Hic ponitur conditio populi miseranda quantum ad poenam: et primo ponit sententiam; secundo determinat poenam, ibi, super montes assumam fletum. Circa primum duo. Primo ponit sententiam, conflabo, sicut aurum in igne, ut vel sic saltem mundentur. Eccli. 27: vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
Secundo ostendit sententiae justitiam: primo excludens misericordiae viam: quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? quasi dicat: non restat aliud nisi ut puniam, omnibus aliis viis expertis.
Isa. 5: quid est quod ultra debui facere vineae meae, et non feci ei? secundo proponit culpam, sagitta, quae a longe percutit, et usque ad intima penetrat. Prov. 26: verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima cordis.
Et 25: jaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
Psalm. 63: sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Psalm. 27: qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Tertio concludit poenam: numquid super his non visitabo? ut supra 5.