Hic contra incorrigibilem culpam comminatur inevasibilem poenam: et primo ponitur poena, ecce ego. Isa. 24: qui explicuerit se de fovea, tenebitur laqueo. Secundo excludit evasionis remedia: et primo quod non juvabuntur orationibus propriis fusis ad deum: clamabunt ad me, et non exaudiam eos. Proverb. 1: invocabunt me, et non exaudiam. Et fusis ad idola: et ibunt civitates Juda. Isa. 45: nescierunt qui levant signum sculpturae suae, et rogant dominum non salvantem. Et adjungit idolorum multitudinem: secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda. Ezech. 16: fecisti prostibulum in cunctis plateis, ad omnem caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae. Supra 2 idem.
Neque etiam orationibus alienis: tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem, ut me quasi misericordem laudans, ad misericordiam provoces. 1 Reg. 16: usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum, ne regnet super Israel? supra 7 idem. Secundo quod non juvabuntur sacrificiorum oblationibus, assignans reprobationis rationem: quid est quod dilectus? scilicet populus Juda, in domo, in templo colens ibi idola. Ezech. 8: fili hominis, putas ne vides tu quod isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedant a sanctuario meo? et ponit sacrificiorum reprobationem: numquid carnes? scilicet animalium immolatorum.
Heb. 10: impossibile est sanguine hircorum et taurorum auferri peccata. Tertio ostendit quod non juvabuntur propriis viribus: et circa hoc duo. Primo commemorat pristinam gloriam: olivam uberem, quantum ad abundantiam ramorum, in quo signatur multitudo populi, pulchram, quantum ad virorem coloris, in quo prosperitas florens, et virtus animi virens, fructiferam, quantum ad copiam fructuum, in quo abundantia bonorum operum, et magnorum, speciosa, quantum ad compositionem partium, in quo designatur ordinatio debita populi. Vocavit, ut talis fama undique de te exiret. Oseae 14: erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. Secundo praedicit futuram poenam, primo proponens ipsam poenam: ad vocem loquelae, idest ad imperium Nabuchodonosor, vinea, idest domus Israel, exarsit in ea ignis, ad litteram, fructeta, scilicet homines, et ea quae ad eos pertinebant. Vel loquelae grandis, quia ex tali vocatione grandia de te sensisti, et ideo poenam meruisti. Is. 27: in praelio gradiar super eam, succendam eam pariter. Secundo punientis potentiam, dominus exercituum. 1 Reg. 2: dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit, etc.. Tertio ponit causam, pro malis. Deut. 32: ipsi me provocaverunt in eo qui non erat deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.