Hic ponitur similitudinis adaptatio: et circa hoc duo facit. Primo adaptat similitudinem quantum ad poenam: sic putrescere faciam, ut omnis vigor, et decor pertranseat. Joel. 1: computrescent jumenta in stercore suo. Et quantum ad poenae causam, scilicet inobedientiam, populum justum. Exod. 33: dixit dominus ad Moysen: loquere filiis Israel. Populus durae cervicis es etc.. Et erunt sicut lumbare. Isa. 30: comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida. Et quantum ad divinae familiaritatis gratiam: sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel. Deuter. 30: en domini dei tui caelum est, et caelum caeli, terra, et omnia quae in ea sunt, tamen patribus tuis conglutinatus est dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos; idest vos de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. Secundo prosequitur specialiter poenae ordinem: dices ergo: et circa hoc duo. Primo ostendit imminens periculum, ponens exemplum: omnis laguncula, idest quilibet de populo, implebitur vino, tribulationis.
Isa. 41: triturabis montes, et comminues, et quasi pulverem tolles. Exempli contemptum, et dicent. Job 12: quis enim haec quae nostis ignorat? et ipsius expositionem: et dices ad eos: quantum ad cordis caecitatem, ebrietate ut quid agant ignorent. Isa. 29: fluctuamini, et vacillate, inebriamini, et non a vino, etc.. Et quantum ad captivitatem, et dispergam, ne se mutuo consolentur. Oseae 13: consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet. Quantum ad sententiae severitatem: non parcam et non concedam, quasi ad movendum eos, quia obstinati vel convincendum, quia aperte mali.
Prov. 6: zelus, et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Secundo dat eis utile consilium ad evadendum, ut scilicet humilientur, audite; et primo ad totam plebem proponens consilium contra superbiae vitium: nolite elevari, per superbiam. Locutus est, hoc consilium, vel poenas quas praedixi. Psal. 74: nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversus deum iniquitatem: et contra dei praeceptum: quae sunt initia omnis peccati: date domino deo vestro gloriam. Deuteronom. 32: date magnificentiam deo nostro: dei perfecta sunt opera et omnes viae ejus judicia. Resumens imminens periculum caecitatis cordis, antequam contenebrescat, idest, antequam superveniant vobis tribulationes, in quibus nesciatis quid facere. Joan. 12: ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant. Captivitatis: antequam offendant, ducti in captivitatem, ad montes caliginosos, scilicet Babyloniae propter altitudinem, vel ex defectu visus, vel ex multitudine vaporum. Isa. 13: super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem etc.. Et sententiae severitatis: expectabitis lucem, idest divinam consolationem, et non habebitis. Supra 8: expectavimus pacem, et non erat bonum; tempus medelae, et ecce formido. Et designans poenam contra consilii contemptum, ponens prophetae compassionem: quia si non audieritis, in abscondito plorabit anima vestra; quasi, ne offendantur victores. Isa. 22: recedite a me, amare flebo.
Nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei. Ezech. 24: non plangetis neque flebitis; sed tabescetis in iniquitatibus vestris. Et compassionis rationem: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrymas, quia captus est grex domini. Infra 50: grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus. Secundo dat idem consilium ad regem, invitans ad humilitatem, hic regi, scilicet jeconiae, et dominatrici, scilicet matri ejus, quia cum matre se tradidit Nabuchodonosor. 4 Reg. Penul.: sedete in terra, in signum humilitatis. Isa. 47: descende, sede in pulvere virgo filia Babylon, sede in terra. Et assignat rationem ex regni amissione: quoniam de capite descendit corona.
Thren. Ult.: cecidit corona capitis nostri. Ex urbium obsidione: civitates Austri, quia sors Judae ad Austrum erat. Josue 15: qui aperiat, obsidionem solvens, scilicet Aegyptius. Et ex populi captivitate, translata est. Thren. 1: migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis, habitavit inter gentes, nec invenit requiem.
Tertio ponit idem consilium ad regiam civitatem: et primo inducit ad humilitatem; secundo miratur obstinationem, ibi, vae tibi jerusalem. Inducit autem ad humilitatem ex quatuor. Primo ex hostium potestate, proponens hostium potentiam, levate, per considerationem, qui venitis ab Aquilone, contra fortes. Supra 6: ecce populus venit de terra Aquilonis, gens magna consurget a finibus terrae.
Et excludens subditorum fiduciam: ubi est grex? quasi multitudo populi quae tibi erat subjecta; quasi dicat: civitas regalis et sacerdotalis non poterit tibi prodesse. Ezech. 34: ecce ego ipse super pastores.
Requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem meum, nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra ejs in escam. Et assignans causam quare in manus hostium tradatur, tollens excusationem, quid dices? ad excusationem tui. Job 9: si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei. Et assignans rationem, tu enim docuisti, dum eos in auxilium tuum vocans, conditiones tuas eos scire fecisti. Supra 2: insuper malitias tuas docuisti vias tuas. Vel tangit ostensionem thesauri ab ezechia factam nuntiis regis Babylonis. Isa. 39. Secundo ex dolorum afflictione, comminans dolorem: numquid non dolores apprehendent te? supra 4: vocem quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae. Et assignans rationem ex peccatorum multitudine: quia si dixeris in corde tuo: quare venerunt mihi haec? in poenam. Verecundiora, turpissima peccata, plantae affectiones. Job 22: propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas. Vel tangit hic quod ducti sunt in captivitatem pedites, et etiam in transitu fluviorum oportebat eos membra turpia denudare, et nudi pedes; et ideo plantae eorum polluebantur luto et pulvere. Isa. 47: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina, revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum. Et ex peccantium obstinatione: si immutare; quasi dicat, difficiliter potestis converti, Aethiops, propter naturalem infectionem peccati, pardus, propter dolositatem, vel diversitatem peccatorum, cum didiceritis, propter consuetudinem. Prov. 22: proverbium est: adolescens juxta viam suam, et cum senuerit non recedat ab ea. Tertio inducit ad humilitatem ex futura captivatione, comminans captivitatis dispersionem: et disseminabo. Psal. 82: deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Et Psal. 58: disperge illos in virtute tua. Et assignat rationem: haec sors tua, tibi pro peccatis tuis debita, in mendacio.
Isa. 27: in mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit judicabit eam; etc.. Quarto ex peccatorum revelatione. Et primo ponit comminationem: et ego nudavi, turpitudinem peccatorum tuorum, contra faciem, ut temetipsam recognosceres.
Et apparuit, etiam aliis. Ezech. 16: nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnes turpitudinem tuam. Et assignat rationem: super colles in agro vidi abominationes tuas; quasi dicat: quia publice peccasti, publice punieris.
Supra 2: in omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Ultimo admiratur obstinationem: vae tibi. Usquequo post me, venis vel post me ambulare te jactas? Psal. 4: filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? nota, quod vinum mystice aliud est bonum, aliud malum. Est enim bonum vinum sapientiae contemplationis. Prov. 9: bibite vinum quod miscui vobis. Divini amoris. Cant. 8: dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum. Compunctionis Psal. 59: potasti nos vino compunctionis. Est autem vinum malum fraudulentae deceptionis.
Deut. 32: fel draconum vinum eorum, venenum aspidum insanabile. Carnalis delectationis.
Apoc. 18: de vino irae fornicationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt. Divinae indignationis. Apoc. 14: si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua; hic bibet de vino irae dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius.
Item notandum, quod spiritus sanctus dicitur Auster propter calorem. Job 37: nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro? propter splendorem. Habac. 3: deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharam.
Operuit caelos gloria ejus. Propter volatus elevationem.
Job 39: numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum? propter pluviarum multiplicationem.
Psal. 125: converte domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro. Propter arborum fructificationem. Cant. 4: veni Auster, perfla in hortum meum, et fluent aromata illius.