Hic ostendit differentiam quantum ad aeternitatem: et primo ostendit idolorum inceptionem quantum ad eorum substantiam, quae de ligno facta sunt: doctrina vanitatis eorum, sapientum in gentibus, lignum, idest idolum de ligno factum.
Ab hoc enim sapientia vana ipsorum cernitur. Et quantum ad argentea, argentum; et quantum ad aurea, aurum de Ophir, opus, scilicet haec sunt, artificis, et opus manus; quasi etiam vile opus.
Ps. 113: simulacra gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum. Et quantum ad eorum ornamenta, hyacinthus: constat enim, illud quod factum est, incepisse. Baruch ult.
Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus, qui est plurimus inter eos. Secundo proponit dei aeternitatem, adjungens veritatem, et majestatem: quia deus verus et sempiternus. Isa. 40: deus sempiternus, dominus qui creavit terminos terrae, non deficiet. Et ex his concludit timorem: ab indignatione ejus commovebitur terra; quasi dicat: etiam insensibilia ipsius iram sentiunt: non sustinebunt prae timoris magnitudine. Ps. 17: commota est, et contremuit terra, fundamenta montium conturbata sunt.