Hic petit misericordiam: et primo ostendit petendi necessitatem: non est hominis via, quantum ad electionem, ut ambulet, quantum ad executionem, dirigat, quantum ad ordinationem in finem; et ita nec in potestate nostra resistere, nec chaldaei impugnare; sed totum dependet ex tua dispositione. Psal. 36: a domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Prov. 16: cor hominis disponit viam suam; sed domini est dirigere gressus ejus. Secundo ponit petitionem qua petit populus misericordiam: corripe me in judicio, consuetae misericordiae, non condemnationis, de quo in psalm. 142: non intres in judicium cum servo tuo domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: et non in furore, secundum debitae vindictae mensuram, ne forte ad nihilum redigas me: justum enim esset ut peccans in deum ab ipso relinqueretur, et sic in nihilum tenderet. Et sic non facit contra praeceptum domini supra 14: tu ergo noli orare pro populo isto quia non petit ut non puniantur, sed ne omnino deleantur.
Psalm. 37: domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Et petit hostibus iram. Effunde indignationem: et assignat causam, quia comederunt. Psalm. 78: effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.
Nota, quod stultus est homo a scientia dei: propter cordis elationem. Rom. 1: dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. Propter inquirendi curiositatem. Act. 26: multae litterae ad insaniam te deduxerunt. Propter scientiae incertitudinem.
Isa. 47: haec scientia tua, et sapientia tua decepit te. Propter operis perversitatem. Sap. 2: excaecavit enim eos malitia eorum.
Item nota, quod debet portari divina percussio patienter: propter affectum percutientis. Prov. 1: disciplinam domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias, cum ab eo corriperis. Propter conscientiam criminis. Mich. 7: iram domini portabo, quoniam peccavi ei. Propter expectationem muneris. Jac. 5: beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit deus diligentibus se. Propter inutilitatem murmuris. Thren. 3: quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?