Hic ostendit differentiam quantum ad divinitatis veritatem: quam primo excludit ab idolis, ostendens in eis non esse divinam operationem: sic ergo dicetis eis, cultoribus idolorum. Unde in Hebraeo, chaldaeo sermone scriptum est: pereant, idest cultus eorum cesset Ps. 18: caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Secundo ostendit in deo esse divinam operationem: et primo quantum ad creationem essentialium partium mundi: qui facit terram, quantum ad infima, praeparat orbem, quantum ad summa. Prov. 3: dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia. Ps. 103: extendens caelum sicut pellem, qui tegis aquis superiora ejus. Secundo quantum ad passiones aeris, ut non solum priora a primis esse credantur, sicut quidam philosophi dicunt; sed etiam omnium auctor, quasi operans in omnibus.
Et primo quantum ad ea quae fiunt ex materia humida, sicut nubes, et pluviae: ad vocem, ad praeceptum, ab extremitatibus, propter abundantiam aquarum in circuitu terrae. Secundo quantum ad ea quae fiunt ex materia humida et sicca, fulgura: immutat ordinem, quia post fulgura frequenter sequitur pluvia. Tertio quantum ad ea quae fiunt ex sicca materia: et educit de thesauris, de occultis causis, et locus in quibus generantur. Psal. 134: educens nubes ab extremis terrae, fulgura in pluviam fecit.