IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT XXI JOANNIS

ENARRATIO.

1 " Postea manifestavit se iterum Je- sus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic.

2 Erant simul Simon Petrus, et Tho-

mas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo."

Hic incipit pars quarta istius tractatus, in qua cum manifestatione resurrectionis, confertur officium praedicationis. Et hoc fit non aperte, sed sub figura piscationis.

Dividitur autem ista pars in duas partes : in quarum prima a tempore, et loco, et personis, et negotio personarum, accipitur manifestationis opportunitas. In secunda, sub typo piscationis, a manifestato Domino, praedicationis confertur facultas, ibi, v. 4: " Mane autem facto. "

Adhuc, in prima harum quatuor innuuntur, a quibus opportunitas accipitur, scilicet, tempus, locus, personae, et personarum negotium.

Tempus autem tangit indeterminate, cum dicit :

" Postea, " hoc est, post octavam Resurrectionis, et ante diem Ascensionis. Et non determinatur qua die, quamvis hora determinetur inferius, quod mane ante horam prandii. Et forte hoc quod dicit: " Postea, " notat ordinem in causa manifestationis : quia illae manifestationes de quibus habitum est, sunt ad

instruendam resurrectionis fidem. Et ista est ad officii praedicationis instructionem. Prius autem est constructio fidei in quolibet Praedicatore, quam injunctio officii praedicationis. Et forte hoc notans dicit : " Postea, " tangens ordinem, et non determinans. I ad Corinth. XIV, 40 : Omnia secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Unde etiam regina Saba, III Regum, x, 4 et 5, videns ordinem ministrantium Salomoni, non habebat ultra spiritum. Cantic. ii, 4 : Ordinavit in me charitatem.

Sic ergo postea " manifestavit se iterum Jesus discipulis. " Iteratio notat adjunctionem manifestationis in potestate : sicut saepius se manifestavit in fidei veritate : quia et potestatem de se intendit adstruere. Propter quod dicitur, Matth. XXVIII, 18 et 19 : Data est mihiomnispotestas in caelo et in terra. Euntes ergo, docete omnes gentes .Hoc est ergo quod dicit: "Iterum. " Tantae enim benignitatis est quod charitati suae non semel sufficit ad suos venisse, nisi praesentiam suam iteret quotiescumque utile foret. Proverb. viii, 31 : Deliciae meae esse cum filiis hominum.

" Ad mare Tiberiadis. "

Tangit hic manifestationis opportunum locum, in quo generalis praedicationis officium poterat designari. Mare autem Tiberiadis, sicut in ante habitis saepe dictum est, lacus est Galilaeae qui Genazareth vocatur. Dicitur autem mare, non ab amaritudine, quia aqua dulcis est: sed a magnitudinis et diffusionis quadam similitudine, quia in latum et longum more stantis aquae diffunditur : more Hebraeorum qui quamlibet aquam sic diffusam mare appellare consueverant. Genes. I, 10 : Congregationes aquarum appellavit Maria. Genazareth autem, ut dicit Beda, dicitur, quia vapore vel fumo de fundo elevato, crispantes habet undas, quae quotidie de se auram ad modum venti respirantis generat. Unde Genaza- reth auram generans sonat. Galilaeae autem vocatur, quia in provinciam Galilaeae diffunditur. Tiberiadis autem vocatur pars ejus quae ad moenia Galilaeae civitatis diffunditur, quae Tiberias vocatur. Plures enim civitates huic mari adjacent, sicut Tiberias, Bethsaida, et Capharnaum, et quaedam aliae. Ista autem manifestatio juxta Tiberiadem facta est. Et hoc bene convenit : quia Tiberias videns testimonium, aut bonitas testificationis interpretatur : quia ibi Verbum in carne gloriosa resurgens, suam in doctrina praedicationis manifestavit potestatem. Psal. cxviii, 129 : Mirabilia testimonia tua, Domine : ideo scrutata est ea anima mea. Ibi enim manifestavit se testibus praeordinatis a Deo, sicut dicitur, Act. x, 41 : Nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis.

Hoc est ergo quod dicitur de hujus manifestationis loco.

" Manifestavit autem sic. "

Tangit hujus manifestationis modum ex parte personarum quibus facta est sumptum, verificans quod, Joan. XIV, 21, dixerat: Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Psal. lxxxviii, 20 : Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente. Hoc enim omni in verbo et officio praedicationis ponit adjutorium, ut ex fluctibus hujus procellosi maris ad solidum trahantur aeternitatis.

Et hoc est quod dicit:

" Erant simul Simon Petrus, etc. "

" Erant simul, " in uno corde et in una anima: quod in uno loco signabat istorum congregatio. " Simon Petrus, " scilicet caput et princeps illorum, qui claves sibi commissas habuit. Et ideo optime ex obedientia et agnitione et firmitate vocatur : quia Simon obediens, Petrus autem Hebraea lingua agnoscens,

Syra autem lingua et Graeca vocatur rupes : sicut et Latine Petrus a petra derivatur. Obedientia autem facit Domino subjectum et fidelem, agnitio prudentem : ut, sicut dicitur, Matth. XXIV, 25 : Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam. Petra autem firmitatem qua omnes alii fundari debent, ostendit. Luc. XXII, 32 : Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Matth. XVI 18 : Super hanc petram aedificabo Ecclesiammeam.

" Et Thomas, qui dicitur Didymus. " Thomas autem abyssus, et Didymus dubius vel geminus interpretatur. Qui.sine petra non fu ndaretur in quantum Petrus a petra dicitur : quia abyssus non fundatur : quia abyssus quasi sine basi vocatur. Dubius autem sive geminus sine agnitione Petri secundum quod Petrus agnoscens sonat, non ad certitudinem veritatis reduceretur. Et ideo Thomas Didymus cum Petro optime sociatur. Genes. I, 2 et 3 : Tenebrae erant super faciem abyssi... Dixit que Deus: fiat lux. Quia per lucem agnoscentium, et illuminantur et fundantur corda dubitantium et fluctuantium.

" Et Nathanael, " qui quem donavit Deus interpretatur: quia omnis sacri verbi Doctor in dono Spiritus divini, et non in sapientia mundi perficitur. Matth. x, 20 : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.

Et de hoc bene subditur: " Qui erat a Cana Galilaeae. " Cana enim zelus interpretatur, et Galilaea transmigratio. Qui ex zelo animarum suscipit officium, omnis ejus intentio ad hoc dirigi debet, ut animae a vitiis ad virtutes transmigrant et mutentur. De primo dicitur in Psalmo lxviii, 10 : Zelus domus tuae comedit me. Sic Phinees meruit pactum sacerdotii . De secundo dicitur in Psalmo lxvii, 23: Dixit Dominus : Ex Basan, hoc est, de confusione, convertam, convertam in profundum maris, hoc est, in profundum amaritudinis paenitentiae.

" Et filii Zebedaei, " Jacobus major, et Joannes : quia Joannes humilem patrem nominat, et nomen proprium et fratris tacet propter humilitatem. Zebedaeus autem donatus interpretatur, et signat eos quos dote gratiae et virtute Deus demonstravit esse dignos tanto officio. Ad Hebrae v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Dote enim Dei sponsus Ecclesiae debet demonstrari: ut Jacobus sit, scilicet luctator contra vitia per virtutis fortitudinem. Osee, xii, 3 et 4: In fortitudine sua directus est cum Angelo. Et invaluit ad Angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum . Sic autem Joannes, scilicet in quo est gratia per contemplationis puritatem. Joan. XXI, 20 : Qui et recubuit super pectus ejus.''

" Et alii ex discipulis ejus duo, " qui non nominantur : quia duo mandata signant charitatis. Matth. XXII, 37-39 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum, Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Sic ergo opportunitas sumitur a personis: quia omnia quae dicta sunt, debent esse in his qui praedicationis officium accipiunt, et quibus praedicationis potestas et officium committitur.

" Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. "

Hic tangitur opportunitas a personarum sumpto negotio.

Et habet partes duas : negotii per superiorem decretum determinationem, et negotii per superiorum decretum exsecu-

tionem. Talis enim est auctoritas omnis officii Ecclesiastici, quod a capite descendit ad inferiores.

Et in figura hujus dicit Petrus princeps Apostolorum : " Vado, " per profectum subditorum, " piscari. " Quod mundi piscaturam signat per rete praedicationis faciendam. Matth. IV, 19 : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Unde, Luc. v. 10, dicitur Petro : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens. Nec Petrus dicit quo piscari est iturus : quia designat quod totum mare, hoc est, mundum totum in piscandi potestatem sit accepturus. Psal. CIII, 25 : Hoc mare magnum et spatiosum navibus, illic reptilia quorum non est numerus.

" Dicunt ei " alii Apostoli sex, in partem sollicitudinis vocandi : " Venimus et nos tecum : " quia piscatio aliorum sine Petri auctoritate non valet. Jerem. XVI, 16 : Mittam piscatores multos, et piscabuntur eos. Dicit autem : Tecum, quia nisi sit cum Petro facta piscatio, schisma inter piscatores fieret, et non proficiet. Unde in epistola ad Galatas, II, 2, Paulus ascendit Jerusalem videre Petrum et alios Apostolos, et contulit cum eis Evangelium, ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset. I ad Corinth. I, 10 : Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.

" Et exierunt, etc. "

Ecce exsecutio per actum, sicut ex decreto Petri determinatum est.

Quod autem dicit: " Et exierunt, " notat exitum ad profectum piscationis spiritualis a quiete contemplationis. Cantic. VII, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Luc. v, 4 : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam, scilicet piscium. In altum autem ducere, est ad mundi profunda, quae in deliciis, divitiis, et honoribus sunt, rete praedicationis tendere.

Sic ergo exierunt, " et ascenderunt in " cathedas dignitatum et potestatum Ecclesiasticarum, " navim, " quia navis significat Crucifixi fidem humilem, sicut alibi dictum est. Sapient. XIV, 5 : Exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.

" Et illa nocte, " quando lux vera divinae manifestationis mare non illuminavit. Luc. v, 5 : Per totam noctem laborantes nihil cepimus. Joan. IX, 4 : Venit nox quando nemo potest operari.