxit. Et hoc est quod dixit: " Et cum accepisset linteum, praecinxit se. " Luc. XII, 37 : Praecinget se, et faciei illos discumbere. Linteum autem istud significat byssum candoris innocentiae et justificationis Sanctorum : quia illo absterguntur sordes vitiorum. I Regum, ii, 18 : Samuel ministrabatante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo. Eccle. IX, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida. Apocal. III, 5 : Qui vicerit, sic vestietur vestibus albis. Psal. CIII, 21 : Amictus lumine sicut vestimento. Inter colores enim plus luminis habet ille qui albus vocatur. In signum hujus, Ezechiel, IX, 3, dicitur quod ille qui signum crucis et passionis liberandis impressit, indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis.

" Deinde mittit aquam in pelvim. "

" Aquam " expiationis sordium, quae significat gratiam sanguinis intus expiantem. Ezechiel. XXXVI, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Unde Glossa : " Aquam mittit, " quia sanguinem in terram effudit, ut vestigia credentium mundaret. " Misit autem aquam "in pelvim. " Pelvis autem istam continens expiationis aquam effunditur, ut vestigia fidelium laventur. Haec est pelvis quae iacta est ad usus ablutionis sacerdotum, sicut legitur, Jerem. LII, 19.

Missa ergo aqua in pelvim,

" Et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. "

Hic incipit ministerium humilitatis.

Et hoc dupliciter describitur, scilicet, simpliciter, et secundum reverentiam quam Petrus exhibuit.

Simpliciter autem cum dicit : " Et coepit lavare, " hoc est, lotionem discipulorum inchoavit. Et sunt hic tres opiniones, quarum una est Chrysostomi, qui dicit, quod inchoavit a proditore : ut primam exhibens humilitatem, a proditione revocaret : sed non valuit, quia confirmata in malitia ejus pertinacia fuit. Eccle. vii, 14 : Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexit. Alii dicunt quod incipit a mi-

noribus, et pervenit usque ad primos. Et hoc dicunt propter verbum Domini, Matth. xx, 16 : Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Augustinus autem dicit, quod incepit a Petro : quia major fuit et princeps Apostolorum. Unde Glossa : " Quis nesciat primum Apostolorum esse Petrum ? " Et sic ordinatur littera cum dicit : " Coepit " hoc ministerium humilitatis inchoando, et venit cum linteo et pelvi ad Simonem Petrum.

Dicit ergo : " Coepit lavare pedes discipulorum. " Matth. xx, 28 : Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Sic ergo formam servi accipiens, etiam actum servi praetendit. Unde propter nimiam humilitatem dicit, Habacuc, iii, 2 : " Consideravi opera tua, et expavi . " Quis enim non expavesceret Dominum majestatis ad pedes pauperum servorum procumbere, et pedes eorum lavare ? Psal. lxxx, 7 : Manus ejus in cophino servierunt'': et lingua ejus inter principes loquebatur sapientiam.

" Et extergere linteo quo " ipse " erat praecinctus, " hoc est, mundo candore quo se praecinxit, quod nihil poterat umquam immunditiae aspergi in ipsum. Sapient. VII,24 et 25 : Attingit, scilicet sapientia, ubique propter suam munditiam. ... Nihil inquinatum in eam incurrit. Bene enim illum praecingi candore competebat, quia, sicut dicit Sapientia, VII, 26 : Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius . Hoc ergo linteo munditiae cinctus fuit, quo omnium discipulorum sordes abstergeret.

" Venit ergo ad Simonem Petrum.

Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihilavas pedes ?

Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.

Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in aeternum. "

" Venit ergo, " ministerium inchoando : ut dicit Augustinus. " Ad Simonem Petrum, " qui summus inter alios fuerat : et ideo fuit ab eo inchoandum. Ad Roman. xiii, 7 : Cui honorem, honorem. Dicit ergo Dionysius, quod lex divinitatis est, per prima media, et per ultima media reducere. Et sic fecit Christus, iucipiens a principe Apostolorum, sicut Daniel. x, 11, Angelus praecepit Danieli : Sia in gradu tuo. Et sic prophetice praedixit Psalmista, Psal. xlvii, 14 : Distribuite domos ejus, etc. Sic fratres Joseph sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua .

Et sic hic tangitur specialiter reverentia Petri ad Dominum pedes lavantem.

Et tanguntur in hoc duo, scilicet, reverentia Petri, et obedientia.

Reverentia habet duos paragraphos : unum quidem de Petri reverentia : secundum autem de dispensationis instructione.

Dicit ergo : " Et dicit ei Petrus, " ex reverentia et pavescens deitatem et majestatem : " Domine, tu mihi lavas pedes ? " Ac si dicat: Tu majestatis Dominus caeli et terrae, Dominus in omnibus, qui leprosos mundasti, caecos illuminasti, et omnia genera morborum et mortis curasti. Tu, inquam, talis ac tantus, mihi misero pauperculo humili piscatori lavas pedes ? quod sordidius et infimum in corpore meo est membrum. Ac si dicat verba Apostoli, ad Hebr. xii,

21 : Exterritus sum, et tremebundus. Sic Moyses, Exod. III, 6, prope timuit accedere ubi Dominus apparuit. Quomodo ego sustinebo ut mihi pedes lavet Dominus majestatis ? Psal. cxxxi, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Non hactenus procubuit ante nos, ut pedes lavaret Dei Filius. Dictum est Moysi, Exod. III, 5 : Ne appropies huc : solve calceamentum, scilicet pecualis pellis : quia locus in quo stas, propinquus Domino, terra sancta est. Et quomodo sustinebo quod procumbens appropinquet mihi Dominus in lotionem pedum, et infimum obsequii humani officii mihi exhibeat ?

Hoc est ergo quod interrogando dicit: " Domine, tu mihi lavas pedes ? " Dixit patriarcha Jacob, Genes. xxxviii, 17 : Quam terribilis est locus iste ! ubi Dominus apparuit, et non terrebitur pulvis, ante cujus pedes procumbit caeli et terrae Dominus et Deus ?

" Respondit Jesus, et dixit ei, etc. "

Dixit Jesus sicut illuminator dispensationis, quam exhibens, formam humilitatis assumpsit et officium : " Quod ego facio, " in forma humilitatis quam exhibeo, et purificatione quam impendo, " tu nescis modo, " quam scilicet necessarium est vobis humilitatis exemplum : quia post totum illud, adhuc cum Lucifero superbient, qui vicarii et sucessores Christi existunt. Aliter enim non potuit nostrae superbiae tumor curari nisi per maximam humilitatem Redemptoris. Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum ei humilis corde. Hic est ludus quo David manu fortis, et adspectu desiderabilis, deposito vestimento, in ephod lineo lusit ante arcam. 11 Regum, VI, 22 : Ludam, et vilior fiam plus quam factus sum : et ero humilis in oculis meis.

" Scies autem postea, " quando Spiritum acceperis illuminationis.

Sed objicitur in contrarium quod di- citur, Matth. xiii, 11 : Vobis datum es nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum, nisi in parabolis.

Dicendum, quod hoc verum est tem pore debito, quo prae caeteris acceperun spiritum illuminationis. Et hoc signatun est, Daniel. xii, 9, cum dixit Angelus Ga briel: Vade, Daniel, quia clausi sunt si gnatique sermones, usque ad praefinitum tempus. Praefinito a Deo tempore omnia haec discipulis et non aliis sunt revelata Sicut enim primus homo per superbiam cecidit, et omnis posteritas in ipso Psal. xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operaniur iniquitatem. Ita oportuit quod per humi litatem secundi parentis resurgeret genus humanum. Jacobi, IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gra-Ham. Et hoc scivit postea Petrus, quando cognovit humilitatem Crucifixi.

" Dicit ei Petrus : Non lavabis, etc. "

" Dicit ei Petrus, " non ex obstinatione, sed ex humillima reverentia quam habuit ad Christum, tamen aliquantulum indiscreta : " Non lavabis mihi pedes in aeternum. " Hoc quidem dixit Petrus, sicut dicitur, Luc. IX, 33 : Nesciens quia diceret. Non enim adhuc scivit, quod qui non lavatur a Christo, illotus et immundus permanet : et solus ille mundatur, cujus pedes animae, hoc est, intel lectus et affectus mundantur. Psal. l, 9 : Lavabis me, et super nivem dealbabor. Oportet enim intellectum lavari ab errore, et affectum ab illicito amore et a peccato. Nullus enim lotor est horum pedum nisi Christus. Unde, Job, IX, 30 et 31 : Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissima manui meae, tamen sordibus intinges me, ei abominabuntur me vestimenta mea. Nulla enim purificatio est sacrificiorum vel sacramentorum Veteris Testamenti (quae tamen de caelo sicut nix descende-

runt), neque purificatio virtutum quae vestiunt, naturalium sive civilium, quae hominem expurgent : nisi expiatio fidei Christi sit adjuncta.

Unde et hoc Dominus innuit, subdens :

" Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.

Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes, sed et manus, et caput.

Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. "

" Respondit ei Jesus, " purificationem gratiae quae per Christum facta est praesignans. Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

" Si non lavero te, " quod jam praesigno in pedum lotione.

Et dicuntur tria : damnum non lotorum, Petri ad lotionem desiderium, et sufficientis lotionis ostensio.

Dicit ergo : " Si noon lavero te, " in pedibus affectuum. Zachar. XIII, 1 : Erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae.

" Non habebis partem mecum, " hoc est, in sorte beatitudinis quam acquiro per opus redemptionis, quam sortem sive partem non nisi loti et mundi mecum poterunt obtinere. Levit. XIII, 58 : Lavabit aqua ea quae pura sunt, et munda erunt. Numer. XIX, 13 : Quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. Et ideo partem non habebit mecum. Haec enim ablutio significat ablutionem factam per aquam quae exivit cum sanguine de latere Christi, quae lavit omnes sufficienter a conscientia mala. Ad Hebr. x, 22 et 23 : Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et ab-luti corpus aqua munda : teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem.

" Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes, etc. "

" Dicit ei Simon Petrus, " qui modo, sicut dicit Glossa, territus de periculo salutis, didicit esse Simon, id est, obediens : concussa enim erat petra solida de tanto periculo.

" Domine, non tantum pedes meos, " hoc est, affectus et extrema mea, quae tactu terrae sordibus inquinantur, " sed et manus, " hoc est, opera mea quae jam in discussione tua sunt posita : et timeo quamvis me de his non redarguat conscientia : " et caput, " hoc est, mentis cogitationes quas etiam timere incipio. Job, IX, 28 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Job, IV, 17: Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ? Unde licet Petrus excederet obediendo plus quam Christus peteret, tamen non peccavit in verbo, sciens quod omnis homo purificatione affectuum et operum et intentionum indigeret.

" Dicit ei Jesus : Qui lotus est, etc. "

" Dicit ei Jesus, " etiam de hoc facto dans illuminationem : " Qui lotus est. " Hic Chrysostomus accipit argumentum, quod discipuli ante hoc fuerunt baptizati, quamvis non legatur ubi baptizati fuerunt : aliter (ut dicit) loti non dicerentur. In hac autem lotione baptismi consepelitur homo Christo ut expietur. Ad Roman. VI, 4 : Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem.

Lotus ergo sic per baptismum, " non indiget nisi ut pedes lavet, " hoc est, extrema vitae istius quibus terram attingit propter sordes quasdam venialium adhaerentes. Thren, I, 9 : Sordes ejus in pedibus ejus, hoc est, in intellectu et affectu. Disponendo enim haec terrena, intellectus sordidatur per cogitationem,

et affectus per amorem temporalium. I Regum, XXI, 5 : Via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis, hoc est, mundabitur post baptismum vestrum. Ergo non indiget aliquis nisi ut crebra ablutione confessionis et lacrymarum emundet pedes affectuum de terrena contagione terrenorum in cogitatu et amore.

" Sed est mundus totus. " II ad Timoth. ii, 21 : Si quis emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum.

" Et vos mundi estis, sed non omnes.

Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum : propterea dixit : Non estis mundi omnes. "

Post instructionem Petri convertit sermonem ad omnium instructionem : quia omnes lavando pertransivit. Et ideo dixerunt quidam quod in lotione pedum ultimus fuit Petrus, quia statim post Petrum omnes alloqui incipit. Et dicunt hi quod proditor primus fuerit, qui ut superbus et temerarius prius se ad hoc opus exhibuit, et quia etiam de inferiori gradu fuit.

Dicit ergo : " Et vos mundi estis, " quia a me mundati. I ad Corinth. VI, 11 : Abluti estis, sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

" Sed non omnes. " Joan. VI, 71 : Nonne ego vos duodecim elegi ? et ex vobis unus diabolus est ? Et virtute quidem locutionis monet proditorem qui conscius erat sibi : et tamen non expresse prodidit. Et tamen per hoc totum non revocatur malitia.

Et est quod subdit Evangelista :

" Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. "

Sciebat ut Deus, nam omnia scivit antequam fierent. Joan. XVIII, 4 : Sciens Jesus omnia quae ventura erant super eum.

" Propterea dixit : Non estis mundi omnes. "

Videtur autem contrarium hujus quod dicitur, lsa. lxiv, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Et, ibidem, v. 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. I Joannis, i, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, etc. III Regum, viii, 46 : Non est homo qui non peccet.

Ad hoc dicendum, quod intelligitur de immunditia originali et mortali. Sed auctoritates inductae de venialibus intelliguntur. Et illae sunt sordes pedum, quas hic lavat Christus : quia nemo diu mundus manet ab illis, et oportet illa continuo mundare. Malach. III, 3 : Sedebit conflans, et emundans argentum : et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Tamen Judas inter istos fuit sicut malum corrumpens : quod etiam erat exterminandum ab eis, sicut sordities pedum, hoc est, pedibus conculcanda et ejicienda. I ad Corinth. v, 13 : Auferte malum ex vobis ipsis. Et, ibidem, v. 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Job, I, 6 : Cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. Sicut, Zachar. III, 1 : Stabat Satan a dextris ejus, scilicet Jesu magni sacerdotis, ut adversaretur ei. Et forte ista litteralis est causa quare lavit pedes discipulorum, ut nihil illis adhaereat de Judae proditione et avaritia.

" Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?

Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim.

Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.

Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. "

Hic post exemplum humilitatis ponit instructionem, ab exemplo acceptam.

Et dividitur haec pars in duas partes. In prima provocat ad imitandum, persuadens imitationem a minori. In secunda autem, rationem confirmat per similia quaedam inducta, et per considerationem praemii, et per proditoris detestationem.

Dicit ergo : " Postquam lavit pedes eorum, " quod ad humilitatem pertinebat obsequii, et ad purificationem caenae eorporis sui: de qua lotione sponsa gloriatur, Cantic. v, 3 : Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illo ?

" Et accepit vestimenta sua. " Isa. lxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento laetitiae circumdedit me. Quia laetitia est in resumptione suorum, quos peccatis eorum exigentibus deposuerat.

" Et cum recubuisset iterum, " ut a quieto doctrina imitationis procedere videretur. Cantic. I, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum, hoc est, odorem amoris et humilitatis. Iterum autem dicitur discubuisse, quia tunc discubuit ad caenam corporis sui, ad quam discipulos per loturam expiationis praeparavit.

" Dixit eis, " instruens ad imitationem humilitatis : " Scitis quid fecerim vobis ? " hoc est, quantam humilitatem exhibuerint vobis ? Ad Philip, II, 5 : Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu.

" Scitis " ergo, quia scire et advertere debetis. 1 ad Corinth. ii, 12 : Accepimus Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis.

" Vos vocatis me, etc. "

Tangit sui ad discipulos magnitudinem tam in sapientia quam in potestate.

De sapientia dicit sic : " Vos vocatis me : Magister, " propter sapientiae excellentiam. Ad Coloss. ii, 3 : In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, scilicet Dei, absconditi. Joan. iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti Magister. Matth. XXII, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, etc. Act. XVII, 24 : Caeli et terrae cum sit Dominus. Esther, XIII, 11 : Dominus omnium es. Matth. xxiii, 10 : Magister vester unus est, Christus.

" Et Domine, " quantum ad potestatem. Deuter. VI, 13 : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Apocal. XIX, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Ilex regum, et Dominus dominantium.

" Et bene dicitis, " hoc est, reverenter et vere dicitis.

" Sum etenim " Magister et Dominus. Et de Magistro quidem dicitur, Isa. l, 4 : Erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. De Domino autem dicit, Joan. XX, 28 : Dominus meus, ei Deus meus.

" Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, etc. "

Quod minus erat debitum. Luc. XXII, 27 : Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat.

" Et vos, " discipuli et servi qui vicem habetis Domini et Magistri, Praelati scilicet, " debetis " hujus exemplo provocati, " alter " conservus " alterius " conservi " lavare pedes, " et ad omne obsequium humilitatis. Eccli. III, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. I Petri, v, 5 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Ad Roman. XII, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes.

" Exemplum enim dedi vobis, etc. "

Provocat per rationem exempli. Exemplum enim proponitur ad imitandum. Exod. xxv, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Cantic. VIII, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, etc, hoc est, sicut signum exempli, ad quod diriges intentiones cordis, et vires brachii tui in opere tuo. Ad Hebr. xii, 2 : Adspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Jesum. Ad ipsum enim sicut ad exemplum semper est respiciendum. 1 ad Corinth. IV, 16 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

" Ut quemadmodum ego feci vobis " humiliando me sub vobis, " ita et vos, " inferiores me existentes, " faciatis " vobis invicem. Act. I, 1 : Coepit Jesus facere et docere. Joan. XII, 26 : Ubi sum ego, illic sit et minister meus. Ad Hebr.III, 1 : Fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae, Jesum. Ille enim nobis proponitur in humilitatis exemplum.

" Amen, amen dico vobis, non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.

Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. "

Hic inductam humilitatis rationem confirmat similitudinibus congruis.

Et ponit duas, a duabus comparationibus sumptas : majoris scilicet ad minorem, et servi ad dominum.

De prima dicit : " Amen, amen dico vobis. " Dupliciter confirmat : quia et divinae et humanae rationis sermone.

" Non est servus, " creatus et emptus. Psal. cxv, 10 : Ego servus tuus, et filius ancillae tuae.

" Major domino suo. " Luc XXII, 27 :

Quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? Nonne qui recumbit ? Hoc est unum per quod terra commovetur si aliquando contingat. Proverb. xxx, 21 et seq. : Per tria movetur terra... : Per servum, cum regnaverit: per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae : et per stultum, cum saturatus fuerit cibo.

" Neque Apostolus, " hoc est, nuntius, " major eo qui misit illum, " cum ipse est nuntius. Et est secunda comparatio a qua trahit similitudinem. Matth. x, 1 : Elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit. II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Et ideo sicut ego, Dominus, Magister et Mittens, humiliavi me, et vos humiliari debetis.

" Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. " c Si haec scitis, " quia haec in me vidistis. Et c si scitis ea, " in imitationis effectu, " beati eritis si feceritis ea. " Et invitat hic a consideratione praemii. Jacobi, I, 25 : Qui perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Matth. VII, 24 : Omnis qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.

" Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim. "

Hic inducit proditoris detestationem : ut ex consideratione periculi, moneat ad humilitatem contra praesumptionem. Et hoc quidem necessarium erat: quia sicut dicitur, Luc.XXII, 24 : Facta est contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. Et ideo etiam in Luca, similia his quae hic dicuntur, inducit ad humilitatem exhortans.

Circa hoc autem dicit tria: in quorum

primo ostendit bonorum electionem : in secundo, proditoris praescitam detestationem : in tertio autem, successorum (quos ad humilitatem monet) auctoritatem.

Dicit ergo : " Non de omnibus vobis dico, " scilicet quod haec facturi sitis ad meritum aeternae beatitudinis. Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi. Ad Roman. IX, 6 et 7 : Non omnes qui ex Israel sunt, hi sunt Israelitae, neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii, scilicet Abrahae.

" Ego scio quos elegerim. "

Scio, inquam, praescientia aeterna, qua scitur malum deficiens ab arte aeterna, quod intentionem artificis ex sua culpa non consequitur : sicut lumen solis si intellectuale esset, sciret et ea quae suo radio constituet ad formam luminis, et etiam ea quae deficiunt, ita quod formam luminis non consequuntur. Illustrat enim defectum deficientis, absque eo quod instituat vel causet ipsum. Ad Roman. viii, 29 et 30 : Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, etc. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit, etc.

Contra hoc objicitur quod, Joan. VI, 71, dicitur : Nonne ego vos duodecim elegi ? et ex vobis unus diabolus est ? Ergo Judas cum aliis est electus.

Ad hoc dicendum, quod est electio ad dignitatem, et haec est humana : et est electio ad gratiam finalem, quae, sicut dicit Augustinus, est separatio finalis a massa perditionis : et haec est divina : quia solus Deus scit quis finaliter a massa perditionis sit separandus. Prima ergo electione electus est Judas secundum praesentem justitiam : ut instruat quod homo in tali electione ad praesentem justitiam debet respicere. Secunda autem electione est reprobatus : ut ostenderet quod homo de praesenti justitia non debet praesumere. Ad Roman. XI, 20 et 21: Noli altum sapere, sed time. Si enimDeus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.

" Sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.

Amodo dico vobis, priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. "

Ostendit proditoris praescitam reprobationem ab aeterno, et a Christo. Ab aeterno, quia per prophetiam, Propheta enim ante praedixit : a Christo autem, quia eam Christus antequam fieret clare praenuntiavit.

De primo dicit: " Sed ut impleatim Scriptura. " Ut consecutionem et non causam notat quod dicit, sicut in ante habitis determinatum est.

" Impleatur, " per effectum. Signum enim vanum est, quando non respondet ei signatum. Tob. XIV, 6 : Non excidii verbum Domini. Matth. v, 18 : Iota unum aut unus apex, etc.

" Qui manducat mecum panem. " Panis enim ille antonomastice suus est qui est corpus ejus. Et illum, sicut dicit Augustinus, Judas cum aliis discipulis usque ad sumptionem Sacramenti manducavit. Et tanto beneficio charitatis ingratus, " levavit, " machinando calcem ut fortiter conculcaret: et hoc est: " Calcaneum suum, " quod privata malitia suum fecit, " contra me, " hoc est, in vitae meae detrimentum. Hanc enim litteram Psalmus xl, 10, habet, ubi nos habemus : Etenim homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Supplantare enim est conculcare. Quamvis enim Christus pateretur ut victima Dei, et oblatum pro nobis munus, tamen Judas putavit totum Christi nomen in contemptum et oblivionem per suam ducere proditionem. I Regum, II, 29 : Quare calce abiecisti victimam meam et munera

mea quae praecepi ut offerrentur in templo ? Daniel. VII, 7 : Bestia terribilis quarta, atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans. Haec enim bestia Judam significat, qui sacramentum sumendo comedit panem Domini, qui furando comminuit facultates Domini, qui peccato traditionis intendit conculcare vitam et nomen Domini.

" Amodo dico vobis priusquam fiat, etc. "

Hoc est, ex nunc praenuntio vobis, an. tequam compleatur : quia ego, ut Deus, praescio istud. Isa. xlvi, 10 : Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens. Joan. XIV, 29 : Et nunc dixi vobis priusquam fiat.v Ut cum factum fuerit credatis. "lsa. xlviii, 3 : Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea.

Hoc est: " Quia ego sum. " Qui vere sum, solus habens immortalitatem, et lucem inhabitans inaccessibilem . Quia licet iste me prodat ad mortem carnis, non aufert permanentiam deitatis. Et licet in occulto moliatur proditionem, tamen latere non potest lucem inaccessibilem : sicut dicitur, I ad Timoth. VI, 16. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito loculus sum, in loco terrae tenebroso.

" Amen, amen dico vobis, qui accipit si quem misero, me accipit : qui autem me accipit, accipit eum qui misit me. "

Tangit auctoritatem electorum successorum suorum, et tangit praemium in eis qui suscipiunt.

De primo dicit: " Qui accipit si quemmisero, me accipit. " Dicit beneficio hospitalitatis, et obedientiae mandato, et reverentiae exhibitione. De primo dicit, ad Galat. VI, 6 : Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. De secundo, Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit. De tertio, ad Hebr. XIII, 17 : Obedite praepositis vestris.