Hic ostendit obstinationem ipsorum in peccatis quae sunt directe in proximum: et primo ponitur ipsius compassio quantum ad poenam: quis dabit? quasi dicat: tristitiae et compassioni non sufficit humor, qui est materia lacrymarum, aquam, quantum ad abundantiam, fontem, quantum ad indeficientiam.
Thren. 3: divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei.
Et quantum ad culpam: quis dabit me in solitudine? quasi dicat: mallem in solitudine habitare, quam peccata ipsorum videre, diversorum viatorum idest in qua, quamvis nullus habitet, diversi tamen transeunt.
Vel in solitudine de diversis viatoribus, per quam scilicet vel nullus, vel rarus transit. Infra 12: reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam.
Secundo describitur populi conditio: quia omnes adulteri sunt: et primo quantum ad culpam: secundo quantum ad poenam, ibi, propterea haec dicit dominus exercituum. Circa primum duo.
Primo ponit peccatum quod est ex violatione alieni thori. Adulteri sunt. Supra 5. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Ex transgressione pacti humani vel divini: coetus praevaricatorum; quasi dicat: ad hoc conjuraverunt. Isa. 24: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Ex locutione mendacii: extenderunt linguam suam quasi arcum ex quo sagitta dolosi verbi. Oseae 7: reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus, secundo exaggerat ipsum: et primo ex augmento culparum: confortati sunt in terra, idest in terrenis peccatis: vel in terrenis bonis privati caelestibus. Psalm. 72: zelavi super iniquos pacem peccatorum videns. De malo ad malum egressi sunt, peccatum peccato addentes. Oseae 4: maledictum et mendacium, homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Secundo ex conditione peccantium, quia etiam inter conjunctos, ad quos magis tenentur opera caritatis extendere. Et primo consulit cautelam: unusquisque se a proximo suo custodiat, qui conjungitur aliqua civili vel spirituali communicatione, fratre, qui conjungitur naturali foedere. Michaeae 7: nolite credere amico, nolite confidere in duce. De secundo assignat causam ex parte fraudulentiae: et primo ponit fraudis peccatum: quia omnis frater supplantans, alienam rem injuste surripiens. Gen. 27: supplantavit me en altera vice, primogenita mea antea tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam.
In modo faciendi, quia omnis amicus fraudulenter incedet. Isa. 32: fraudulenti vasa pessima sunt.
Et in verbo, et vir fratrem suum deridebit. Job 12: qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit deum, et exaudiet eum. Futurum tempus indicat perseverantiam. Secundo assignat rationem, quia assueti ad mendacia, docuerunt, per consuetudinem, et studiosi ad mala opera, laboraverunt.
Prov. 4: non enim dormiunt nisi male fecerint, et non capitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
Sap. 5: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem domini ignoravimus.
Tertio inducit conclusionem: habitatio tua, o jeremia, vel o jerusalem, in medio doli, idest dolosi populi. Ezech. 2: increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas.