Hic determinat poenam in speciali: et primo determinat poenam; secundo excludit falsam evadendi fiduciam, ibi, haec dicit dominus: non glorietur sapiens in sapientia sua. Circa primum tria.
Primo ponit vastationem terrarum. Secundo afflictionem hominum, ibi, idcirco haec dicit dominus etc.. Tertio abjectionem cadaverum, ibi, loquere: haec dicit dominus, etc.. Circa primum duo. Primo determinat destructionem terrae quantum ad possessiones, designans combustionem. Quoniam incensa sunt. Joel. 1: ad te domine clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. Eo quod non sit vir pertransiens. Supra 4: intuitus sum, et ecce non erat homo, et omne volatile caeli recessit. Et non audierunt vocem possidentis, quia jam non ibat illuc. Et quantum ad civitates: et dabo jerusalem in acervos arenae. Isa. 17: ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. Secundo assignat rationem. Et primo ponitur quaestio: quis est vir qui intelligat, per se, ad quem verbum oris domini fiat? ut per revelationem cognoscat. Isa. 42: quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura? secundo ponitur responsio: et dixit dominus, quantum ad adversionem, quia dereliquerunt, quasi non assidui ad meditandum, non audierunt, quasi prompti ad obediendum, non ambulaverunt, quasi efficaces ad implendum. 1 Mach. 1: multi de populo Israel definierunt apud se ut non manducarent immunda, et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari immundis, et noluerunt infringere legem dei sanctam; et trucidati sunt. Et quantum ad conversionem, noluerunt; idest secuti sunt prava desideria sua, baalim, pluralis numeri, et masculini generis. Eccli. 18: post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.