Hic ostendit populi dignitatem ex hoc quod cum deo pacto inito foederati erant: et primo ponit pactum, et transgredientibus comminatur poenam; secundo disputat de punientis justitia, cap. 12: justus quidem tu es, domine. Circa primum duo. Primo proponit confoederationem; secundo foederis transgressionem, ibi, quia contestans contestatus sum. Circa primum duo. Primo inducitur propheta ad annuntiandum, audite tu, et qui tecum sunt: boni sunt, et ita quasi privilegiati. Et dices ad eos. De hoc pacto Ezech. 16: operui ignominiam tuam, et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait dominus deus, et facta es mihi. Secundo inducitur populus ad observandum: et primo proponit rationes duas, quarum primam sumit a poena transgredientium, maledictus vir. Deut. 27: maledictus vir qui non permanserit in sermonibus legis hujus, nec eos opere perfecerit. Et assignat justitiam: in die qua eduxi eos de terra Aegypti; quasi dicat: justum est puniri illos qui post tot beneficia ingrati sunt: fornace, propter afflictionem, ferrea, propter duram dominationem. Deut. 4: vos autem tulit dominus, et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die. Et ponit pacti formam: dicens, in quo aliquid petit, scilicet obedientiam: audite, et aliquid promittit, scilicet divinae familiaritatis gloriam: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in deum. Supra 7: hoc verbum praecepi eis dicens: audite vocem meam, et ero vobis deus, et vos eritis mihi populus etc.. Secundam rationem sumit ex praemio observantium: ut suscitem, quia jam quasi periit captivitate imminente, lacte, propter abundantiam animalium, melle, propter abundantiam terrae nascentium. Vel hyperbolice in his duobus abundantia omnium bonorum designatur.
Deut. 6: multipliceris amplius, sicut pollicitus est dominus deus patrum tuorum tibi terram lacte, et melle manantem. Secundo ponitur prophetae assensio: respondi, amen; idest, vere fecisti quod promisisti; vel fiat hoc quod promittis. Deut. 27: et dicet omnis populus, amen. Tertio inducitur conclusio, ut scilicet observent: et dixit dominus. Isa. 40: exalta in fortitudine vocem tuam.