Hic ostendit quomodo pactum transgressi sunt: et primo peccando in deum; secundo peccando in prophetam, ibi, tu autem, domine, demonstrasti mihi, et cognovi. Circa primum duo.
Primo proponit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, quamobrem haec dicit dominus. Circa primum tria. Primo ostenditur diligens admonitio, tum ex juratione, contestans, quasi adjurans; tum ex temporis continuitate, in die qua eduxi, tum ex temporis opportunitate, mane consurgens, quando homo magis paratus est ad intelligendum. Supra 7: et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens. Secundo ponitur inobedientis populi transgressio: et non audierunt. Isa. 56: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
Tertio ponitur culpae aggravatio ex obstinatione: et induxi super eos: quia nec per poenas, nec per beneficia, quae in pacto legis continebantur eis indicto correcti sunt. Prov. 1: quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit. Ex conjuratione: inventa est conjuratio; quasi dicat: omnes communiter peccant, ac si ad hoc conjurassent: est enim conjuratio, consensus juramento firmatus ad aliquid faciendum. Isa. 8: omnia quae loquitur populus iste conjuratio est. Et ex consuetudine, reversi sunt. Oseae 7: reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus.
Quarto inducitur conclusio: irritum fecerunt. Oseae 6: ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ipsi praevaricati sunt in me. Prov. 2: reliquit ducem pubertatis suae, et pacti dei sui oblita est.