Hic concludit destructionem cultorum: et primo ponit idolatrarum ignominiam quantum ad stultitiam: stultus factus est, apparuit, a scientia sua, qua idolum finxit. 1 Cor. 1: stultam fecit deus sapientiam hujus mundi. Et quantum ad confusionis poenam, confusus est. Ps. 96: confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Et assignat causam ex idolorum falsitate: quoniam falsum est, vanitate, vana, et finitione. In tempore visitationis suae peribunt. Sap. 14: quod factum est, cum illo qui fecit, tormenta patietur. Secundo excludit Judaeorum gloriam: non est his similis pars Jacob. Psalm. 15: dominus pars hereditatis meae, et calicis mei, tu es qui restitues hereditatem meam mihi: quia felicitas cujuslibet est sua pars. Thren. 3: pars mea dominus, dixit anima mea, propterea expectabo eum. Virga hereditatis, quasi sceptrum ipsius, quia hereditarium regnum ipsius est. Vel virga, quasi sors.
Deut. 32: pars autem domini populus ejus, Jacob funiculus hereditatis ejus.