Hic comminatur poenam in speciali: et primo poenam captivitatis; secundo poenam sterilitatis terrae, ibi, seminaverunt triticum, et spinas messuerunt.
Circa primum tria. Primo determinat poenam, designans occisionis magnitudinem, ad devorandum, cadaverum multitudinem. Ezech. 39: haec dicit dominus deus: dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: convenite, et properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes, et bibatis sanguinem. Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, etc.. Hostium afflictionem quantum ad interfectos, pastores multi, idest principes chaldaeorum.
Supra 6: ad eam venient pastores, et greges eorum. Vineam, domum Israel. Isa. 5: vinea enim domini, domus Israel est. Vel pastores, principes populi, demoliti sunt, per occisionem.
Et quantum ad oppressos servitute, et captivitate, conculcaverunt. Isa. 5: auferam sepem ejus, et erit in direptionem. Et terrae desolationem: dederunt portionem... Luxitque super me, quamvis tarde. Oseae 2: et dicet: vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Secundo ponit poenae causam: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet, dei mandata, et beneficia. Isa. 5: propter hoc captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.
Tertio ponit poenae mensuram, primo ostendens multitudinem hostium: super omnes vias; quasi dicat, omnes vias implent, deserti, quod est inter jerusalem et Babyloniam. Supra 4: ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum, et ad purgandum etc..
Secundo multitudinem interfectorum, quia gladius vel pestilentiae, vel etiam chaldaeorum. Deuteron. 32: gladius meus devorabit carnes. Tertio consolationis defectum: non est pax; quasi dicat nullus immunis erit. Isa. 57: non est pax impiis dicit dominus deus.