Hic ponitur finalis et sententialis repulsio orationis prophetae pro populo: et primo ponitur orationis repulsio; secundo ostenditur populi obstinatio, quae, est causa hujus, cap. 17: peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Circa primum duo. Primo interdicit prophetae ne pro populo oret; secundo praecipit ut eorum, quasi excommunicatorem, consortium vitet, cap. 16: et factum est verbum.
Domini ad me dicens. Circa primum duo.
Primo ponitur repulsio orationis prophetae pro populo orantis; secundo quasi desperans de salute populi, pro seipso orationem fundit, ibi, vae mihi, mater mea. Circa primum duo. Primo repellitur oratio; secundo ponitur repulsionis ratio: quis enim miserebitur tui, jerusalem? circa primum duo.
Primo ponitur repulsio orationis: si steterint Moyses et Samuel, qui efficaces fuerunt in orando, eo quod de populo soliciti et pro inimicis exoraverunt.
De Moyse habetur Exod. 22: de Samuele 1 Reg. 12. Anima, affectus; ac si dicat: non est ex defectu orantis quod oratio non exauditur, sed ex defectu populi pro quo oratur. Ezech. 14: et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et job, ipsi in justitia sua liberabunt animas suas. Et infra (ibidem): et si fuerint tres viri in medio ejus, non liberabunt filios, neque filias; sed ipsi soli liberabuntur. Secundo repulsio gentis, pro qua orabatur, et primo quantum ad terminum a quo: ejice, ostende ejectos esse, a facie, ut me non videant, et mea praesentia non defendantur. Genes. 4: ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, etc.. Secundo quantum ad terminum ad quem, ponens quadruplex periculum: quod si dixerint ad te, quo egrediemur? dices ad eos...p qui ad mortem, ad mortem, pestilentiae; quasi dicat: diversi his diversis poenis subjacebunt. Ezech. 5: tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui; et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo; tertiam vero partem tui in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. Et excludit consolationis remedium, sepulturae contra mortuos: et visitabo quatuor species, dictas, scilicet mortem, gladium, famem et captivitatem. Et superaddam canes.
Supra 7: erit morticinum populi hujus in cibum volucribus caeli, et bestiis terrae; et non erit qui abigat. Et misericordiae quantum ad captivos: et dabo eos in fervorem, idest in fervens odium, propter Manassem, qui multa mala fecit, 4 regum 21. Unde eodem 23: verumtamen non est aversus dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam, propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
Punitur autem populus pro peccatis regis, tum quia malus pro peccatis populi regnare permittitur. Job 34: qui regnare facit hominum hypocritam propter peccata populi: tum quia populus sequitur peccata regis. Eccl. 10: qualis rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Proverb. 29: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros suos habet impios.