IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et ideo sequitur :

" Et sublevatis oculis, etc. "

Hoc est secundum, ad orationis pertinens devotionem : sublevatio enim oculorum devotionem in orante praetendit, et fiduciam impetrandi, et directionem intentionis. De primo, Thren. III, 41 : Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelum. II Paralip. XX, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. De secundo,

scilicet, impetrandi fiducia, Joan. XI, 41 et 42 : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quia audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis, Psal. cxxii, 1 : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis. De tertio autem dicitur in Psalmo cxl, 2: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Contrarium autem videtur dici per illud Job, XXII, 29 : Qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. Luc. xviii, 13 : Nolebat nec oculos ad caelum levare.

Sed ad hoc dicendum, quod aliud est in oratione peccatoris, et in oratione Salvatoris, et in oratione viri justi.

Peccator enim indignitatis suae sibi conscius, non praesumit quod ad locum sanctitatis respectum statim dirigat : et ideo humiliter vilitatem suam recognoscendo, oculos deprimit. In oratione Manasses : Non sum dignus intueri et adspicere altitudinem caeli, prae multitudine iniquitatum mearum... : quia excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci.

In oratione autem Salvatoris, dignatio est quod pro suis orat : et ille ad locum dignitatis respiciendo, suos dirigit, quos etiam praesidio orationis extollit. Job, xl, 5 : Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

In oratione autem justi, humiliatio sui est in corde, et in oculis respectus fiduciae, qui procedit ex confortato corde. Et ideo utrumque est in illo laudabile. Daniel. XIII, 35 : Susanna flens suspexit ad caelum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

Hoc est ergo : " Sublevatis oculis in caelum. "

" Dixit : Pater. "

Hoc est tertium istius partis in quo adulti nomine, Patris orationem incipit: ut ostendat quoniam omnia Patri et liberalitati Patris attribuit. Matth. VI, 9 :

Pater noster, qui es in caelis. Omnia enim quae petit, in voto Patris constituit Matth. XXVI, 42 : Fiat voluntas tua. Patris enim nomen consonantiam sonat cum orante. Sapient. XVI, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et uniuscujusque voluntati deserviens, ad quod quisque volebat convertebatur. Quia Pater dulcedinis, et Pater gratiae omne petitum ad voluntatem et utilitatem convertit filiorum.

" Venit hora. "

Hoc est quartum, quod est impletio congrui temporis ad exaudiendum, jam completis sacramentis quae ad hoc impleri debuerunt divina praefinitione. Non est autem haec hora fatalis, ut in antehabitis dictum est. Unde Glossa dicit : " Venit hora quam tecum constituit. " Isa. xliv, 8 : Tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui, etc. Psal. lxiv, 12 : Benedices coronae anni benignitatis tuae.

" Clarifica Filium tuum. "

Hoc est quintum istius partis, ut Filius clarificetur. Cum autem in se secundum divinam naturam clarior esse non potest, et secundum naturam assumptam plenus claritate gratiae ab instanti conceptionis exstiterit, sicut, Joan. I, 14, dicitur: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis : oportet quod haec claritas quam petit, petatur ut fiat ab hominibus. Et hoc duobus modis : uno modo, ut et membra mystica ejus clarificentur, et tam claro capiti congruant: et secundo, ut claritas nominis Filii tam secundum humanitatem quam secundum divinitatem ejus omnibus manifestetur. De prima claritate dicitur, Joan. XIII, 31, ubi unum membrum extra congregationem fidelium, tamquam putridum et faetidum ejectum est: Nunc clarificatus est Filius hominis. De secunda claritate dicitur, Joan. xii,

23 : Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Hoc enim dictum est quando Gentiles notitiam Christi habere desiderabant. De utroque ergo istorum modorum dicitur : " Clarifica Filium tuum. "

Sextum autem et ultimum est istius partis quod adjungit :

" Ut Filius tuus clarificet te. "

" Ut Filius tuus, " dictis modis clarificatus et in notitia multorum et puritate membrorum, " clarificet te, " quia in hoc etiam in credentibus tu elevatus eris, ita quod nomen Patris, quo mihi Pater es, omnibus in me clarum.apparebit: et sic a claritate mea procedatur in tui nominis claritatem. II ad Corinth. III, 18 : In eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Videtur autem contrarium hujus quod dixit, Joan. v, 41 : Claritatem ab hominibus non accipio.

Adhuc autem, Joan. viii, 50 : Ego non quaero gloriam meam : est qui quaerat, et judicet.

Sed ad hoc dicendum, quod non quaerit claritatem quae procedit vel procedere potest ab hominibus : quia haec est vana. Nec quaerit gloriam humanam : quia haec est vanior. Sed quaerit claritatem, ut Deus glorificetur vel clarificetur : quia haec est vera. Est enim dignus Deus ut sic clarificetur. Et quaerit gloriam Dei, ut in omnibus finibus terrarum Deus glorificetur : quia hoc pertinet ad Dei cultum. Tob. xiii, 13 : Luce splendida fulgebis, et omnes fines terrae adorabunt te. Isa. lx, 19 : Erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.

Sed hic inducitur quaestio de orante orationem istam. Non enim est orare nisi indigentis. Filius autem qui est divina persona nullo indiget. Sed forsan dicat aliquis, quia Christus secundum humanam naturam oravit.

Adhuc videtur, quod non erat suum orare : quia etiam Christus secundum humanam naturam omnibus bonis certus et plenus fuit : et illius non est orare, sed potius gratias agere.

Adhuc autem, orans est inferior eo quem orat : Filius autem non est inferior Patre. Et sic status orantis non fuit Christi status ut noster. Si forte aliquis dicat, quod humana natura in Christo oravit. Hoc omnino est inconveniens : quia ab illo non potuit clarificari in fide hominum. Fides enim non est nisi de divinis.

Adhuc autem, per illam non fuit Pater in nomine Patris clarificatus : quia Pater est Filii Pater in natura divina.

Ad hoc dicendum, quod Filius secundum quod erat in humana natura fecit hanc orationem.

Ad primum ergo dicendum, quod in se Filius non indiguit, nec etiam indiguit in nobis : sed nos indiguimus ut in fide nostra clarificaretur : et hoc pro nobis petivit. Hoc enim non adhuc a Patre habitum fuit.

Ad aliud dicendum, quod Christus secundum quod homo statum habet orantis, et secundum quod Deus statum habet cum Patre exaudientis. Et sic patet, quod oravit et orare potuit : ut tam secundum naturam divinam quam secundum humanam mundo clarificetur.

Et sic patet solutio ad totum.

" Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.

Haec est autem vita aeterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum.

Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.

Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. "

Hic secundo ponit petiti expressionem.

Et tangit tria : formam qua petit, et petitum, et petiti determinationem.

Formam tangit cum dicit : " Sicut dedisti ei, " Filio ab aeterno, " potestatem omnis carnis, " hoc est, omnis hominis qui est caro : sicut et ipse Filius ideo caro factus est, ut potestas regni ejus et claritas ejus sit in eis. Psal. II, 8 : Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Fratribus enim per omnia voluit similari quibus erat claritas ejus manifestanda. Ad Hebr. ii, 14: Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. Sic ergo aeterna praedestinatione Filio hominis dedisti potestatem omnis carnis ut regat eos et legem ponat eis. Psal. lxxxi, 8 : Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.

Quaeritur autem, Quare dedit ei potestatem omnis carnis potius quam animae?

Ad hoc dicendum, quod caro defectibilis est causa corruptionis. Et ideo in carne reducta ad gratiam, major apparet virtus gratiae. Unde sensus est: " Sicut dedisti, " aeterna praedestinatione, " potestatem " gratiae fidei " omnis carnis, " quia caro quae principium est et causa omnis corruptionis reformatur. Ideo enim, sicut dictum est supra, I, 14, Deus Verbum caro factum est, ut homo caro reformaretur ad Deum : et Verbum caro factum descendit, ut caro per Verbum ascenderet in Deum. " Sicut ergo dedisti ei potestatem " hanc jam in ordine praedestinationis, ita imple et opere et manifestatione.

" Ut omne quod dedisti ei, "

Subjiciendum in fidei devotione, " det eis, " per meritum fidei, " vitam aeternam : " ita quod non solum in Judaea notus sit, sed ad ortu solis usque ad occasum laudabile nomen ejus fiat. Matth. XI,

27 : Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Matth. xxviii, 18 : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Et ideo statim sequitur, ibidem, v. 19 : Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Et ideo objiciunt hic quidam, Quia si data est jam Filio potestas, ut testantur auctoritates jam inductae, tunc videtur frustra orare ut detur.

Ad hoc autem nihil difficile est respondere, quia ab aeterno per praedestinationem Deo homini datum nihil prohibet a Patre ut manifestetur et impleatur in effectu. Isa. xlix, sig. : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Joan. xiii, 3 : Omnia dedit ei Pater in manus. Psal. XCIV, 4 : In manu ejus sunt omnes fines terras. Est autem conveniens omni bono regi ut suis benefaciat et suos vivificet. Lucae, xxii, 23 : Qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Et ideo dicit quod omnibus suis det vitam aeternam nunc in causa, et in futuro in rei perceptione. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Et, ibidem. v. 28 : Ego vitam aeternam do eis.

" Haec est autem vita aeterna, etc. "

Hic tangit petiti declarationem. " Est autem vita haec aeterna, " per causam et substantiam, " ut cognoscant, " cognitione gratiae hic et gloriae in futuro, " te, solum verum Deum. " Cognitio enim luminis est intellectivi: quae cognitio, vel gratiae vel gloriae est, non potest esse nisi affectiva, et haec est cognitio amati. Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est: et scire justitiam tuam et veritatem tuam, radix est immortalitatis. Vivere enim vita intellectuali, est cognoscere secundum actum completum : et hoc non est nisi in summo vero, et in summo bono. Sapient. VI, 22 et 23 : Di-

ligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Diligite lumen sapientiae, omnes qui praeestis populis : quia lumen sapientiae reges facit perfectos.

Dicit autem : " Te, solum Deum, " ut notetur quod intelligibile in quo vivitur per cognitionem, est incommunicabile, et hoc est Deus : quia nullus alius est Deus per substantiam, etsi participative, sive nuncupative, sive opinative Deus dicitur. Participative, ut Sancti.Psal. lxxxi, 6 : Ego dixi: Dii estis. Nuncupative autem, ut Praelati. Exod. vii, 1 : Constitui te Deum Pharaonis. Opinative, ut idola. Psal. xcv, 5 : Omnes dii gentium daemonia. Nullus ergo istorum est in quo vivitur vita aeterna : sed solus Deus per substantiam est in quo vivitur. Et ideo dictio exclusiva excludit rationem essentiae. Et ideo Filius, et Spiritus sanctus non excluduntur in quibus sicut in Patre vivitur. Et quia tale lumen est vitae lumen : ideo dicit Psalmista, Psal. xxxv, 10 : Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.

Dicit etiam : " Verum Deum, " quia alii dii non sunt veri dii per substantiam, sed aliqua nominis communicatione per participationem, vel nuncupationem, vel humani erroris opinionem. I ad Corinth. viii, 5 et 6 : Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra, (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum.

Vel dicatur : " Verum Deum, " quia ipse est veritas ipsa in qua stat viva cognitio intellectus : sicut dicitur, Joan. XIV, 19 : Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Haec autem cognitio est alta admiratione, firma veritate, pura eo quod nullum habet contrarium. Et talis cognitio sive theoria, sive contemplatio, felicitas est, etiam secundum Philosophos. Haec ergo visio quantum hic haberi potest, est vita gratiae, et causa gloriae in futuro. In futuro autem quando perfecte habebitur, est vita gloriae : quia pro certo in oratione Christus litteraliter loquitur de hac vita gratiae, per manifestationem divini et incommunicabilis et veri nominis manifestandi.

Objiciunt tamen quidam, Quare hanc perfectionem non ponit in dilectione : cum dilectio discernat inter filios regni et filios perditionis?

Et dicunt, quod dilectio non distinguit inter viam et patriam, quia tam in via quam in patria manet charitas. Cognitio autem distinguit : quia cognitio viae ex parte est, cognitio autem patriae est perfecta, et de illa dicunt quod loquitur hic. Sed penitus nihil valet: quia tanto magis debet dici dilectio vita aeterna, quanto ipsa perfectior est in via et in patria. Et ideo dicendum, quod alia est causa, haec scilicet, quod dilectio semper est circa aliquid, quod est ante ipsum dilectionis amorem : et hoc est quia est circa cognitum : et ideo dilectio consequitur, et est modus talis cognitionis : propter quod substantia beatitudinis esse non potest, sed effectus quidam cogniti : sicut et ipsa delectatio est modus quidam cognoscentis circa cognitum. In eo enim quod cognoscitur esse summe conveniens, diffunditur natura cognoscentis circa ipsum cognitum, et floret tota in ipso et delectatur : et sic delectatur, operatione non impedita.

Hoc est ergo quod dicit.

" Et quem misisti, Jesum Christum, "

Scilicet in utraque natura unam personam. Quamvis enim haec cognitio non sit beatitudinis, tamen est summae jucunditatis videre eum, per quem factum est opus redemptionis. I Petri, I, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Tamen sine praejudicio puto ego quod litteraliter petit cognitionem, hoc est, manifestationem Dei in cognitione fidei fieri, et non in cognitione ejus qui missus est in nomine Patris, Jesu Christi, in mundo fieri: quia haec cognitio per causam est vita aeterna, sicut dictum est: quia aliter

vix continuari potest littera, nisi hoc petere intenderet. Hoc est ergo quod dicit, Apocal. vii, 17 : Agnus qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum.

Dicit autem : " Jesum, " quia hoc nomen est Dei in homine perficientis salutem. Habacuc, III, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.Christus autem nomen unctionis est, et dicit hominem in divinitatis unctione perunctum et delibutum : quia in homine illo sacramenta unctionis confecta sunt in quibus est medicina peccatorum. Psal. xliv, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, etc. Cognitio autem Patris, cujus nomen ante non multis innotuerat, qui solus verus Deus est, pellit idololatriam. Cognitio autem Jesu Christi medici conficientis unctiones, quo vulnera peccati sanantur, est causa vitae aeternae in mundo. Hoc petit manifestari litteraliter Filius secundum meam opinionem. Tamen alia lectura etiam exposita est, et lector teneat quidquid voluerit.

" Ego te clarificavi, etc. "

Hic tertio meriti propter quod exaudiendus est et clarificandus ponit allegationem. " Opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem. " Opus autem istud fuit in doctrina fidei, et confirmatione per exemplum, et probatione per miracula. Aliud autem fuit opus in Redemptione per passionem, et in quo fuit consummatio.

Et ideo duo dicit : " Ego, " per meipsum, " te clarificavi, " verbo eruditionis, et exemplo virtutis, et demonstratione divinae potestatis in miraculis, " super terram.: " quia in caelo semper clarus fuisti, et super terram fuit tui ignorantia: et ideo claritatis tuae seminavi semina. II ad Corinth. IV, 6 : Qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Ge- nes, I, 4 et 5 : Divisit, scilicet Deus, lucem a tenebris. Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem.

" Opus consummavi, " hoc est, opus redemptionis adduxi. Joan. XIX, 30 : Cum accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Isa. x, 23 : Consummationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae.

Dicit antem : " Consummavi, " quia jam in proximo consummandum fuit: quia ex maxima dilectione et Patris et redemptoris usque ad crucem obedivit.

" Quod dedisti mihi, " per obedientiam dedisti faciendum. Ad Philip. II, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Joan. XIII, 1: Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Omnia ergo perfeci.

Sed objicitur, Quia si ipse clarificationem divini nominis perfecit, tunc frustra orat a Patre eam perficiendam.

Ad hoc autem dicendum est, quod Christus perfecit in Apostolis et paucis credentibus, qui sunt quasi futurae fidei in Gentibus semina : sed orat perficiendam in toto mundo per Apostolos et discipulos, fundatores Ecclesiarum.

Adhuc autem objicitur, Si Christus omnino quod meruit, ab instanti meruit conceptionis, a quo vir perfectus gratia et aetate fuit: tunc nihil praedicando et moriendo videtur meruisse. Et sic frustra allegat hic meritum.

Ad hoc autem dicendum, quod Christus et cum omni actu, et cum omni Verbo, et passioue sua meruit: quamvis non debitum faceret praedicando et patiendo, de non debito sibi: et tamen quod una ratione debitum fuit, multis rationibus debitum fecit. Quia nisi ita dicatur, tunc nullus homo meretur nisi primo actu meriti sui, quo de non debito sibi debitum facit. Nunc autem secundo, et tertio, et deinceps actibus quos facit, id quod prius erat debitum, multis rationibus meritorum debitum efficitur. Quidam autem dixerunt quod praedicando et patien-

do meruit de congruo et non de condigno. Quod dictum est falsum : quia ita condignum erat secundum opus sicut primum.

" Et nunc clarifica me, etc. "

Ecce nunc quarto redit ad instantiam petitionis, docens exemplo, quod dixit, Luc. xviii, 1: Quoniam oportet semper orare, et non deficere.

Dicit autem duo, scilicet, petitionem, dicens : " Clarifica me, " per manifestationem gratiae et gloriae, sicut ante dictum est. " Apud temetipsum, " collocando me in dextera tua, et hoc hominibus innotescendo. Psal. CIX, 1: Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis.

Vel, " Clarifica apud temetipsum me, " qui apud te eram, et sum aequalis tibi, et hoc clare hominibus ostende : " claritate quam habui, " quia eram et sum verbum, et ars tua, in qua sunt pulchritudines gratiae et gloriae resplendent es. Et hanc claritatem habui " apud te prius quam mundus fieret, " quia ad hanc claritatem sicut ad exemplar, mundum perfecisti, creando, disponendo, ornando, propagando, et gubernando in esse naturae, gratiae, et gloriae. Hanc autem claritatem clarificare, est Filii et Patris et Spiritus sancti mundo praedicare, et ad credendum inducere. Et hoc est quod dicit Psalmista, Psal. CIX, 3: In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Judicum, v, 31 : Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. Sic ergo candor lucis aeternae lucebit in cordibus fidelium, ut omnes clari efficiantur. I ad Corinth. xv, 41: Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in claritate.

Objicitur autem, quod Christus in tali oratione videtur aliquid petere Deo Patri, quod omnino superfluum est: quia ipse nullo indiget, et sibi omnia potest concedere.

Ad hoc dicendum, quod Deus nullo in se indiget, sed nos, sicut est clarificatio sui nominis : hac autem nos indigemus. Ad hoc autem quod dicitur, quod ipse sibi potest concedere, dicendum quod ex parte sua, hic non indiget oratione adjuvari: sed ex parte nostra adjutum maxime, et ab illa parte ex oratione Christi, de quo dicitur, ad Hebr. v, 7, quod in omnibus exauditus est pro sua reverentia.

" Manifestavi nomen tuum hominibus. "

Hic incipit pars in qua petit pro Apostolis a se electis: quibus quia duo petit, in duas partes dividitur. Primo namque Apostolis, et per Apostolos in eum credentibus, petit in gratia conservationem : secundo autem, in gloria beatificationem, ibi, v. 24: " Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, etc. " Adhuc autem, prior harum dividitur in duas partes : in quarum prima, petit pro Apostolis, qui sunt quasi semen salutis : in secunda autem, petit pro eis qui credituri sunt per Apostolos, ibi, v. 20 : " Non pro eis rogo tantum, "

Adhuc, prima harum partium dividitur in tres : in quarum prima allegat rationes exaudiendae orationis : in secunda, ponit specificationem suae petitionis, quantum ad conservationem in bono: in tertia, determinationem deprecationis, quantum ad praeservationem a malo. Secundum, ibi, v. 11 : " Pater sancte, serva eos, etc. " Tertium, ibi, v. 12: " Cum essem cum eis, etc. "

Rationes autem exaudiendae orationis sunt quatuor. Prima sumitur ex sermonis Christi conservatione, quae est idoneitatis studii, propter quod sunt in bono conservandi. Secunda sumitur a merito fidei. Tertia sumitur a merito virtutis. Quarta sumitur a necessitate desolationis qua jam solatio conservantis destituuntur.

In prima harum rationum sunt tres propositiones, quae sunt de proprietate bene studentium, in divinis scilicet: quarum prima dicit, quod ad manifestationem fuerunt homines idonei. Secunda, quod ad intelligendum a Deo parati. Tertia, quod ad conservandum commissa tenaces, fideles, et obedientes. In his enim operativa discipulorum consistit dispositio.

Dicit ergo : " Manifestavi nomen tuum. " Nomen, sicut saepe dictum est, dicitur quod notam facit. Et ideo nomen eamdem facit implicite notitiam, quam diffinitio facit explicite. Et ideo sensus est: Ego per meipsum " manifestavi, " erudiendo verbo, confirmando exemplo, probando miraculis, inspirando Spiritus sancti donis, praemonstrando revelationis luce. " Nomen tuum, " hoc est, notitiam tuam : qua licet ut es Deus, umbraliter esses ante hoc notus in Judaea : tamen ut Pater, et divinae generationis auctor, per me es manifestatus. Matth. XI, 27 : Neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Joan. I, 18 : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

Manifestavi autem " hominibus " rationalibus et ratione utentibus, qui se homines ad imaginem tuam creatos exhibebant. Eccli. xvii, 1 et 2 : Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute. Alii enim se canes exhibebant latrantes contra me, vel porcos luxuriis deditos quos daemones a me intrare sunt permissi . Et ideo illis secreta notitiae tuae et sancta non commisi. Matth. viii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Sed hominibus commisi qui lumen intellectus colunt, cum quibus sapientia tua esse delectatur. Proverb. vii, 31: Deliciae meae esse cum filiis hominum.

" Quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. "

Secunda est propositio in qua notatur quod ad intelligendum a Deo fuerunt parati.

Et dicit duo, scilicet, Patris ad hoc donationem, et Patris in donando potestatem et jus.

Dicit ergo : a Quos dedisti mihi. " Joan. vi, 44: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum : intus cor ad intelligendum aperiendo, et disponendo. Propter hoc, Jacobi, I, 17, dicitur Pater luminum. Quia, sicut dicit Dionysius, omnis processio luminis a Patre luminum ad nos, et in nos proveniens, replet nos intus, et congregat omnia interiora nostra, ad luminis informationem, et sic trahit nos ad Filium, qui est splendor gloriae Patris, ut dicitur, ad Hebr. I, 3. Et sic per Filium convertit nos et unit in simplicitate Patris. Et sunt verba Dionysii : " Haec omnis a Patre mota manifestationis luminum processio, in nos optime et large proveniens, nos replet et congregat, et convertit ad Patris unitatem et deificam supersimplicitatem. " Sic ergo Pater dat eos Filio, et per Patrem convertuntur ad Filium. Isa. viii, 18 : Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus.

Qua autem potestate dederit, subjungit cum dicit:

" Tui erant, et mihi eos dedisti, etc."

" Tui erant, " aeterna praedestinatione et praeparatione, " et, " ex illo thesauro, " mihi eos dedisti, " tamquam semen futurae Ecclesiae unde crescat tibi magna fruges fidelium. Dedisti autem secundum poenitentis justitiae conversionem ad me. Isa. I, 9 : Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, sicut Sodoma fuis-

senius, etc. Sic ergo dedisti mihi istos, de tuo abundantissime thesauro praedestinatorum : ut implerem totum orbem semine verbi tui. Isa. xxvii, 6 : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine.

" Dedisti " ergo " eos mihi " in tempore hominum, quos tecum possedi in praedestinationis aeternitate.

Et, " dedisti mihi eos de mundo, " tamquam delibutionem de massa corrupta, "et sermonem tuum servaverunt." Servaverunt autem sermonem auditum, tenaciter in memoria sine oblivione, fideliter intelligendo sine errore, obedienter complendo in opere sine peocati pravitate. De primo dicitur in Psalmo cxviii, 47 : Meditabar in mandatis tuis, qua dilexi. De secundo, II ad Timoth. II, 7 : Intellige quae dico, dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. De tertio, in Psalmo cxviii, 168 : Servavi mandata et testimonia tua. Item, ibidem, v. 11: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.

Objicitur autem hic, quia quod dicit: " Manifestavi nomen tuum, " videtur esse impossibile cum eo quod ante petivit. Ante enim petivit, ut clarificaretur nomen per manifestationem. Hic autem dicit, quod jam manifestavit. Si autem petit, quod manifestetur, tunc non est manifestatum. Et sic dicit, quod est manifestum, et non manifestum : quae duo sunt impossibilia.

Dicendum est autem ad hoc, quod manifestasse se dicit Apostolis, Petivit autem ut clarificaretur mundo per orbem: et unum illorum est factum et praeteritum, alterum autem est futuram : et utrumque horum potest fieri.

Adhuc autem ulterius quaeritur, Qualiter orat pro Apostolis. Praedestinati enim sunt illi, sicut dictum est, et sic orationibus non indigent. Adhuc autem, Joan, XVI , 26 : Non dico vobis, quia egorogabo Patrem de vobis. Et modo orat pro eis, et sic videtur sibi esse contrarius.

Ad haec autem et hujusmodi dicendum est, quod orat pro Apostolis, ut dictum est: quia licet sint praedestinati, tamen ut dicit Gregorius, praedestinati sunt, ut juventur orationibus Sanctorum. Et est exemplum Gregorii. Quia licet praedestinatione et promissione firmatum sit, quod in Isaac nondum esset semen Abrahae, tamen ''deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae . Sic ergo praedestinati . sunt, ut praedestinatio eorum orationibus Sanctorum adjuvetur. Et sic etiam est hic. Tribus ergo de causis orat pro ipsis, scilicet, praedestinationem ipsorum quantum ad salutis effectum adjuvando, per exemplum ad orandum erudiendo, et consolationem Apostolis per suum affectum ostensum impertiendo. Sic ergo orat pro Apostolis, ut dictum est.

(Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt:

Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti."

Secunda ratio est, quae sumitur a merito crediti sermonis.

Dicuntur autem in hac ratione tria. Dicit enim, quod mysterium fidei cognoverunt, per quid cognoverunt, et qualiter.

Dicit ergo : " Et nunc, " in hoc ipso praesentis gratiae, c cognoverunt, " per fidei consensum, " quia omnia quae dedisti mihi, " substantialiter et aeternaliter me generando, c abs te sunt, " sicut ab auctore divinae generationis meae. Hoc est enim, quod isti cognoverunt videndo

gloriam meam, Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, etc. II Petri, I, 16 et 17 : Non enim doctas fabulas seculi, nolam facimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filus meus dilectus, etc. Sic ergo " cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, " in quibus clarificari debeo, " abs te sunt, " sicut ab auctore. Per quid antem cognoverunt, subdit:

" Quia verba quae dedisti mihi, etc."

" Quia verba, " scilicet de clarificatione mea et tua, " qua dedisti mihi " propalanda in mundo, "dedi eis, " ut fidelibus ministris. Unde gloriatur Apostolus, I ad Timoth. I, 12 : Fidelem me existimavit, ponens in ministerio. I ad Corinth. IV, 1 et 2: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores, Ut fidelis quis inveniatur. Qui enim depositum custodit, hic est fidelis.

Deinde tangit qualiter per hoc ad cognitionem fidei venerunt, dicens:

" Et ipsi acceperunt, " praebendo verbis assensum, " et " per assensum verborum " cognoverunt " me " vere, " ut indubitanter, " quia a te " per generationem " exivi. " Hoc enim totum erat Verbi virtutem advertendo, sicut supra, viii, 12 et seq., notatum est: quia verbum Christi virtute sua plus importat quam significationem. Et ideo dicitur, Joan. viii, 43 : Quare loquelam meam non cognoscitis ? Et supra, v. 42 : Ego enim ex Deo processi et veni. IV Regum, v, 15, Naamam per virtutem operativam cognoscens sermonem Domini in ore Elisei prophetae, dicit : Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israel.

" Et " sic ex virtute sermonis me vere

Filium tuum esse percipientes, " crediderunt, " per fidei lumen, " quia tu me misisti " in mundum. Et sic per virtutem Verbi in effectu, processionem aeternam cognoverunt, et cognoscentes illam crediderunt missionem temporalem ad sanctificandam creaturam. Joan. XI, 27 : Ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

" Ego pro eis rogo. Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt.

Et mea omnia, tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. "

Tertia ratio, quae sumitur a merito virtutis. Digni enim sunt ut conserventur in bono.

Et in bac ratione dicit quatuor : quorum primum est discretio istorum a mundo qui in maligno positus est. Secundum, qualiter a mundo sunt segregati. Tertium est, qualiter dando Pater Filio, ipse ab ipso quod dedit non destituitur. Quartum est, qualiter notitia Filii in hoc clarificatur.

Dicit ergo : " Ego pro eis, " ut omni virtute dignis, " rogo, " interpellans apud te. Ad Hebr. IX, 24 : Jesus introivit in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Ad Roman. viii, 34 : Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.a Non pro mundo rogo : " quia mundus hic sumitur pro affectu mundano cum voluntate permanendi. Hic enim mundus non est dignus exauditione, et contra orationem operatur. Jacobi, IV, 4 : Quicumque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.

Sed contra est quod dicitur, Matth. v, 44 : Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Praeterea, Mundus magis indiguit oratione quam Apostoli.

Ergo plus pro mundo quam pro Apostolis orare debuit. Adhuc, In cruce pro mundanis oravit, cum dixit : ''Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt .

Ad hoc dicendum, quod mundus quinque modis sumitur. Uno modo pro eo quod vere est mundus, a munditia dictus in mente divina, qui dicitur mundus archetypus. Unde Boetius in libro de Consolatione philosophiae :

Mundum mente gerens pulchrum, pulcherrimus ipse, ...Similique imagine formans.

Aliquando dicitur mundus creatorum universitas. Joan. I, 10 : Mundus per ipsum factus est. Aliquando dicitur mundus minor, qui microcosmus vocatur, homo scilicet cum miseria poenalitatis : sicut, Joan. XVII, 11, dicitur : Hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Quarto, dicitur mundus natura cum miseria et culpa et obstinatione sive induratione. I Joannis, v, 19 : Mundus totus in maligno positus est. Et pro illis non valet oratio. Et sic dicitur hic : " Non pro mundo rogo. "I Joannis, v, 16 : Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. I Regum, II, 25 : Si in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo ?

" Sed pro his quos dedisti mihi, "

Scilicet de mundo, per gratiae tuae appositionem. Per hanc enim a mundo sunt segregati. Et hoc est secundum. Ad Roman. VIII, 29 et 30 : Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui,... hos et vocavit : et quos vocavit, hos ei justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.

" Quia tui sunt, " praedestinatione aeterna. Deuter. xxxiii, 3 : Omnes sanctiin manu illius sunt. Sapient. xv, 2 : Si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam : et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.

" Et mea omnia, tua sunt. "

Hic tertio tangit, qualiter Pater dando Filio, eo quod dedit non destituitur. " Et omnia tua, mea sunt, " per generationem substantialem mihi communicata : " et mea, tua sunt, " per inseparabilitatem substantiae tibi unita. Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. Item, XVI, 15 : Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Item, vii, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me, scilicet Patris.

" Et clarificatus sum in eis."

Quartum est, qualiter notitia Filii in hoc clarificatur. Quod autem in praeterito dicit se esse clarificatum in illis, intelligit, quia secundum generationem aeternam secundum quam ab aeterno possedit claritatem in omnibus quae sunt Patris. Vel forte, quia etiam secundum humanam naturam clarificatus est in notitia Apostolorum, qui viderant ejus gloriam, quasi unigeniti a Patre . Quod autem iterata vice hic Patrem petivit in his clarificari quasi nondum sit factum, in notitia petit fieri Catholicae Ecclesiae, per Apostolos convertendae, sicut in praecedentibus est determinatum.

Et hoc est quod dicitur in hoc ratione.

" Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. "

Hic incipit quarta ratio quae sumitur

a ratione indigentiae : quia jam servatore et gubernatore destituuntur.

Et hoc est : " Et jam. " Signat nunc propinquum praesenti, in futuro : quia imminebat tempus Passionis, de qua loquitur sicut jam facta sit, propter certitudinem.

Et ideo dicit : " Jam non sum in mundo, " cum eis praesentia corporali. Joan. XVI, 28 : Relinquo mundum, et vado ad Patrem.

" Et hi in mundo sunt, " patentes morsibus luporum. Matth. x, 16 : Mitto vos sicut oves in medio luporum. Marc. XVI, 15 : ''Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae

" Et ego ad te venio. " Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Et ideo solatio corporalis praesentiae meae sunt destituti. Joan. XVI, 5 : Vado ad eum qui me misit. Joan. XIV, 12 et 13 : Ego ad Patrem vado: Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam.

" Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos. "

Positis rationibus quibus exaudiendus est pro eis, ponit orationem.

Dicuntur autem tria, scilicet, invocatio Patris, modus petitionis, et declaratio petiti.

Invocatio notatur in hoc quod dicit : " Pater sancte. " Et quod dicit : " Pater, " dicit propter naturalis dilectionis affectum. Joan. III, 35 : Pater diligit Filium. Quod autem dicit: " Sancte, " quod idem est quod fortis, ideo dicit, quia fortis est ad servandum. Numer. XXIV, 8 : Cujus fortitudo similis est rhinocerotis.

" Serva eos, " custodiendo in bono :

et hoc " in nomine tuo, " hoc est, in notitia tua, ut praedicando hanc, prosperentur. Psal. xv, 1 : Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Isa. xlix, 2 : In umbra manus suae protexit me. Sapient. iii, 1 : Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.

" Quos dedisti mihi, " pro fundamentis Ecclesiae per eos fundandae. Psal. lxxxvi, 1 : Fundamenta ejus in montibus sanctis. Si enim fundamenta conterantur, totum ruet. Luc. XXII, 32 : Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. a Ut sint unum, "

Scilicet unitate fidei, concordiae, et pacis, et dilectionis, et doctrinae. De unitate fidei, ad Ephes. IV, 8 : Unus Dominus, una fides, unum baptisma. De concordia, Cantic. VI, 8 : Una est columba mea. De unitate pacis, Psal. IV, 9 : In pace in idipsum. De unitate dilectionis, Act. IV, 32: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. De unitate doctrinae, I ad Corinth. I, 10 : Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Omnia haec in sanctis facit unitas spiritus. Ad Ephes. IV, 3 : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.

Sic ergo sint unum, " sicut et nos. " Sicut similitudinem notat, non aequalitatem : quia, sicut dicit Hilarius : " Pater et Filius unitatem habent substantiae et consonantiae voluntatis." Sed Apostoli non possunt esse unum nisi per consonantiam. I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Vel dicatur, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus non tantum unum sunt substantialiter et consonantia voluntatis, sed etiam sunt quadam natura unum, secundum quod natura dicitur ex qua pullulat pullulans. Sic enim sunt unum in virtute

seminati verbi, ut illud pullulet in cordibus audientium Apostolos. Et in hac virtute uniuntur eis Apostoli qui ad idem seminando operantur, sicut dicitur, 1 ad Corinth. iii, 8 : Qui plantat et qui rigat, unum sunt. Forte iste est intellectus litteralis. Sicut dicitur rustici opus uniri et unum fieri cum virtute naturae seminis, quando opere rusticano semen germinat. I ad Corinth. iii, 9 : Dei sumus adjutores : Dei agricultura estis. c Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

Nunc autem ad te venio, et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. "

Hic incipit pars quae est de deprecatione in praeservando a malo.

Habet autem tres partes : in quarum prima orationis istius tangit necessitatem. In secunda autem, obsecrationis modum et utilitatem, ibi, v. 15 : " Non rogo ut tollas eos de mundo. " In tertia autem, subjungit exauditionis opportunitatem et congruitatem, ibi, v. 18 : " Sicut tu me misisti in mundum, etc. "

Prima vero harum secundum duas deprecandi necessitates, in duas dividitur differentias. Una est, quia necesse est eos servari a malo qui suo exteriori desolantur servatore. Alia est, quia necesse est servari eos quos mundus persequitur. Et haec incipit ibi, v. 14: " Ego dedi eis sermonem tuum, etc. "

In prima harum dicit duo : in quorum primo dicit quantum diligenter custodivit Apostolos et credentes quamdiu fuit cum eis in corporali praesentia. In seeundo, ostendit qualiter recedens ab eis indigent Patris sapientia et custodia, ibi, v. 13 : " Nunc autem ad te venio, etc. "

In primo dicit tria, scilicet, circa custodiam ostendit diligentiam et pietatem : circa servationem, fidelitatem : circa custodiae et servationis effectum ostendit profectum ipsorum.

Dicit ergo : " Cum essem cum eis, " praesentia corporali mortali, " ego a omni diligentia " servabam eos, " cavens eos a malo et a scandalis, quantum pro statu animalitatis eorum et infirmitatis sufficiebat. Apocal. III, 10 : Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego servabo te ab hora tentationis. Hoc petimus, Matth. VI, 13 : Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Ideo, Matth. xxiii, 37, comparatur gallinae, quae infirmatur ad effectum custodiae pullorumu, quae se periculis exponit pro pullis, quae alis pullos colligit et protegit : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?

" In nomine tuo. "

Ecce pietas custodiae. In nomine enim Patris servare, est notitiam nominis divini quo Pater est in eis, custodire. Hanc autem Filius in ejus verbis plantavit, et miraculis confirmavit ut firmiter servaretur. Ab hac servatione suorum dicitur Salvator : quia salvat a periculo, et servat ne in periculum incidant. Psal. XVI, 8 : Custodi me, Domine, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me. Isa. xlix, 2 : Sub umbra manus suae protexit me, hoc est, in refrigerio suae protectionis sive servationis. Cantic. II, 3 : Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

" Quos dedisti mihi, etc. "

Tangit custodiae fidelitatem. Et ideo, " Quos dedisti mihi " homini, in me credentes, " custodivi " fideliter, tam-

quam depositum . apud me thesaurum. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Est autem servatio a malo, et custoditio in bono concepto ne elabatur. III Regum, xx, 39, ut propheta dicit ad praelatos quibus suos committit : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, scilicet de manibus tuis, erit anima tua pro anima ejus. Custodit enim suos per seipsum. Job, vii, 20 : 0 custos hominum, quareme posuisti contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ? Custodit per

Angelos. Isa. lxii, 6: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes : tota die ac nocte in perpetuum non tacebunt. Custodit per precepta legis. Proverb. IV, 5 et 6 : Posside sapientiam... Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te. Custodit nos per nosipsos. II Petri, III, 17 : Vos igitur, fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate.

" Et nemo ex eis periit, etc. "

Tangit hic effectu et profectu profuisse custodiam et servationem : quia nemo ex eis datis mihi a te, periit, " nisi Filius perditionis, " scilicet Judas, de quo dicitur, Matth. xxvii, 5, quod abiens laqueo se suspendit. Act. I, 18 : Suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus. Hic autem dicitur filius perditionis : quia proprie voluntate formavit se in formam perditionis per proditionem, et seipsum perdidit per desperationem de eo praescitam.

" Ut Scriptura impleatur. " Non notatur per conjunctionem ut causa finalis, sicut saepe dictum est, sed adjunctiva praescientiae, quae in ipsis signatur ad eventum sequentem, ex iniqua et propria Judae voluntate, et diaboli suasione. Scriptura autem haec est in Psalmo cviii, 2 et seq. : Deus, laudem meam netacueris... Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter: sicut dicit Petrus .

Sed objicitur de hoc quod dicitur, Joan. VI, 67 : Multi discipulorum ejus abierunt retro.

Sed ad hoc dicendum est, quod nullus retro abiit finaliter, qui ex praedestinatione Patris Filio dalus fuit.

Hoc est ergo quod dicit.

" Nunc autem ad te venio, etc. "

Est autem ratio quam hic ponit, sumpta ex destitutione custodiae quam habuerunt in me. " Nunc autem, " imminente jam Passione, " ad te venio, " per Resurrectionem et Ascensionem et triumphum, et reduco ad te quos perdidisti in primo parente. Psal. lxvii, 19 : Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona hominibus.

" Et haec loquor, " ad consolationem ipsorum, " in mundo, " in quo adhuc sum per corporalem mortalitatis hujus praesentiam, " ut habeant gaudium meum, " propter quod ego patiar. Ad Hebr. XII, 2 : Proposito sibi gaudio, sustinuit crucem.

" Impletum, " quoad effectum conversionis redemptorum, " in semetipsis, " hoc est, in fructu praedicationis eorum.

" Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. "

Secunda est ratio, sumpta ex persecutione, quia persecutus est eos mundus.

Dicit autem duo, scilicet, causam persecutionis, et eam quam ad mundum habent dissimilitudinem.

De primo dicit: " Ego dedi eis sermo-

77 tuum, " et hoc est eis causa persecutionis. Job, XXIX, 22 : Super illos stillabat eloquium meum. Sermo autem iste datus est eis, ut thesaurus fideli deposito custodieudus. Proverb. IV, 21 et 22 : Custodi eloquia mea in medio cordis tui : vita enim sunt invenientibus ea.

Quia ergo dedi eis sermonem tuum, ideo statim " et mundus eos odio habuit. " II ad Timoth. III, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Sermonem enim tuum persequitur mundus plusquam eos. Luc. VI, 22 : Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis." Quia non sunt de mundo. " Et hoc sermo tuus effeit: quia se a mundo, qui in maligno positus est , separaverunt. Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, propterea odit vos mundus. Nec est contrarium quod ante dictum est, v. 13 : Quos dedisti mihi, scilicet de mundo : quia hinc inde aliter et aliter sumitur mundus. Primo quando eos de mundo Christo dedit, tunc eos a mundo separavit. Ad Roman. I, 1 et 2 : Segregatus in evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis. Segregatus enim non esset nisi a mundo separatus esset. Ad Galat. I, 15 : Qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, hoc est, a mundi concupiscentia separavit.

" Sicut et ego non sum de mundo. " Sicut non dicit omnino aequalitatis signum : quod Christus natus est segregatus, ita quod numquam fuit de hoc mundo. Apostoli autem per sacramentum regenerationis sunt segregati, ita quod aliquando de hoc mundo fuerunt. Tales ergo, quia custode sunt destituti secun-

dum corporalem praesentiam, et sunt in persecutione mundi, sunt a te servandi. Psal. IX, 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Joan. VII, 7 : Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quod opera ejus mala sunt.

" Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.

De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. "

Haec est forma petitionis simul et utilitas.

Forma autem petitionis sive obsecrationis et utilitas, tangitur in duobus, scilicet, in praesenvatione a malo in affectu, et a praesenvatione a malo in intellectu.

De primo dicit duo. Ostendit enim primo utilitatem, et subinfert obsecrationem.

Dicit ergo : " Non rogo ut tollas eos de mundo, " sicut tulisti Henoch, et non inveniebatur, quia tulit illum Deus : et sicut tulisti Eliam, IV Regum, II, 11 : Ascendit Elias per turbinem in caelum, Sapient. IV, 11 : Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Hoc ergo modo " non rogo ut tollas eos de mundo : " quia hoc non esset utile, cum ipsi sint tamquam semen futurae Ecclesiae : quia sicut dicitur, Eccli. xliv, 8 : Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. Isa. lx, 21 et 22 : Germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Isa. IV, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis. a Sed ut serves eos, ''" per gratiam prae-

venientem et subsequentem, " a malo " peccati, ne incidat illud in affectum, quod affectum eorum pervertat. Deuter. XXXII, 10: Circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. Sapient, X, 12: Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, etc, ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia.

" De mundo non sunt, etc. "

Bene autem dico quod serves eos a malo : quia hoc congruum est : quia " de mundo " maligno " non sunt, " segregante eos amore tuo de mundo. Ad Galat. VI, 14 : Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

" Sicut et ego, " per similitudinem, non per aequalitatem : per naturam assumentem et assumptam, " non sum de mundo " maligno. Joan. III, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est. Joan. XVIII, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo.

" Sanctifica eos, etc."

Forma obsecrationis est quantum ad praeservationem ab errore in intellectu.

Et hoc est quod dicit: " Sanctifica, " hoc est confirma eos " in veritate " doctrinae, et vitae, et fidei, et judicii : quia tunc error in eis locum non habebit. Psal. LXVII, 29 : Confirma hoc, Deus quod operatus es in nobis. Vel, " Sanctifica, " hoc est, emunda corda eorum ut videant veritatem : quia sanctificatio, mundatio est. Matth. V, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Sic ergo purgatis errorum tenebris, in veritate sanctificantur. I ad Corinth. I, 30 : Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio. De veritate quae est rectitudo sola mente perceptibilis, dicitur in Psalmo cxviii, 160 : Principium verborum tuorum veritas. Verbum enim Dei est principium omnis veritatis, cui quidquid commensuratur verum est pro certo, et falsitatis et erroris argui non potest. Unde qui se eloquio Dei commensuravit, dixit, Isa. XXXVIII, 3 : Obsecro, Domine, memento quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.

Sic ergo " sanctifica eos in veritate. "

" Sermo tuus veritas est. "

Veritas quae est rectitudo cordis tui, quae prima est rectitudo, quae curva esse non potest. Et ideo confirmatus in illo, nullo errore deflectitur. Proverb. VIII, 8.: Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid neque perversum. Sicut enim dicit Chrysostomus : " Recta dogmata sanctificant animam. "

" Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum.

Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

Hic dat duas rationes exaudiendae orationis : unam quidem sumptam ab Apostolis, et aliam sumptam ab opere Redemptoris.

Ex parte autem Apostolorum est ista : quia, " Sicut tu me misisti in mundum, " ad reducendum ad te mundum et sanctificandum. Joan. III, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui, etc. Ad Galat. IV, 4 : Misit Deus Filium suum, scilicet in mundum, ut eos qui erant sub lege, etc.

" Et ego eos, " ad idem officium ut vicarios meos, " misi in mundum, " ad mundum convertendum. Matth. X, 16 : Ecce ego mitto, etc. Luc. x, 3 : Ite, ecce ego mitto vos. Marc. XVI, 15 : Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Haec est ergo prima ratio exauditionis : quia ad utile et peri-

culosum eis in corpore mittuntur : et ideo divina indigent custodia.

" Et ego pro eis sanctifico meipsum, "

Parum est enim quod dicit : Sanctifico : cum tamen idem sit sensus. Dicit enim Chrysostomus, quod sicut antiquitus offerebantur sacrificia ad eorum sanctificationem pro quibus offerebantur, ita etiam Christus obtulit se ut sanctificaret suos, et in hoc sanctificavit se pro suis : non quia de non sancto sanctus fieret: sed quia sanctus offerebatur, ut non sanctos sanctificaret. Ad Hebr. xiii, 12 et 13 : Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Ad Hebr. IX, 12 : Per proprium sanguinem, introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Sicut enim dicitur, I ad Corinth, I, 30, quod factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio.

" Ut sint et ipsi, " scilicet credituri, " sanctificati, " id est, mundati et confirmati " in veritate " fidei et verbi Dei, quod mentes et corda sanctificat. Si enim emundantur in conscientia a peccato quantum ad affectum, et Illuminantur ab erroribus quantum ad intellectum secundum fidem et verbi eruditionem : tunc sanctificati sunt in veritate. II ad Timoth. ii, 21 : Si quis emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. I ad Thessal, IV, 4 et 5 : Sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum.

Hoc est ergo quod dicitur in parte ista.

" Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.

Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus quia tu me misisti. "

Hic rogat pro eis qui credituri sunt per Apostolos.

Ista autem pars etiam dividitur in duas partes, ita quod in prima parte credituros petit conservari in gratia : in secunda autem, ponit rationem congruitatis quare sunt servandi, ibi, v. 22 : " Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. "

Tangit autem primo tria, scilicet, pro quibus rogat, quid rogat, et propter quid rogat.

De primo dicit : " Non pro eis tantum rogo, " qui sunt Ecclesiae fundamenta, quamvis principaliter rogem pro eis. Luc. XXII, 32 : Ego, Petre, rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, etc.

" Sed et, " hoc est, etiam " pro eis qui credituri sunt, " per totum orbem, "per verbum " praedicationis " eorum in me : " quia credendo in me, credunt in te. Sic enim impletur Scriptura, Psal. cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, etc. Unguentum enim gratiae a me capite descendit in Apostolos, sicut in barbam capiti adhaerentem, et ab eis descendit in omnes pusillos et magnos de Ecclesia, sicut in vestimentum et in oram vestimenti. In hac autem ratione ostenditur, quod dicitur, Sapient. VI, 8 : Quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus, quantum ad omnium salutem,

" Ut omnes unum sint. "

Ecce petitum. Sint autem unum unitate sensus et Spiritus et fidei et dilectionis, sicut vocantur in unam spem salutis. Ad Ephes. IV, 4 : Unum corpus,

et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.

" Sicut tu, Pater, in me, et ego in te " sumus unum. Et ideo quia et essentiae unitas et consensus et naturae facientis pullulare Ecclesiam, est in Patre et Filio, et Apostoli non possunt imitari nisi duas ultimas unitates : ideo sicut denotat unitatem similitudinis, non aequalitatis.

Et hoc est quod dicit:

" Ut et ipsi in nobis unum sint, etc. "

" Ut et ipsi in nobis " unientibus eos " unum sint. " Ad Ephes. IV, 6 : Unus Deus, et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. Psal. cxxxii, 1 : Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in linum ! Sic ergo in nobis viventibus omnes unum sint. Psal. CI, 23 : In conveniendo populos in unum, etc.

" Ut mundus " totus " credat, " conversus praedicatione eorum, " quia tu me misisti. " Sic enim omnes unum erunt. Joan. XI, 51 et 52 : Prophetavit (Caiphas) quod Jesus moriturus erat pro gente : et non tanium pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi congregaret in unum. Per hoc enim quod omnes me praedicant eumdem tecum, et non dividuntur schismatibus a se ipsis : mundus accipit fidem veritatis fidei, quia non discors sum a te : sed " quia tu me misisti, " ut claritatem nominis quo Pater es, mundo manifestarem. Psal. CXIII, 1 : Non nobis, Domine, non nobis, etc. Hanc unitatem professus est Paulus, II ad Corinth. XII, 18 : Nonne eodem spiritu ambulavimus ? nonne eisdem vestigiis ?

Sed objicitur, Quid indiget Christus, quod ita devote et instanter orat pro praedestinatis, cum ipse dicat, Joan. x, 28 : Non rapiet eos quisquam de manu mea. Et infra, Ego et Pater unum sumus.

Sed ad hoc jamdudum responsum est ex dictis Augustini et Gregorii, quod ita praedestinatum est, quod praedestinatio quantum ad effectum oratione Christi et Sanctorum adjuvetur.

" Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. "

Hic tangitur exauditionis ratio.

Et dicuntur hic duo secundum duas rationes. Una est, quod claritatem quam Filius mundo exhibuit, et quam a Patre accepit, Apostolis dedit : et ideo exaudiri debet pro eis. Secunda autem sumitur a fructu exauditionis : quia ex hoc aedificabitur mundus ad fidem.

Claritas autem quam Filius accepit a Patre et dedit Apostolis, et est in merito et praemio.

In merito quidem est triplex, scilicet, claritas potestatis ad miracula facienda, quibus inducantur homines ad fidem: claritas sapientiae, et claritas virtutis veritas fidei explicatur et Armatur. I ad Corinth. I, 22 : Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt.

Et claritatem potestatis dedit. Luc. IX, 1: Dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Et per hoc habent participationem claritatis divinae. Et ideo, II ad Corinth. III, 6 et seq., dicit Apostolus in Apostolis et ministris novi testamenti esse hanc claritatem plusquam in Moyse, in quo claritas vultus apparuit , sic dicens : Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi, propter gloriam vultus''

ejus, quae evacuatur : quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria ? Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium justitiae in gloria. Nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam . Ex hoc patet, quod sicut Deus clarificavit Moysen dando sibi potestatem in ministerio Veteris Testamenti quod est ministerium damnationis et litterae : quod multo magis clarificaverit Christus dando Apostolis ipsis potestatem in ministerio Novi Testamenti, quod est ministerium spiritus et gratiae : et quod nulla est claritas Moysi, comparata ad excellentem gloriam Apostolorum. Et de splendore hujus potestatis parum infra : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu . Et haec est claritas potestatis.

Est etiam claritas sapientiae, de qua dicitur, Sapient. VI, 13 : Clara est, et quae numquam marcescit sapientia : quam dedit eis ad defensionem veritatis. Luc. XXI, 15 : Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

Tertia claritas in splendore virtutis in opere. Judicum, v, 31 : Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.

Sequitur autem istas claritas immortalitatis in praemio. Et tangit Glossa, I ad Corinth. xv, 41 : Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. " Sic erit resurrectio mortuorum. "

De his ergo omnibus dicit loquens Christus : " Et ego. " Ac si dicat: Congruum est audiri me pro eis orantem : quia " et ego dedi eis, " tamquam Novi testamenti ministris, " claritatem " potestatis in signis, et sapientiae in documentis in veritatis confirmatione, et virtutis in operis splendore. Et has claritates dedi in re : in spe autem dedi claritatem im- mortalitatis in futura beatitudine, ubi in dispari claritate erit par gaudium, " quam dedisti mihi dedi eis. " Dicit: " Mihi, " scilicet homini : quia per unionem dedisti mihi potestatem claritatis : per sapientiae et virtutis impletionem dedisti mihi claritatem sapientiae et virtutis. Unde Chrysostomus dicit : " Claritatem vocat eam, quae est per signa, et quae est per documenta. " Et sic dicitur, Joan. XII, 28 : Et clarificavi, et iterum clarificabo. Quod enim dicit : Clarificavi, intelligit quod Christum in se glorificavit. Quod autem dicit : Iterum clarificabo, intelligit quod in Apostolis iterum clarificabit.

" Ut sint unum. " Ex istius enim claritatis a Filio receptione, unum sunt in Spiritu, inter se, et ad Christum, cujus Spiritus has in eis operatur claritates: sicut, IV Regum, ii, 15: Requievit spiritus Eliae super Eliseum. Et illo Spiritu unum sunt cum Filio et Patre, qui operantur in eis : et nexus uniens illarum claritatum est Spiritus.

" Sicut et nos ", Pater et Filius, in nexu ejusdem Spiritus, " unum sumus. "

Et tangit modum istius unionis dicens :

" Ego in eis, et tu in me, etc. "

" Ego in eis, " per claritatis Spiritum, " et tu in me : " et per consequens etiam tu in eis.per eumdem claritatis operativum Spiritum : " ut " sic " sint consummati in unum : " quia tibi per Spiritum potestatis et veritatis et bonitatis uniti : quia in te est consummata omnis reductio unitatis. Unde Chrysostomus : " Haec est magna gloria ut sint unum. Et in signis major gloria est. Sicut enim Deum admiramur quoniam non est contentio atque discordia apud naturam illam, et maxima est gloria : ita hi hinc efficiuntur clari. " Cantic. VI, 8 : Una est

columba mea, perfecta mea. Pater enim et Filius veniunt, et mansionem apud eum faciunt: sicut dicitur, Joan. xv, 3 : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, potestatis, gratiae, et sapientiae succum trahens. Et sicut dicitur, Joan. XVI, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Ita Pater in Filio in eis manens, ipse opera facit. Et sic perficitur unitas Dei, et eorum. Et descendit unguentum, a capite in barbam, et in vestimentum, et in oram vestimenti . I Petri, IV, 8 : Ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem habentes. Ad Coloss. III, 14 : Super omnia haec, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis.

" Et cognoscat mundus, etc. "

Hic est fructus hujus datae claritatis: quia per hanc claritatem datam ipsis rogo te, " ut cognoscat mundus, " hoc est, omnis homo : quia propter illum mundus factus est. Marc. XVI, 15 : Praedicate Evangelium omni creaturae. Ad Ephes. III, 8 et 9 : Mihi omnium Sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, scilicet sanctos, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Et sic claritas data eis omnes illuminat.

" Et sic cognoscat mundus quia tu me misisti : et quod ego a te missus eamdem claritatem a te accepi : nec in principe daemoniorum aliquid operatus sum.

Et sic spiritus claritatis arguet mundum de peccato infidelitatis. " Et "iterum mundus cognoscet quia tu " dilexisti eos, " fundendo in eos claritatis Spiritum, " sicut et me dilexisti, " hoc est, ad quod me dilexisti, hoc est, ad mundi illuminationem, sicut me misisti veram lucem quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sapient. VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se trans-fert, amicos Dei et Prophetas constituit. Neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat. Hoc est ergo quod dicit.

" Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. "

Hic in ultima istius capituli parte suis in gloria petit Christus beatitudinem sive beatificationem.

Et tanguntur hic duo, scilicet, petitio orationis, et ratio exauditionis, ibi, v. 23 : " Pater juste, mundus te non cognovit. "

In primo horum dicuntur quinque, scilicet, quem rogat, pro quibus rogat, quid, qualiter, et horum causa.

De primo dicit : " Pater, " cujus nomen dulciter invocatur, cum fiducia impetrandi nominatur, devote requiritur. De primo, I Petri, II, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. De secundo, Luc. XI, 13 : Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se. De tertio, dicitur, Isa. lxiv, 8 et 9 : Nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Ne irascaris, Domine, satis.

" Quos dedisti mihi, " de thesauro aeternae praedestinationis tuae. Joan. xvii, 6 : Tui erant, et mihi eos dedisti.

" Volo ut ubi sum ego, " in gloria beatitudinis, in aequalitate tua secundum deitatem, et in potioribus bonis tuis secundum humanitatem, " et illi sint. " Et quia hoc parum est : quia etiam mali et miseri sunt ubi sum ego, et ubicumque sum : ideo addit " mecum, " ut notetur

societas in fruendo. Quia hoc quod dicit : Mecum, notat in Christo principalitatem : sed in ipsis notat associationis in volito confirmationem. Unde Augustinus : " Esse cum illo magnum est. Nam miseri esse non possunt ubi ille est qui ubique est. " Beati vero sunt cum illo, qui fruendo illi adhaerent. Hoc est ergo petitum.

Sed objicitur de hoc quod dicit Apostolus, I ad Timoth. VI, 16 : Lucem inhabitat inaccessibilem. In luce autem inaccessibili, nulla creatura esse potest. Ergo non possunt secum esse ubi ipse est.

Ad hoc autem dicendum, quod inaccessibilis est, quae soli Deo est accessibilis. Et in illa Christus inhabitat secundum deitatem, Nobis autem inaccessibilis, non simpliciter inaccessibilis, quam Christus inhabitat secundum humanitatem : quia ipse altior omni creatura : et post hoc beatissima Virgo, deinde homines assumuntur secundum choros Angelorum, Et in hac luce assumit nos secum. Et ideo in communi dicit : " Volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. " Joan. XII, 26 : Ubi sum ego, illic sit et minister meus erit.

" Ut videant claritatem meam, etc.

Dicit modum qualiter vult ut sint secum, scilicet, ut videant claritatem suae beatitudinis, quam nemo potest videre nisi gaudeat, ut dicit Augustinus. Eccli. xliii, 20 : Pulchritudinem candoris ocu-Ius ejus admirabitur. Apocal. XXI, 23 : Civitati non eget sole, neque luna, ut luceant in ea : nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.

Si quaeratur, Qualiter oculus sustinebit hanc claritatem? Dicendum, quod haec quaestio stulta est. Spiritualis enim oculus non potest corrumpi aliqua excellentia claritatis corporalis : quia gloria immortalitatis confortabitur, ita quod rumpi non potest. Eccli. xliii, 10 : species caeli, gloria stellarum : mundum illuminans in excelsis Dominus.

Causam autem ad omnia haec inducentem dicit : " Quia dilexisti me, " dilectione essentiali et personali " ante mundi constitutionem : " et ideo omnem claritatem in me transfudisti. Psal. CIX, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ideo dicitur hic candor lucis aeternae : quia lux de caelo Patre resplendet. Ad Hebr. I, 3 : Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus. ''Hoc totum enim sibi dedit per generationem aeternam, quem sicut seipsum dilexit.

" Pater juste, mundus te non cognovit. Ego autem te cognovi : et hi cognoverunt quia tu misisti.

Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. "

Hic tanguntur rationes petitionis.

Tanguntur autem hic quinque : quorum primum est necessitas ex parte mundi. Secundum autem, fons cognitionis ex parte Filii Dei qui primus illuminator est mundi. Tertium est derivatio lucis a Christo in Apostolos orbis futuros illuminatores. Quartum autem, illuminatio ab Apostolis in mundum propagata. Quintum autem, ex hoc dilectio Dei ad omnem rationalem creaturam ostensa.

Dicit ergo : " Pater juste. " Hoc quod dico : Juste, potest esse nomen, vel adverbium. Si est nomen tunc legitur sic : " Pater juste, " hoc est, qui justus es : quia unicuique retribuis pro meritis. Psal. x, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit : aequitatem vidit vultus ejus. Si est adverbium, tunc dicit rationem quare mundus eum non cognovit. Et sunt duae rationes. Una quidem, quia de notitia

percepta gratias non egerunt. Ad Roman. 1, 21 et 22 : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Secunda ratio fuit, quia summa cognitione mundus dignus non fuit. Et haec indignitas tangitur, Joan. I, 10 : In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit, hoc est, cognoscere noluit. Juste autem factum sic est quod " mundus te non cognovit. " Et ideo sic a te pio et magnifico illuminatore, mundus illuminari non debuit. Et haec est necessitas quae exposcit, ut tu per Apostolos de veritate tua mundum illumines cognitione.