Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Quinto Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Quinto Tomo Continentur.
In Quintum Tomum Praefatio.
Syllabus Codicum Ad Quos Recogniti Sunt Sermones Tomi Hujus Quinti, Et Notae Quibus Codices Indicantur.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Sermones Ad Populum Omnes Classibus Quatuor Nunc Primum Comprehensi. Prima Classe Continentur Sermones De Sc
Classis Prima. De Scripturis.
Sermo II De tentatione Abrahae a Deo
Fragmentum . Quomodo ad Agar et Ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo IV De Jacob et Esau In festo Vincentii martyris habitus.
Sermo V De luctatione Jacob cum angelo Habitus paulo ante Pascha.
Sermo VI De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo
Sermo VII De lectione Exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur
Sermonis VIII , De decem plagis et decem praeceptis,
Sermo X . De judicio Salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo XI De Elia et vidua Sareptana.
Sermo XIII De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XIV De versu 14 Psalmi Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico.
Sermo XV De versu 8 Psalmi Habitus in Regione tertia, in basilica sancti Petri Carthaginensis.
Sermo XVI De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XVII De eo quod dicitur in Psalmo etc.
Sermo XVIII De eodem versu Psalmi etc.
Sermo XX De versu 12 Psalmi et de versu 5 Psalmi etc.
Sermo XXI De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XXII De versu 3 Psalmi etc.
Sermo XXIII De versu 24 Psalmi et de visione Dei
Sermo XXV De versiculo 12 Psalmi etc.
Sermo XXVIII De versiculo 3 Psalmi
Sermo XXIX De versu 1 Psalmi Habitus Carthagine, in basilica Restituta, die Pentecostes in Vigiliis
Sermo XXX De verbis Psalmi Et Apostoli, Rom. Contra Pelagianos
Sermo XXXI De verbis Psalmi etc.
Sermo XXXII In Psalmum De Golia et David, ac de contemptu mundi
Sermo XXXIII De versu 9 ejusdem Psalmi
Sermo XXXIV In haec verba Psalmi etc. De cantico novo et vita nova.
Sermo XXXV De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Cap. sec.
Sermo XXXVI De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Cap.
Sermo XXXVIII De verbis Ecclesiastici etc. Et de verbis Psalmi etc. De continentia et sustinentia.
Sermo XXXIX De eo quod scriptum est Ecclesiastici, Et de verbis Apostoli, Tim. etc.
Sermo XLI De eo quod scriptum est Ecclesiastici
Sermo XLII De eo quod scriptum est in Isaia, cap. Et in Psalmo
Sermo XLIII De eo quod scriptum est in Isaia, cap.
Sermo XLIV De verbis Isaiae cap.
Sermo XLV De eo quod in Isaia, cap. scriptum est, Et de Apostolo,
Sermo XLVI De Pastoribus in Ezechiel cap. ab illis verbis, etc., usque, Contra Donatistas
Sermo XLVII De ovibus, in Ezechiel cap. ab illis verbis, etc., usque, Contra Donatistas
Sermo XLVIII De verbis Michaeae prophetae, cap. etc. Deque Psalmo etc
Sermo L De eo quod scriptum est in Aggaeo propheta, cap. Contra Manichaeos
Sermo LI De concordia Evangelistarum Matthaei et Lucae
Sermo LII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc., de Trinitate
Sermo LIII De verbis Evangelii Matthaei, etc. sed de hoc maxime quod dictum est, Cap.
Sermo LIV De eo quod scriptum est in Evangelio Matthaei, cap. et contra, cap.
Sermo LV * . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.,
Sermo LVI De Evangelio Matthaei, cap. de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LVII Rursum in Matthaei caput de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LVIII Item in Matthaei caput de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LIX Item in Matthaei cap. de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LX De verbis Evangelii, Matthaei, cap. exhortatorius ad faciendas eleemosynas
Sermo LXI De verbis Evangelii Matthaei etc. Exhortatorius ad faciendas eleemosynas
Sermo LXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Necnon de verbis Apostoli, I Cor. etc.
Sermo LXIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXIV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Habitus in solemnitate Martyrum.
Sermo LXV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVI . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVIII Item de verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXIX De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXX Rursum de verbis Evangelii Matthaei, etc.
Sermo LXXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXIII De verbis Evangelii Matthaei, ubi Dominus Jesus parabolas seminantis exponit. Cap.
Sermo LXXIV . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXVI Rursus in Matthaei cap. de Domino ambulante super aquas maris, et de Petro titubante
Sermo LXXVII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXVIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXX De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Ubi de oratione.
Sermo LXXXI De verbis Evangelii Matthaei, ubi admonemur ab scandalis mundi cavere. Cap.
Sermo LXXXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Et de verbis Salomonis, Prov. cap. sec. LXX
Sermo LXXXIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXXIV De verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo LXXXV De verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo LXXXVI De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXXVII Habitus die dominica, de eo quod scriptum est, Matth. cap.
Sermo XCII De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo XCIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo XCV . De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap.
Sermo XCVI De verbis Evangelii Marci, cap. etc., deque verbis Joan.
Sermo XCVII De verbis Evangelii Marci, cap.
Sermo XCVIII De verbis Evangelii Lucae, cap. et de tribus mortuis quos Dominus suscitavit
Sermo XCIX De verbis Evangelii Lucae, cap. etc. De remissione peccatorum, contra Donatistas.
Sermo CI De verbis Evangelii Lucae, etc. Cap.
Sermo CII De verbis Evangelii Lucae, Cap.
Sermo CIII De verbis Evangelii Lucae, etc. Cap.
Sermo CIV Rursus in illud Evangelii Lucae, ubi de Martha et Maria. Cap.
Sermo CV De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CVI De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CVII De verbis Evangelii Lucae, Cap.
Sermo CVIII De verbis Evangelii Lucae, cap. etc., deque verbis Psalmi etc.
Sermo CIX De verbis Evangelii Lucae, etc., deque istis, etc., cap.
Sermo CXI De verbis Evangelii Lucae, ubi regnum Dei dicitur deque eo quod ibi scriptum est, Cap.
Sermo CXII De verbis Evangelii Lucae, etc., cap. Habitus in basilica Restituta
Sermo CXIII De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CXIV . De verbis Evangelii Lucae, etc. De remissione peccatorum, cap.
Sermo CXVI De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CXVII De verbis Evangelii Joannis, cap. etc. Contra Arianos
Sermo CXVIII De eisdem verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXIX De eisdem verbis Joannis, etc., cap.
Sermo CXX De eisdem verbis Joannis, etc., cap.
Sermo CXXI De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXII De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXIII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXIV De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXVI De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXXVII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap. necnon de verbis Apostoli, etc., Cor., cap.
Sermo CXXVIII De verbis Evangelii Joannis, etc., cap. deque verbis Apostoli, etc., Galat. cap.
Sermo CXXIX De verbis Evangelii Joannis, cap. etc. Contra Donatistas
Sermo CXXXII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXXIV De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXXVI . In eamdem lectionem Evangelii Joannis, de illuminatione caeci nati. Cap.
Sermo CXXXVII In Evangelii Joannis caput De pastore, et mercenario, et fure
Sermo CXXXVIII De verbis Evangelii Joannis, etc., contra Donatistas. Cap.
Sermo CXXXIX De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLI De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLII De iisdem verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXLIII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXLIV De verbis eisdem Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLV De verbis Evangelii Joannis, cap. Et de verbis Lucae, cap.
Sermo CXLVI De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXLVII De eisdem verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CL De verbis Actuum Apostolorum, etc. cap.
Sermo CLI De verbis Apostolis, etc., Rom. cap.
Sermo CLII . De sequentibus verbis Apostoli, Rom. et usque ad, etc.
Sermo CLIII De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Manichaeos aperte, et tacite contra Pelagianos
Sermo CLV De verbis Apostoli, Rom. etc., Contra Pelagianos
Sermo CLVI De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Pelagianos
Sermo CLVII De verbis Apostoli, Rom. cap.
Sermo CLVIII De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Pelagianos
Sermo CLIX De verbis eisdem Apostoli, Rom. seu de justificatione: necnon de verbis Jacobi etc.
Sermo CLX De verbis Apostoli, I Cor. cap. Et de versu Psalmi
Sermo CLXI De verbis Apostoli, etc. Cor. cap.
Sermo CLXII . De verbis Apostoli, Cor. cap.
Sermo CLXIII De verbis Apostoli, Galat. cap.
Sermo CLXVI Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. et Psalmi
Sermo CLXVII De Verbis Apostoli, Ephes. cap.
Sermo CLXIX De verbis Apostoli, Philipp., cap etc. Contra Pelagianos.
Sermo CLXXI De verbis Apostoli, etc. Philipp., cap.
Sermo CLXXII De verbis Apostoli, Thess. cap. Et de operibus misericordiae, quibus mortui adjuvantur
Sermo CLXXIII De eisdem verbis Apostoli, Thess. cap.
Sermo CLXXV De eisdem verbis Apostoli, etc. Tim. cap.
Sermo CLXXVII De verbis Apostoli, etc. Tim. cap.
Sermo CLXXVIII De verbis Apostoli, Tit. cap. Contra rerum alienarum raptores
Sermo CLXXIX De verbis Apostoli Jacobi, Ac de illis ibidem, etc. Cap.
Sermo CLXXX De verbis apostoli Jacobi, etc., cap.
Sermo CLXXXI De verbis Epistolae Joannis, cap. Contra Pelagianos.
Sermo CLXXXII De verbis Epistolae I Joannis, cap. etc. Contra Manichaeos
Sermo CLXXXIII Rursum de verbis Epistolae Joannis, cap.
Classis II. De Tempore.
Sermo CXCVII . De Calendis Januariis, contra Paganos
Sermo CCXI De fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo CCXII . Feria secunda post Dominicam quintam Quadragesimae
Sermo CCXIV In traditione Symboli, III.
Sermo CCXVII . De oratione Christi, Joan. cap.
Sermo CCXX Quis mortuus pro nobis. Solemnitas Paschae.
Sermo CCXXI Quod in Genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo CCXXIV Ad populum et ad Infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo CCXXVI Ad populum et ad Infantes.
Sermo CCXXVII Ad Infantes, de Sacramentis.
Sermo CCXXVIII Ad populum et ad Infantes.
Sermo CCXXIX De Sacramentis fidelium, feria II Paschae
Sermo CCXXXI De resurrectione Christi secundum Marcum.
Sermo CCXXXII De resurrectione Christi secundum Lucam.
Sermo CCXXXIII. De resurrectione Christi secundum Marcum
Sermo CCXXXIV De resurrectione Christi secundum Lucam
Sermo CCXXXV De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXVI De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXVII De ultima lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, 37-39 cum refutatione Manichaeorum.
Sermo CCXXXVIII . In diebus Paschalibus, IX. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXIX De Resurrectione Christi secundum Marcum et Lucam.
Sermo CCXL De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLI De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLII De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLIV De eadem lectione Evangelii Joannis, cap
Sermo CCXLV De eadem lectione Evangelii, Joannis, cap.
Sermo CCXLVI De eadem lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCXLVII . In diebus Paschalibus, XVIII. De alia lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCXLIX De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCL De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLI De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLII De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLIII De ultima lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCLVII . In diebus Paschalibus, XXVIII De versu Psalmi Omnis homo mendax.
Sermo CCLVIII . In diebus Paschalibus, XXIX. Quem dixit ad basilicam Majorem De versu Psalmi
Sermo CCLX Habitus eodem die in ecclesia Leontiana, de monitis baptizatorum
Sermo CCLXI Habitus Carthagine in basilica Fausti.
Sermo CCLXII Habitus in basilica Leontiana.
Sermo CCLXIV . De Ascensione Domini, IV.
Sermo CCLXVI De versu Psalmi etc. Contra Donatistas.
Sermo CCLXXII Ad Infantes, de Sacramento.
Classis III. De Sanctis.
Sermo CCLXXVIII De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis
Sermo CCLXXIX De Paulo apostolo
Sermo CCLXXXVIII De voce et verbo.
Sermo CCXCII In quo disputatur contra Donatistas
Sermo CCXCIV De Baptismo parvulorum, contra Pelagianos.
Sermo CCCXXI . Ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda Paschae.
Sermo CCCXXII . Ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia Paschae.
Sermo CCCXXIII . Habitus post libellum de sancto Stephano.
Sermo CCCXXIV . Quo Augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo X . De judicio Salomonis inter duas mulieres meretrices.
1. Rei gestae narratio. Inter duas mulieres certantes de parvulo filio mirabile judicium Salomonis praedicat Scriptura Regnorum. Scriptum est enim: Tunc apparuerunt duae mulieres meretrices regi Salomoni, et steterunt in conspectu ejus, et dixit mulier una: Animadverte, domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi in domo, et contigit die tertio postquam peperi, peperit etiam haec mulier filium; et eramus in uno, et non erat quisquam nobiscum praeter ambas nos in domo: et mortuus est filius mulieris hujus per noctem, mox dormivit super eum; et surrexit media nocte, et tulit filium meum ab ascellis meis, et collocavit in sinu suo, et filium suum mortuum in sinu meo; et surrexi mane dare lac filio meo, et ille erat mortuus: consideravi eum mane, et ecce non erat filius meus quem peperi. Et dixit mulier illa alia: Non, sed filius meus est qui vivit, filius autem tuus qui mortuus est. Et ipsa dixit: Non, filius tuus est ille mortuus, et meus filius est qui vivit. Et locutae sunt in conspectu Regis. Et dixit operam quis sit melior: atque utinam non daretis 0092 eis Rex: Tu dicis, Hic est filius meus qui vivit, et filius ejus mortuus est; et tu dicis, Non, sed filius meus vivit, et filius ejus mortuus est. Et ait Rex: Afferte mihi machaeram. Et obtulerunt ei machaeram in conspectu Regis. Et dixit Rex: Dividite puerum qui vivit, in duas partes, et date dimidium ejus huic, et dimidium ejus huic. Et respondit mulier cujus erat filius qui vivebat, et dixit ad Regem, quoniam conturbata est vulva ejus super filio suo; et dixit: Animadvertite, domine, date ei puerum, et nolite eum morte afficere. Et haec dixit: Neque mihi, neque huic sit, sed dividite illum. Et respondit Rex, et dixit ei mulieri quae dixit, Date eum illi, et morte nolite eum afficere; Quia haec est mater ejus (III Reg. III, 16, 27) . Prudentia quidem Regis divino munere concessa in hoc judicio mirabilis eminet. Non enim decuit, aut oportuit aliam judicare esse matrem pueri, nisi eam quae illum iterum quodam modo concepit, cum cognovit ablatum; et iterum parturivit, dum a falsa matre defendit; et iterum peperit, dum non permisit occidi. Verumtamen sicut solent divini veteres Libri , non solum rei gestae fidem, sed etiam futurae insinuare mysterium; consideranda est ista Scriptura, utrum nobis in duabus istis mulieribus significatum aliquid figuratumque demonstret.
2. Mulieres duae coram Salomone litigantes de filio, Synagoga et Ecclesia. Sacramentorum vita, Christus. Et duae quidem feminae Synagoga et Ecclesia in prima facie considerationis occurrunt: Synagoga enim filium suum Christum ex Judaeis secundum carnem natum occidisse convincitur dormiens, id est praesentis vitae sequendo lucem, manifestationemque veritatis in verbis Domini non intelligens: verum etiam scriptum est, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14) . Quod vero et duae et solae in una domo inhabitabant, non absurde illud significat, quod praeter circumcisionem et praeputium, nullum in hoc mundo religionis genus inventum est: ut in persona unius mulieris unum genus circumcisorum hominum constituas sub unius Dei et cultu et lege comprehensum; in alterius vero mulieris persona universam praeputiorum Gentilitatem idolorum cultui deditam intelligas. Meretrices autem ambae fuerunt: dicit enim Apostolus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse (Rom. III, 23) . Omnis enim anima quae deserta aeternitate veritatis, terrenis sordibus delectatur, fornicatur a Domino. Et de gentili quidem fornicatione veniens Ecclesia manifestum est quod non occiderit Christum: sed quomodo mater Christi etiam ipsa sit, cogitandum est. Attende Evangelium, et audi Dominum dicentem, Qui fecerit voluntatem Patris mei, hic mater mea, et frater, et soror est (Matth. XII, 50) . Ubi ergo dormivit haec, non ut somno praefocaret, sed tamen ut posset ei mortuus supponi, et vivus auferri? An forte hoc est, quod ipsum sacramentum circumcisionis, quod apud Judaeos jam mortuum remanserat, quia totum de illo carnaliter sentiebant: hoc ergo sacramentum 0093 circumcisionis, quod apud Judaeos non vivebat, qui occiderant Christum, qui omnium sacramentorum vita est; quoniam in illo vitaliter intelligitur, quod apud Judaeos visibiliter celebratur: hoc itaque sacramentum circumcisionis tanquam exanime corpus quidam Judaei volebant persuadere Gentilibus, qui Christo crediderant, sicut in Actibus Apostolorum scriptum est, dicentes non posse eos esse salvos, nisi fierent circumcisi (Act. XV, 1) ? Persuadebant autem hoc ignorantibus Legem, tanquam in tenebris noctis filium mortuum supponentes. Nec tamen potuit aliquid valere illa persuasio, nisi cum Ecclesiae Gentium ex aliqua parte stultitiae somnus obrepsit. Quam videtur quasi dormientem Apostolus excitare, clamans, O stulti Galatae, quis vos fascinavit? et paulo post, Sic stulti estis, inquit, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini (Galat. III, 1, 3) . Tanquam si diceret: Sic stulti estis, ut cum prius habueritis spirituale opus vivum, hoc amisso postea mortuum accipiatis alienum. Ipse quippe Apostolus alibi dicit, Spiritus vita est propter justitiam; et alibi, Sapere autem secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 10, 6) . His autem atque hujusmodi vocibus illa mater evigilat; et fit ei mane, cum verbo Dei, hoc est, cum Christo, qui oriebatur, hoc est, loquebatur in Paulo, Legis illuminatur obscuritas. Hanc enim illuminavit, cum ait, Dicite mihi sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit; unum de ancilla, et unum de libera: sed is qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta; unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae conjuncta est huic, quae nunc est Jerusalem: servit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est (Galat. IV, 21-26) . Non ergo mirum, si propter mortua opera, ad eam quae deorsum est, mortuus; et propter spiritualia, vivus pertinet ad eam quae sursum est Jerusalem. Quia et inferi deorsum sunt, quo pertinent mortui: superi autem sursum, quo pertinent vivi. Hac illuminatione, tanquam mane facto, intelligit Ecclesia gratiam spiritualem; repellens a se carnale opus Legis, tanquam mortuum alienum; et sibi vindicans vivam fidem, quoniam justus ex fide vivit (Rom. I, 17) : quam in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecuta est; et ideo tanquam triduanum filium certa cognoscit, nec eum sibi eripi patitur.
3. Judaei gratiam christianam sibi debitam falso jactantes. Nunc clamet illa suum esse Evangelium, tanquam sibi debitum, et per se generatum. Nam hoc dicebant Gentibus in ipsa contentione, qui ex Judaeis carnaliter sentientes Christianos se dicere audebant. Tanquam debitum enim justitiae suae dicebant venisse Evangelium. Sed non erat eorum, quod spiritualiter non noverant . Quod ergo Christiani vocabantur, alieno nomine gloriantes, tanquam illa de filio quem 0094 non ipsa pepererat, etiam contendere audebant ; cum ipsi ex operibus Legis excluso intellectu spirituali tanquam de corpore operis sui animam ejecerant, et exstinguentes prophetiae spiritum vivum, ad carnalia opera sine vita, hoc est, sine intellectu spirituali remanserant; quae Gentibus etiam supponere cupiebant, et ab eis tanquam vivum filium, nomen auferre Christianum. Quos ita refellit Apostolus, ut tanto minus ad eos pertinere dicat gratiam christianam, quanto magis eam sibi tanquam debitam vindicant, et quasi jure operum suam esse gloriantur. Ei enim qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam (Rom. IV, 4, 5) . Et ideo illos etiam ab eorum numero excludit, qui ex Judaeis recte crediderant, et vivam spiritualemque gratiam retinebant. Quas reliquias dicit populi Judaeorum salvas factas, cum multitudo isset in perditionem? Sic ergo et in hoc tempore, inquit, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia (Id. XI, 5, 6) . Ut illi excludantur a gratia, qui tanquam suum proprium, id est, operibus suis debitum et datum Evangelii praemium vindicant: quasi clamante Synagoga, Meus est Filius. Sed mentiebatur; acceperat enim eum et ipsa: sed super eum dormiens, id est, superbe sapiens necaverat. Vigilabat autem jam ista mater, et intelligebat, non meritis suis, quia meretrix erat, sed gratia Dei sibi filium esse concessum, opus videlicet evangelicae fidei, quod in sinu cordis nutrire cupiebat. Itaque illa gloriam hominum quaerebat in alieno filio: haec affectum dilectionis servabat in suo.
4. Adversus hypocrisim sic certandum, ut caveatur periculum schismatis. Illud autem inter ambas regale judicium nihil aliud nos admonet, nisi ut pro veritate certemus, et expellamus hypocrisim tanquam falsam matrem, a spirituali Ecclesiae dono tanquam ab alieno vivo filio; nec patiamur eam dominari concessae aliis gratiae, quae suam custodire non potuit. Sed hoc faciamus defendentes atque certantes non usque ad periculum divisionis. Illa enim sententia judicis, cum jussit parvulum dividi, non est unitatis praecisio, sed probatio charitatis. Salomonis enim nomen, sicut Latini interpretantur, Pacificum est. Rex vero pacificus non dilacerat membra, quae unitate atque concordia vitalem spiritum continent: sed minando invenit matrem veram, et judicando separat falsam. Si ergo ad hujusmodi tentationem ventum fuerit, ne unitas christianae gratiae dividatur, docemur dicere, Date illi puerum, tantum vivat. Non enim honorem matris, sed salutem filii, quae mater vera est quaerit. Ubicumque ille fuerit, plus eum possidebit sincera dilectio matris, quam falsae usurpatio.
5. Altera duarum mulierum significatio. Item video significare istas duas mulieres in una domo, duo genera hominum in una Ecclesia: unum eorum in quibus 0095 vera charitas regnat, alterum eorum in quibus simulatio dominatur. Ut ista duo omnino tanquam duas mulieres intueamur, dilectionem et simulationem. Dilectionem quippe simulatio fallaciter imitatur. Et ideo istam cavet Apostolus, cum dicit: Dilectio sine simulatione (Rom. XII, 9) . Quamvis enim habitent in una domo quamdiu reticulum illud evangelicum in mari est, simulque bonos et malos pisces, donec ad littus perducatur, includit (Matth. XIII, 47, 48) ; tamen sua opera singulae faciunt. Meretrices autem fuerunt ambae; quia omnes ex cupiditate saeculi convertuntur ad gratiam Dei, nec de prioribus justitiae meritis vere potest quisquam gloriari. Meretrix autem quod fornicatur, ipsius est: quod habet filium, Dei est. Omnes enim homines ab uno Deo creatore formantur. Nec mirandum est, quod etiam in peccatis hominum Deus bene operatur. Nam etiam de scelere Judae traditoris Dominus noster salutem humani generis operatus est. Sed hoc interest, quod de cujusque peccato cum aliquid boni Deus fecerit, plerumque id nollet ille peccator: non solum quia cum peccat, non eo peccat animo, qua providentia Deus de peccato ejus operatur justitiam (non enim hoc animo Judas tradidit Christum, quo animo Christus se tradi passus est); sed etiam quia peccati sui eventum, cum in aliquid melius, quod ipse nollet, pervenire cognoverit, dolet potius quam laetatur. Tanquam si venenum aliquis inimico aegrotanti dare cupiens fallatur in specie medicamenti, et aliud pro alio salutare aliquid offerat; fiat et aeger sanus Dei beneficio, qui facinus inimici ejus convertere voluit in salutem: quod tamen cum malus ille cognoverit, de sanitate hominis, quae per manus ejus gesta est, cruciatur. Si autem meretrix conceptum filium libenter habeat, nec libidine, nec avaritia turpis mercedis impulsa abortionis poculo de visceribus ejiciat quod conceperat, ne peccanti fecunditas contradicat; cupiditas illa, quae defluebat in plurimos, ad unum Dei donum conversa, non jam cupiditas, sed dilectio nominabitur. Meretricis ergo filius recte intelligitur gratia peccatricis. Ex vetere autem turpitudine novus homo natus indulgentia peccatorum est .
6. Simulatores in Ecclesia bonis operariis posteriores. Dominus ergo et in ipso numero discipulorum, quamvis ex peccatoribus omnes elegerit, priores tamen elegit perseveraturos in dilectione, quam Judam simulatorem. Non est quidem scriptum quo ordine electus sit; sed tamen notum est ante illum electos bonos; et non frustra ultimus numeratur (Id. X, 1-4) . Et post Domini ascensionem omnibus qui erant uno in loco Spiritus sanctus, secundum pollicitationem Domini desuper missus, infusus est: a quibus coepit Ecclesia, boni erant, et sine simulatione diligebant. Postea ergo simulatio coepit operari in Ecclesia: et ideo dilectio prior peperit. Triduo autem major est fructus dilectionis, ut jam possit agnosci continentia, et justitia, et exspectatio futurorum. Simulatio vero 0096 etsi pepererit, id est, etiamsi ad exiguum tempus peccatorum remissione laetata fuerit, tanquam somno saecularis cupiditatis oppressa, cum de spe coelestium dejecta praemiorum in terrenam requiem gravato corde reliditur, quasi dormiens effocat indulgentiam, quam credendo meruerat . Tales autem homines malunt justitiae nomine, quam veritate gaudere; bonumque opus alienum per obscuras fallacias, quasi per noctem vivum filium, mentiendo ad se transferre conantur. Nec solum aliorum bona opera sibi usurpant, sed aliis etiam objiciunt scelera sua , quasi mortuum filium supponentes.
7. Simulatorum fraus in bonos operarios. Quando autem simulationi tantum licebit, ut falso justitiae nomine, nullo prohibente, glorietur, et spirituale vivum opus, quod ipsa non genuit, et quod in se aliquando genuerat, pondere crudelissimi soporis exstinxit, ad fallacem jactantiam materni nominis applicet sibi, et scelera sua bonis atque innocentibus objiciendo supponat? Quando ergo simulatio ita regnabit, nisi cum abundabit iniquitas, id est, tenebrae peccatorum quasi caeca nocte praevalebunt; et refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12) , id est, operis spiritualis tanquam vivi pueri mater obdormiet? Tamen quia ita refrigescet charitas, ut negligentius ferveat; non enim dictum est, Penitus exstinguetur, ut omnino non sit: sic dormivit haec mater, ut non occideret filium; sed tamen fraudibus simulationis dederit locum. Sed expergefacta, cum impietatem, quam ipsa non fecit, ab eis qui faciunt sibi objici viderit, et spirituali opere gratiae, quam custodivit, cernit simulationem audere gloriari, se iniquitatis operatricem, simulationem vero matrem boni operis nominari, pacifici Judicis implorat auxilium. Nam Salomon Pacificus interpretatur. Quem videmus duas protulisse sententias: primam tanquam ignorantis; ultimam vero cum manifesta cognitione judicantis. Certamen pietatis prima proponit; dat praemium secunda victori: in prima probatur mater, in ultima laetatur: in prima flens mittit semen suum, in secunda cum exsultatione reportat manipulos suos (Psal. CXXV, 6) . Quod pertinet ad duo tempora Ecclesiae, quae Dominus Christus judex pacificus moderatur; unum quod nunc est, alterum quod futurum est: in isto probamur, in illo coronamur.
8. Honor proprius contemnatur ut Ecclesiae unitas servetur. Sed nulla major est in Christi Ecclesia probatio charitatis, quam cum etiam honor ipse, qui apud homines videtur esse, contemnitur, ne membra parvuli dividantur, et unitatis discidio christiana dilanietur infirmitas . Dicit enim Apostolus tanquam matrem se exhibuisse parvulis, in quibus bonum opus 0097B evangelicum fecerat; non ipse, sed gratia Dei cum illo. Nam illa meretrix sua non poterat dicere nisi peccata: donum autem fecunditatis ex Deo. Tanto autem amplius diligitur gratia donantis, quanto supplicium debebatur. Et bene de meretrice Dominus ait: Cui plurimum dimittitur, plurimum diligit (Luc. VII, 47) . Dicit ergo apostolus Paulus: Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. II, 7) . Sed cum ad periculum ventum fuerit, quo parvulus dividatur, cum sibi honorem falsum simulatio vindicat, et scindere parata est unitatem; contemnat mater honorem suum, dum filium videat integrum, vivumque servet; ne forte cum debitum visceribus suis honorem pertinacius vindicat, det locum simulationi per machaeram schismatis infirma membra dividere. Dicat ergo charitas mater, Date illi puerum. Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 18) . In Moyse charitas clamat, Domine, aut ignosce illis, aut dele me de libro tuo (Exod. XXXII, 31, 32) . In Pharisaeis autem simulatio loquitur, Si dimiserimus eum, veniunt Romani, et tollunt nobis gentem et locum (Joan. XI, 48) . Non enim veritatem, sed nomen volebant habere justitiae, et honorem debitum justis per fallaciam tenere cupiebant. Tamen regnans in eis simulatio cathedram Moysi sedere permissa est, ut dici posset a Domino, Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3) . Ut honorem falsum habentes, veritate tamen Scripturarum parvulos infirmosque nutrirent. Simulatio enim suum habet scelus, quo novum hominem, quem per gratiam donantis acceperat, pondere suae dormitionis exstinxit: sed lac fidei quod habet, non est ejus. Quia etiam necato parvulo, qui renascentem vitam significat, jam in malis moribus simulatio constituta, retinet tamen in memoria, tanquam in uberibus, verba fidei doctrinamque christianam, quae omnibus ad Ecclesiam venientibus traditur. Ex isto lacte poterat etiam falsa mater verae tamen fidei succum sugenti parvulo infundere. Inde secura est vera mater, cum etiam a simulatoribus in Ecclesia parvulus ejus divinarum Scripturarum catholicae fidei lacte nutritur, cum prohibita divisione unitas salva est, et sententia judicis ultima, qua ultimum Christi judicium figuratur, probata charitas, quae propter salutem parvuli et unitatis firmamentum etiam simulationi honorem cessit, ut amorem tenens complexumque vitalis gratiae, sempiterno piae matris praemio perfruatur.