Hic ponit poenam supra poenam praedictam simul: et primo ponit domini sententiam quantum ad hominum afflictionem, congregabo in jerusalem, obsidendo. Infra 12: congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. Et quantum ad fructuum direptionem.
Non est uva, vobis, sed hostibus, qui vestra, vobis videntibus, comedunt. Praetergressa, ab eis in manus hostium. Habac. 3: ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis. Secundo populi miseriam: quare sedemus? vel ponit eorum praeparationem, ponens mutuam exhortationem: quare sedemus? in locis urbium quasi quieti.
Sileamus, quasi stupentes, vel a tumultu belli. Supra 4: congregamini, et ingrediamur. Et exhortantium rationem, dum praevident poenam: quia dominus deus noster silere nos fecit, stupore.
Thren. 3: replevit me amaritudine, inebriavit me absinthio. Et confitentur culpam, peccavimus.
Psal. 105: peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitatem fecimus. Et recognoscunt expectationis stultitiam: et expectavimus, secundum dicta pseudoprophetarum, bonum, meritum pacis. Prov. 10: expectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit. Ponit etiam hostium persecutionem, et famam, a Dan. Supra 4: vox annuntiantis. Ponit etiam effectum famae: a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra, hyperbolice, vel methonimice.
Psal. 17: commota est, et contremuit terra.
Et etiam inflictam per eos poenam: et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus, scilicet fructus. Ps. 78: comederunt Jacob; et locum ejus desolaverunt. Et excludit medicinam: quia ecce ego mittam vobis serpentes, chaldaeos, quibus non est incantatio, quia nullo modo placari poterunt. Psalm. 57: furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas. Apoc. 9: cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem.
Tertio ponit compatientis misericordiam, et primo super populi afflictionem ponens compassionem, dolor, ex persona domini; et est antropospatos: vel ex persona prophetae. Thren. 1: o vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor similis sicut dolor meus. Et populi afflictionem: ecce vox, hostium de terra longinqua; vel populi contra eosdem hostes; vel de terra captivitatis. Supra 4: vocem quasi parturientis audivi. Et afflictionis rationem: numquid dominus non est in sion? immo ipse deus posset dare et consilia et auxilia et responsa: unde nullam causam habetis alios deos quaerendi. 4 Reg. 1: numquid non est deus in Israel, ut eatis ad consulendum beelzebub deum Accaron? secundo compassionem super diuturnitatem, ponens afflictionis diuturnitatem: transiit messis, finita est aestas, et salvati non sumus, a famis periculo, quia fructum non recollegimus: ex persona populi. Sic 4 Reg. 6: unde salvare te possum? tertio compassionem: super contritione; ex persona domini, ut supra. Isa. 63: factus est eis salvator in omni tribulatione eorum. Vel ex persona prophetae.
Thren. 2: conturbata sunt viscera mea.
Quarto assignat diuturnitatis rationem, quia scilicet a peccato curari noluerunt: numquid resina, per quam medicina poenitentiae contra culpam, vel divinae sapientiae, medicus, propheta, vel sacerdos, non est in Galaad? ubi vigebat medicinae studium.
Infra 4: ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Aegypti. Quare igitur non est obducta, curata, cicatrix, peccati? isa. 1: vulnus, et livor, et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
Nota, quod multiplex est silentium: scilicet stuporis.
Amos 8: in omni loco projicietur silentium.
Securitatis. Isa. 32: eritque opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. Longanimitatis.
Thren. 3: bonum est praestolari cum silentio salutare domini. Et quietis cordis.
Eccl. 12: verba sapientum sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi.
Item nota, quod fugienda est societas malorum, quia alliciunt verbis. 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia mala. Trahunt exemplis.
Ps. 17: cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perverteris. Afficiunt quantum ad famam. Eccl. 13: qui tangit picem inquinabitur ab eo. Involvunt quantum ad poenam.
Num. 16: recedite a tabernaculis impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.