Hic excludit evasionis falsam fiduciam: non glorietur; quasi per hoc credens se liberari, in sapientia, quae praecipua est inter humana bona animae, fortitudine, praecipua inter humana bona corporis, divitiis, quae praecipua sunt in bonis exterioribus. 1 Reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes.
Et ostendit veram fiduciam: sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire, per cognitionem in intellectu, et nosse, per experientiam dulcedinis in affectu. Psal. 61: in deo salutare meum, gloria mea, et spes mea in deo est 2 Cor. 10: qui gloriatur, in domino glorietur. Et assignat causam: quia ego sum dominus qui facio misericordiam, ut vos liberem, judicium, ut hostes opprimam, justitiam, ut sit aequalitas, placent, in vobis. Mich. 6: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid dominus requirat a te. Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum deo tuo. Secundo excludit fiduciam legalium caeremoniarum, et circumcisionis specialiter, quae praecipua est, quae etiam ex patribus est: quia est imperfecta, ex carne tantum, et non in corde. Unde simul cum incircumcisis puniuntur. Ecce dies veniunt. Act. 7: dura cervice, et incircumcisis auribus et cordibus, vos semper spiritui sancto restitistis.
Nota, quod homo non debet gloriari in sapientia, quia transitoria. Isa. 29: peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. Quia imperfecta. Eccl. 8: intellexi, quod omnium operum dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole. Quia nociva. 1 Cor. 8: scientia inflat, caritas vero aedificat. Quia laboriosa. Eccl. 1: in multa sapientia multa indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.
Item non debet gloriari in fortitudine, quia fragilis.
Job 6: nec fortitudo lapidum, fortitudo mea, nec caro mea aenea est. Quia frequenter inutilis. Eccl. 9: vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; secundum tempus, casumque in omnibus.
Quia non domino acceptabilis. Psalm. 146: non in fortitudine equi voluntatem habebit, neque in tibiis viri beneplacitum erit ei. Quia peccati occasio. Sap. 2: sit autem fortitudo nostra lex justitiae: quod enim infirmum est, inutile invenitur.
Item non debet gloriari in divitiis, quia transitoriae.
Jac. 5: divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Quia insufficientes. Prov. 17: quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? quia verbum dei impedientes. Matth. 13: fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Quia nocivae. Eccl. 5: divitiae congregatae in malum domini sui.