Hic comminatur poenam quantum ad ipsos homines: et primo determinat poenam quantum ad afflictionem: cibabo absinthio, angustiis quas a chaldaeis perpessi sunt, potum, quia auxilium Aegyptiorum vertetur eis in amaritudinem, quo tribulationes se evadere credebant, sicut potu cibus facile traducitur. Thren. 3: replevit me amaritudine, inebriavit me absinthio. Et quantum ad captivitatem, dispergam; et quantum ad occisionem, et mittam, prius. Ezech. 5: tertiam partem disperges in ventum, et gladium nudabis post eos.
Secundo invitat ad planctus tristitiam: haec dicit dominus: et primo invitat lamentatrices secundum consuetudinem Judaeorum, ut ad fletum provocent: vocate lamentatrices; qui mos tangitur infra 22: non concrepabunt ei: vae domine, et vae inclyte.
Luc. 23: filiae jerusalem nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros.
Secundo ponit praeceptum flendi, primo ad populum indicens praesentem luctum: deducant oculi nostri lacrymas. Thren. 2: deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, et non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
Et praedicens futurum, quod est quasi materia praesentis: quia vox audita est, spiritu prophetiae; vel ponit praeteritum pro futuro. Infra 31: vox in excelso audita est. Et assignat causam, quomodo (vox plangentium in sion) vastati, quantum ad vastationem regionis, confusi quantum ad servitutem? dereliquimus, quantum ad captivitatem.
Supra 4: vae nobis, quoniam vastati sumus.
Secundo ad ipsas lamentatrices indicens luctum: audite ergo mulieres verbum domini. Isa. 32: mulieres opulentae surgite, et audite vocem meam, etc.. Et determinans causam: quia ascendit mors, idest chaldaeus mortem inferens, in quo designatur velocitas ipsorum et fortitudo, qui non contenti intrare per Ostia, per tecta, et fenestras conscendebant. Joel. 2: domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.