Hic comminatur eis poenam, quia hanc dignitatem non servaverunt: et primo comminatur poenam; secundo propheta petit misericordiam ibi, scio, domine, quia non est hominis via ejus.
Circa primum tria. Primo comminatur poenam; secundo, poenae causam, ibi, quia stulte egerunt pastores; tertio, poenae ordinem, ibi, vox auditionis ecce venit. Circa primum duo. Primo dominus praesignat poenam obsidionis: congrega, in urbe, de terra, de agris, confusionem, idest fructus tuos, qui sunt confusione digni. Supra 8: congregans congregabo eos, ait dominus. Et poenam captivitatis: quia haec dicit dominus: ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice, quasi dicat: ulterius non parcam: ita ut non inveniantur, in urbe: vel quia major pars mortua est. Thren.
Ult.: projiciens repulisti nos. Secundo populus ex hoc territus plangit futuram poenam: et primo in generali, plangens poenam, vae mihi.
Infra 30: insanabilis fractura tua, quia pro peccatis. Et promittit patientiam: ego autem dixi: plane haec infirmitas mea est, quasi pro peccatis mihi debita, et portabo illam, patienter. Mich. 7: iram domini portabo, quoniam peccavi ei.
Secundo in speciali quantum ad destructionem domorum: tabernaculum, quia domus ita facile sicut tentoria destructa sunt, funiculi, quibus tentoria extenduntur.
Supra 4: repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae. Et quantum ad afflictionem habitatorum, filii mei, baruch. 5: exierunt abs te pedibus ducti ab inimicis. Non est qui extendat, quasi qui reaedificet.