IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT XX JOANNIS

ENARRATIO.

" Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. "

Hic agitur de Resurrectione, in qua ostenditur Verbum incarnatum esse glorificativum.

Dividitur autem haec pars in quinque particulas : in quarum prima adstruitur resurrectio Christi, quantum ad manifestationem veritatis : in secunda, quantum ad collationem potestatis cum certitudine resurrectionis, ibi, v. 19 : " Cum ergo sero factum esset, etc. " In tertia, iterum cum certificatione resurrectionis, ostenditur manifestatio fidei et veritatis, ibi, v 24 : " Thomas unus ex duodecim, etc. " In quarta, iterum cum probatione resurrectionis, ostenditur collatio officii praedicationis, ibi, XXI, 1 : " Postea manifestavit se iterum, etc. " In quinta et ultima, cum ostensione resurrectionis, manifestatur collatio curae pastoralis, ibi, XXI, 15 : " Cum ergo prandisset, dicit Simoni Petro Jesus, etc. "

Prima harum partium in duas dividitur, scilicet, quod primo agit de eorum quibus manifestatur devotione, et secundo de veritatis manifestatione, ibi, v. 11: " Maria autem stabat. "

Adhuc, prima harum dividitur in duas partes : in quarum prima foeminarum describitur diligens et fervens devotio : in secunda, ejusdem Mariae Apostolis facta denuntiatio, ibi, v. 2 : " Cucurrit ergo, etc. "

In prima harum dicuntur quatuor, scilicet, temporis ad devote ungendum congruitas, personae ungentis dignitas, tem- poris congruentis determinatio, sepulcri a remotione impedimenti opportunitas. Dicit ergo :

" Una autem sabbati, "

Hoc est, prima sabbati. Hebraei enim et Graeci nominibus numeralibus pro ordinalibus nominibus utuntur : et ideo unum apud eos in ordine dierum signat primum. Sabbatum autem apud Haebraeos, et dies est principalis, et septimanam nominat. Unde, Luc. xviii, 12 : Jejuno bis in sabbato, hoc est, in septimana. Sic ergo una sabbati est dies prima hebdomadae, quae apud nos Dominica vocatur. Haec enim prima est post sabbatum, a quo septimana apud eos incepit. Nobis autem hoc festum in Dominicam conversum est in gaudio Resurrectionis. Isa. lxvi, 23: Erit sabbatum ex sabbato. Item, lviii, 13 : Vocaberis sabbatum delicatum. Eo quod Dominus oleo exsultationis delibutus, resurgens, sanctitatis suae resurrectionis consecravit. Hoc ergo tanto gaudio congruum fuit tempus.

"Maria Magdalene venit mane, etc. "

" Maria Magdalene, " quae quamvis cum mulieribus venerit, sicut dicitur, Matthaei, xxviii, 1, Marc. XVI, 1, Luc. XXIV, 1, tamen haec prae caeteris dignior, et fidei devotione, et generis nobilitate, et amoris virtute, et obsequendi sollicitudine, et quaerendi Dominum indagatione, habebatur. Et ideo haec, aliis tacitis, nominatur. Ruth, III, 11 : Scit omnis populus... mulierem te esse virtutis. Et hoc demonstratur per nomen Maria, quod amarum interpretatur : quia amaritudine lacrymis lavit, ut dicit Gregorius, maculas criminis. Luc VII, 38 : Lacrymis coepit rigare pedes ejus. Et sicut dicit Gregorius : " Susceptoris sui tetigit vestigia : ac prava sua delinquens itinera, huic post hoc assidebat, viventi adhaerebat, mortuum quaerebat. " Haec ergo una causa fletus fuit post Dominum: quia be-

nigne paenitehtem suscepit. Psal. XXIX, 16 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Magdalena autem turrita interpretatur: quia fortis fuit, non horrens custodes. Proverb. XXXI, 10 : Mulierem fortem quis inveniet ? etc. Hac ergo de causa specialis dignitatis esse dignoscitur, cui primum Dominus resurgens manifestatur.

" Venit mane, " ferens unguenta ex aromatibus parata, sicut dicitur, Marc. XVI, 1. Determinat autem mane : " Cum Adhuc tenebrae essent, ad monumentum. " Videtur autem contrarium hujus dici, Matth. XXVIII, 1 , ubi dicitur : Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Ergo videtur quod non venit mane. Ad hoc autem Augustinus respondet dicens, quod si initium noctis intellexerimus per synecdochen totam noctem : tunc vespera ponitur pro nocte praecedente lucem Dominicae diei : et tunc non est contrarium. Sed Joannes dicit horam adventus, et Matthaeus dicit initium noctis in qua venerunt. Melius autem respondetur a quibusdam, quod vespere quidem venerunt : quia ad veniendum se paraverunt. Mane autem venerunt : quia tunc ad monumentum pervenerunt.

Sed adhuc objicitur de hoc quod dicitur : " Cum adhuc tenebrae essent : " quia, Marc. XVI, 2, dicitur : Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. Sed ad hoc dicit Beatus Augustinus, scilicet, quod bis venit Maria Magdalena, scilicet, primo in tenebris, et tunc discessit : et orto jam sole rediit. Et primum tangit Joannes, et secundum Marcus.

Sic ergo valde mane venit ad monumentum, cum adhuc tenebrae essent, suae inquisitionis ostendens diligentiam et amoris fervorem. Proverb. viii, 17 : Qui mane vigilant ad me invenient me. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. lxii,-

2 : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Congruit autem hora adventui, ut dicit Hieronymus, ut quae Dominum mortuum quaerebant, in tenebris venirent, quae tenebras dubietatis earum significent. Genes. I, 2 : Tenebrae erant super faciem abyssi, hoc est, cordis humani, per lumen fidei et certitudinem non suffulti. Quod enim ad monumentum venit, significat quod mortuum Dominum quae rebat. Unde et reprehensa fuit, Luc. XXIV, 5, ab Angelo dicente : Quid quaeritis vi ventem cum mortuis ? Monumentum autem a monendo dicitur, quia monet transeuntes de mortuo. Eccli. XXXVIII, 23 : Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum.

" Et vidit lapidem, " qui ad os speluncae positus fuerat, " sublatum, " sive revolutum, " a monumento. " Hoc enim cito adspexit: quia hoc desideravit.Unde, Marc. XVI, 3, dicitur, quod de hoc sollicita cum aliis dixit : Quis revolvet nobis lapit dem ab ostio monumenti ? Et parum post, v. 4 : Et respicientes, viderunt revolutum lapidem : erat quippe magnus valde, major quam foemina levare posset : ideo lapidis revolutionem libenter adspexit.

Sed quaeritur, quis revolvit lapidem ? Utrum Christus surgendo lapidem abstulerit ? Hoc enim videtur propter myste rium : quia, Judicum, XVI, 3 dicitur, quod Samson media nocte surrexit, et portas cum seris apprehendit, et in verticem montis portavit. Portae autem illae ostium sepulcri significaverunt. Ergo et Christus lapidem ab ostio monumenti removit. Sed in contrarium est, quod Christus in gloria corporis surrexit. Ergo sicut januis clausis intravit ad discipulos, ita et intacto signaculo sepulcri exivit. Responsio est ad hoc, quod dicit Chrysostomus, quia exivit, et lapide, et si gnaculis manentibus, Jesus. Unde sicut exivit de virginis utero intactis signaculis pudoris, ita etiam de sepulcro intactis signaculis sepulcri. Quia aliter putatum fuisset effraclum a discipulis fuisse sepul-

eram. Quia vero oportuit demonstrari quod surrexerit, ideo coram custodibus Angelus post Domini resurrectionem removit lapidem, sicut dicitur, Matth, xxviii, 1. Et tune primum venit Maria Magdalena.

" Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. "

Hic incipit secunda pars primae partis : in qua notatur facta a Maria Apostolis nuntiatio.

Dividitur autem pars ista in tres partes : in quarum prima fit denuntiatio : in secunda, discipulorum ejus quod dixit per experimentum probatio : in tertia, dubietatis et ignorantiae ratio.

Dicit autem in primo tria: velocitatem nuntiantis, et quibus nuntiavit, et quid.

Dicit ergo: " Cucurrit ergo, " festinando ne aliquid interim posset intervenire antequam consuleret Apostolos. Desiderium , enim cursum imperabat. Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem : current, et non laborabunt : ambulabunt, et non deficient. Jerem. II, 23 : Cursor levis explicans vias suas. Oblita enim fuerat gravitatis faemineae ex nimio desiderio festinandi ad consilium Apostolorum, quid in tanto facto videretur esse agendum.

" Et venit ad Simonem Petrum, " qui caput erat aliorum, de quo dixerat Dominus, Luc. XXII, 32 : Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Ad omnium ergo confirmationem venit ad Petrum.

" Et ad alium discipulum, " scilicet Joannem, " quem diligebat Jesus : " et in signum dilectionis, ei pectus ad recumbendum praebuerat, et Matrem commiserat. Ab illis enim potissimum requirendum esse putabat. Deuter. XXXII, 7 :

Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi.

Et attende cautelam mulieris, qualiter non in commune in multitudine nuntiavit : ne rumor fieret, antequam quid agendum esset, ex consilio majorum esset determinatum. Rumor enim et tumultus multum nocere poterat : quia si rumor exivisset, quod perditum fuisset corpus, statim Judaeorum fuisset applausus, nec postea creditum fuisset quod resurrexisset.

" Et dicit eis: Tulerunt Dominum, etc. " a Et dicit eis, " tristi vultu : " Tulerunt Dominum de monumento, " hoc est, abstulerunt. Qui autem abstulerint non determinavit : quia notum putat esse discipulis, quod illi qui omnia mala contra Dominum attentaverunt, etiam hoc malum fecerunt, et corpus ejus in aliquem inhonestum locum projecerunt, invidentes honori sepulturae ejus.

Et hoc est : " Et nescimus ubi posuerunt eum, " Ac si dicat: Haec est angustiae causa, quod nescimus ubi eum inveniam : ut officium funeris ei impendam. Dicit autem : Nescimus, de se, et de aliis mulieribus secum venientibus.

" Exiit ergo Petras et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.

Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.

Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.

Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,

Et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus posi-

tum, sed separatim involutum in unum locum.

Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit,

Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.

Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. "

Hic incipit discipulorum per experimentum probatio.

Et quatuor hic dicuntur : quorum primum utrique convenit discipulorum, scilicet, cursus ad probandum. Secundum, soli Joanni, scilicet, major velocitas ad perveniendum. Tertium, quod Petrus prior fuit ad intrandum. Quartum autem, quod neuter eorum paratus fuit ad credendum.

Dicit ergo : " Exiit ergo Petrus, " reliquit scilicet discipulorum habitationem ad mulieris nuntiationem, " et ille alius discipulus, " scilicet Joannes, " et venerunt, " hoc est, venire inceperunt " ad monumentum, " probare intendentes dictum mulieris : utrum Dominus esset sublatus an non.

" Currebant autem duo simul, "

Quoad cursus inceptionem. I ad Corinth. IX, 24 : Sic currite ut comprehendatis. Dicit autem Beatus Bernardus, quod prae caeteris cucurrerunt qui prae caeteris amaverunt.

Sed si quaeritur, Quare alii non cucurrerunt ? Jam in ante habitis causa est assignata: quia eis non fuit nuntiatum, ne fieret tumultus inter eos. Et hoc cavebatur propter metum Judaeorum. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

" Et ille aliius discipulus praecucurrit, " hoc est Joannes, " citius Petro. " Cujus causa forte fuit, quia junior fuit et velocior. Tamen Beatus Bernardus dicit, quod qui plus dilexit, velocius cucurrit, et citius pervenit. De hoc autem notatum est a nobis in Prologo istius operis, quod quamvis forte plus dilexerit Joannes in gratia contemplationis, plus tamen dilexit Petrus in gratia actionis. Et quia hi prae caeteris gratiam dilectionis Christi acceperunt, ideo prae caeteris cucurrerunt.

" Et venit primus ad monumentum " Christi. Et hujus causam allegoricam dicit Glossa, quod Joannes signat synagogam quae praecucurrit, et tamen ad intima spiritus non intravit. Petrus autem Ecclesiam signat de Gentibus, quae posterior venit, et ad intima penetravit : et synagogam in fine Christus introducet. Ad Roman. XI, 25 et 26 : Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.

" Et cum se inclinasset, "

Scilicet in speluncam, quo ad latus lapidis intravit, ut adspicere posset, " vidit linteamina, " in quibus involutum fuerat corpus Jesu, " posita, " hoc est, de corpore posita et involuta. Joseph enim mercatus fuerat sindonem in quam involverat corpus Domini Jesu.

" Non tamen introivit " in monumentum : quia forte custodes extimuit.

" Venit ergo Simon Petrus, "

Post Joannem, " sequens eum, " cursu. tardior, " et introivit in monumentum, " causa experiendi, non veritus timorem custodum.

" Et vidit, " sicut et Joannes, " linteamina posita, hoc est, de corpore deposita et involuta, " et sudarium, " hoc est, pannum capitalem, in quo sudor faciei extergi consueverat, " quod super " faciem et " caput ejus positum fuerat. " Non cum linteaminibus positum fuerat, ac si ex industria ab aliis positum fuisset

et separatum. Et hoc est quod dicit: " Sed separatim involutum, " ad globum, " in unum locum " ab aliis distinctum. Et haec omnia fuerunt argumenta resurrectionis : quoniam qui abstulisset corpus, cum pannis abstulisset. Nunc autem quia surrexit in gloria, pannis non indigebat: quia jam Dominus regnavit, et decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se, scilicet virtute . Psal. CIII, 2 : Amictus lumine sicut vestimento.

" Tunc ergo introivit et ille, etc. "

" Tunc ergo, " audaciam accipiens a Petro, hoc est, etiam " introivit et ille discipulus, "scilicet, Joannes. Quamvis enim contemplatio virtutem praecurrat velocitate considerationis, quia velociter currit sermo ejus, qui est de veritate : non tamen ad veritatis limpidam beatitudinem, et secreta Dei ingreditur, nisi per virtutis meritoriam exercitationem. Unde, Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion, hoc est, in veritatis speculatione.

"Qui venerat primus ad monumentum." Psal. XCIX, 3 : Introite portas ejus in confessione.

" Et vidit " non esse ibi corpus Jesu. " Et credidit, " sicut Magdalena dixerat, illud ablatum fuisse.

" Nondum enim sciebant, "

Scilicet Petrus et Joannes, " Scripturam, " quod ita oporteret Christum pati, et resurgere a mortuis.