Quia igitur color, qui videtur in utrisque corporibus, non differt secundum proprium subiectum coloris, sed secundum apparitionis causam, quae est vel interius vel exterius; manifestum etiam quod utrobique est idem susceptivum coloris. Manifestum etiam quia in iis quae colorantur ab exteriori, perspicuum est susceptivum coloris, et etiam quod in his quae colorantur interius, perspicuum est quod facit ea participare colorem: quod quidem perspicuum in corporibus invenitur secundum magis et minus, ut dictum est. Quae enim istorum corporum plus habent de aere vel aqua, plus habent de perspicuo; minus autem habent quae superabundant in terrestri. Si ergo coniungamus duo quae dicta sunt: scilicet quod color sit in extremitate corporis, et quod corpora participent colorem secundum perspicuum; sequitur quod color sit quaedam extremitas perspicui.