Hic ponitur domini responsio: et primo ponit poenae comminationem; secundo poenae consolationem, ibi. Haec dicit dominus etc.. Circa primum duo. Primo comminatur poenam quantum ad divini auxilii destitutionem: reliqui domum, scilicet templum, ut non defendam, hereditatem, populum Israel. Isa. 19: hereditas autem mea Israel. Supra 9: derelinquam populum meum, et recedam ab eis, quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum, etc.. Et quantum ad hostium oppressionem, dedi dilectam, idest Judaeos, quos quasi animam meam diligebam. Secundo ponit culpam, primo significans culpae magnitudinem: facta est mihi hereditas, scilicet populus, quasi leo, ferox ad impugnandam me. Dedit vocem, blasphemiae. Psalm. 9: insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Secundo miratur animi instabilitatem: numquid avis discolor hereditas mea mihi? quasi dicat, quandoque mihi, quandoque idolis adhaerens, tincta, sordibus peccatorum, per totum, quia omnes mali sunt. 3 Reg. 18: usquequo claudicatis in duas partes? si dominus ipse est deus, sequimini eum; si autem baal, sequimini illum. Vel potest esse sensus.
Numquid eam ita caram teneo sicut hujusmodi aves pulchras, ut tandem non abjiciam? ut discoloritas ad decorem referatur. Ezech. 16: vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho. Vel hoc quod dicit, reliqui domum, etc. Possunt esse verba prophetae, qui ut annuntiaret verbum dei, mortis periculo se exposuit, et domum, et patriam reliquit, et a compatriotibus suis quasi leonibus, et variis dolositate, et plenis malitia, insidias perpessus fuit. Mystice sunt verba christi, qui domum, et patriam relinquere dicitur in mundum veniens, quia ad modum relinquentis se habuit, quando in infirmitate abscondit majestatem. Hereditatem, caelestem patriam.
Prosperantur impii propter hereditatis amissionem.
Genes. 25: dedit Abraham Isaac filio suo cuncta quae possederat, filiis autem concubinarum largitus est munera. Propter imperfectam remunerationem. Matth. 6: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Quia non sunt digni divina correctione. Ezech. 16: requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te. Oseae 4: non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint. Hebr. 12: si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri, et non filii estis. Propter morbi desperationem. Thren. 2: magna est velut mare contritio tua. Quis medebitur tibi? infra 30: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua.
Propter eorum dejectionem. Psal. 72: verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. Rom. 1: propter quod tradidit eos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, etc..