DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UIRUM FIDES SIT VIRTUS INFUSA A DEO i ne a vigesimamquaiTam distinctionem 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum lides sit virtus infusa a Deo. Et arguitur quod non. Quia perfectior est virius infusa quam acquisita. Sed fides acquisita, propter suam imperfectionem, non ponitur inter virtutes intellectuales acquisitas, ut patet per Philosophum, 6. Ethicorum (cap. 3). Ergo multo minus potest poni virtus infusa. In oppositum arguitur sic. Quia dicitur, Ephesiorum 2 (v. 8 et 9) : Gralia estis salvati per fidem, et non ex vobis, ne quis glorietur; Dei enim donum est.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, obiectiones. In tertio, solutiones.