Hic ostendit populi dignitatem, ut ex hoc appareat eorum culpa gravior, et poena justior. Et dividitur in tres partes. In prima ostendit eorum dignitatem ex divina majestate; in secunda ex divino foedere, cap. 11: verbum quod factum est a domino ad jeremiam; in tertia ex dimissa adhaesione, vel protectione, cap. 13: haec dicit dominus ad me. Circa primum duo. In primo ostendit dignitatem eorum in comparatione ad alios populos, ex hoc ipso quod verbum domini colebant; in secunda comminatur poenam, quia cultum dei repulerunt per idolatriam, ibi, congrega de terra confusionem tuam. Circa primum duo. Primo ostendit differentiam deorum; secundo ex hoc concludit destructionem cultorum, ibi, stultus factus est omnis homo. Circa primum tria. Primo discernit deum verum a falsis diis, quantum ad dominii majestatem: secundo quantum ad durationis aeternitatem, ibi, doctrina vanitatis eorum; tertio quantum ad divinitatis veritatem, ibi, sic ergo dicetis eis. Circa primum duo. Primo ostendit idolorum vanitatem, et infirmitatem, secundo divinam majestatem, ibi, non est similis tui, domine. Circa primum duo.
Primo proponit praeceptum, ut non flectantur ad idolatriam, neque gentium imitatione, juxta vias; neque caelestium magnitudine, a signis caeli nolite metuere, ita scilicet quod in eis divinitatem credatis; vel quod necessitatem habeant super ea quae dependent ex libero arbitrio. Deut. 4: ne forte elevatis oculis ad caelum, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit dominus deus ut ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt.
Secundo probat propositum, ponens idolorum vanitatem: leges populorum, quibus ad idolatriam se obligant, vanae, quia inutiles, et sine veritate divinae scientiae. Sap. 13: vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia dei. Et hanc vanitatem probat ex substantiae vilitate quantum ad materiam, quia lignum. Isa. 44: succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus. Quantum ad causam efficientem principalem. Opus manus; et instrumentalem, in ascia. Sap. 13: infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum, etc.. Isa. 44: fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo. Quantum ad formam decoris. Argento. Baruch ult.: ligna eorum polita a fabro, ipsa etiam inaurata, et inargentata, falsa sunt, et non possunt loqui. Et compositionis, clavis, et malleis. Isa. 41: confortavit faber aerarius percutiens malleo, eum qui cudebat tunc temporis, dicens: glutino bonum est: et confortavit eum clavis, ut non moveretur.
Probat etiam ex operis infirmitate, quia non habent operationem sensitivam, neque intellectivam: in similitudinem palmae quae non intelligit, quamvis decora sit, et non loquentur, quantum ad actum rationis, portata, scilicet ab aliis, quia incedere non valent, quantum ad operationem sensitivae animae. Ps. 113: os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. Tertio concludit intentum: nolite ergo timere: quaedam enim colebantur, ut bene facerent; quaedam, ne male. Isa. 41: bene quoque, aut male si potestis facite, et loquemur, et videamus simul.